Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0609 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 10 February 1745 n.s.
Dated X februarij 1745. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Illustrissimo medicinae et botanices proffessori,
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeus [sic],
S[alutem] q[uam] p[lurimam]
De Sauvages.

Ex ultimis tuis intellexi, Amice colendissime, te nondum accepisse fasciculum dissertationum et seminum capitaneo, cujus Syngrapham vidisti, concreditum; dissertationes quidem illustrimae et regiae scientiarum societati Suecicae, semina vero tibi erant offerenda. Deinceps vero, cum lucem aspexisset Haemastatica Steph[ani] Hales ex Anglico in Gallicum a me versa et dissertationibus ac notis illustrata, D[ominus] Philibert, bibliopola Genevensis, in se sumpsit, ut ad illustriss[imam] Societatem Suecicam hujus libri exemplar defferri curaret; adeoque si se offerat quaedam occasio hujus a Geneva Upsaliam accersendi, eam, quaeso, arripe! Doleo, siquidem, quod a tam longo tempore nullum meae erga colendissimos Socios tum reverentiae tum gratae memoriae specimen pervenire potuerit. Demum hisce litteris addo duas observationes quae etiam, si rudi stylo conscriptae, ob argumenti gravitatem et singularitatem forsan illustrissimis sociis non displicebunt. Jam ad botanicam revertor.

Tuas ad Seguierium litteras ejus matri, quae Nemausi (vulgo Nimes octo abhinc leucis) commoratur, tradendas suo tempore curavi, quia sic de omnibus aliis fasciculis et litteris fieri jusserat Seguerius. Sic sero sed tuto ad ipsum pervenient. Inscribuntur vero litterae a Madame Madame de Seguier a Nimes. Nuper a D[omino] Gagnebin, tibi per Hallerum forte cognito, Helvetio seminum fasciculum accepi; ex eodem, si velis plura, accipies. Gagnebinus siquidem mihi studiosissimus et proborum cultor videtur. Bellum, ut humano generi ita mihi in specie, infensissimum est; suppresso scilicet commercio, tua, quibus carere non possum, opera, hujus causa non possum obtinere.

Tuas plantarum species quandonam habebimus? Hoc opere absoluto utinam animalium species nominare velles! Aves quotquot possum colligere animus est, ut juxta tua principia ea possim cognoscere et D[omi]no de Reamur, qui ornithologiam actu meditatur obsecumdare. Sed quam alta adhucdum est mea in his rebus ignorantia. Praeterea crescit aegrorum numerus; de seligenda conjuge cura me aliquandiu detinuit; nihil tamen adhucdum perfeci. Hyems fuit rigidissima et plantis intensissima, unde botanica nostra multum siluit vere novo germinatura. Vide, quanta sit nostratium magnatum oscilantia aut avaritia! Centenas plantas aicoideas exoticas hic in palatio suo servabat D[ominus] La Mosson, qui recens obiit; has cito perituras, quod nemo etiam vili pretio velit emere, observamus, quia in Horto etiam regio nullum est hypocaustum his conservandis necessarium. Sic videmus in Gallia scientias et artes languescere, dum illae profugae septentrionem apellunt et nos deserunt.

Gratias ago tibi summas pro solutione difficultatum, quas ad te scripseram. Tuam methodum in historiam morborum exarandam conferre animus est. Plures enim alteram classium mearum editionem expostulant bibliopolae et philiatri.

Quo vero animo hyemis hujusce violentiam sustinueris scire multum aveo. Quomodo et tu et uxor dilectissima et filius suavissimus valeant, fac, ut sciam. Illustrissimos nostros socios meo nomine quam humillime, quaeso, salutatos velim. Tuam inauguralem de peregrinationibus dissertationem, cum animalibus Suecicis et Gesneri diatriba, summa cum voluptate vidi, et mihi comparavi. Demum D[ominus] Godin ex Peruvio reversus socios suos, ut Bougnerum, Joseph de Jussieu brevi etiam redituros, quos pro mortuis lugebant omnes, annunciavit. Vale dulcissimum et me tui cultore studiosissimo obsequiosissimo, prout libuerit, utere!

Monspelii X februarii 1745.

In Thermometro Realmuriano spiritus vini apud nos 7° die januarii hora 6a matutina decendit 5 ¼ gradib[us] infra congelationis punctum.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 37). [1] [2]