Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0614 • Christian Gottlieb Ludwig to Carl Linnaeus, 10 March 1745 n.s.
Dated 10 Martii 1745 st.n.. Sent from Leipzig (Germany) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Celeberrimo,
D[omi]n[o] D[octori] Carolo Linnaeo,
Med[icinae] Prof[essori] Publi[co] Upsaliensi,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
D[ominus] Ludwig.

Circa finem Januarii literas ad Te dedi et praeter varia, quae post repetitas meditationes de terris tecum egi, a[a][a] : MS1 [read] ad cuncta momenta literarum tuarum ultimarum respondi, nec non varia botanica inserui. Nunc vero cum literas ad D[omi]n[um] D[octorem] BeckBäck, Abraham (1713-1795).
Swedish. Physician, president of the
Collegium Medicum, Stockholm. Close
friend of Linnaeus. Correspondent of
Linnaeus.
dederis,[1] miror, quod nec verbulo mentionem injeceris eorum, quae in penultimis (nam ultimas forsitan nondum acceperis) litteris una cum dubiis[2] KleiniiKlein, Jacob Theodor
(1685-1759). German. Naturalist,
Dresden and Danzig. Director of the
Danziger Naturforscher-Gesellschaft. One
of Linnaeusís opponents. Correspondent
of Linnaeus.
ad Te scripsi, sed charta nuda meo saltim nomine insignita literas D[omi]n[i] D[octoris] Beckii mihi commendaveris. Misi literas amici modo nominati ad GleditschiumGleditsch, Johann Gottlieb
(1714-1786). German. Botanist and
sylviculturist in Berlin, disciple of
Anton Wilhelm Platz and Johann Ernst
Hebenstreit, supervisor of Caspar Boseís
garden 1731-1735, professor at the
Collegium Medico-Chirurgicum in 1746.
Correspondent of Linnaeus.
, amicum Berolinensem, et certo persuasus sum, quod illi tradantur. Doleo interim, quod commercium literarium inter nos non tanto fervore agitari possit, ut ego quidem desidero. Nam cum Tu nec Terras vel Gedanum vel Hamburgum mittere possis, ego quidem dubius sum, an et ea, quae Tibi mittere possum, ad Te perveniat. Interim persuasus sis, quod ad commercium literarium nemo majori fervore feratur quam ego et certe cognovi quantum adjutus fuerim a variis amicis in collectione terrarum hactenus suscepta.

Vale interim et,
si Tibi in quadam re inservire possum,
vias ostende et promptissimus ero!

Dabam Lipsiae d[ie] 10 Martii 1745 st[yli] n[ovi].

[address] Viro Excellentissimo / Dn. D. Carolo Linnaeo / Professori Upsaliensi Celeberrimo / Upsaliam.

upSUMMARY

Christian Gottlieb Ludwig sent a letter to Linnaeus at the end of January. He complains that he has not received responses to earlier letters; he suspects that Linnaeus has not received the last letter with Jacob Theodor Kleinís Summa dubia. Furthermore, Linnaeus sent Ludwig a letter to be forwarded to Abraham Bäck but did not bother to include even a note for Ludwig himself.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IX, 517). [1] [2]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [read] ad