Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0620 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 16 April 1745 n.s.
Dated 16 Apr[ilis] 1745. Sent from Leiden (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Celeberrime Linnaee,

Incitat me ad Literas has conscribendas Egregius Lawsonus, copiarum Britannicarum medicus, desiderans, ut mecum communicares characterem Stewartiae, prout eum conscripsisti in Actis Regiis Upsaliensibus A[nn]o 1741 pag. 27 itemque, si quas ibi annotaveris observationes, quas ad Humanissimum Catesbaeum mitterem, ut eas insereret Appendici Historiae suae naturalis, qui non negliget Honestam mentionem, prout decet, Tui facere. Si itaque hac in re duos amicos tuos favore prosequi in animo habeas, poteris primo tabellario characterem istum et observationes in ista planta ad me mittere, curaturum ut ilico ad Catesbaeum perveniat.

Ego vicissim non desinam omnem occasionem amplecti, qua bene mereri apud Te potero. Nam secundum Volumen Commentariorum Swietenianorum in Boerh[avium] a prelo liberum est minime dubitans, quin Te exemplaris participem reddet Celeberrimus Autor, proxime mense Viennam migraturus. Quod si praestat, ilico eum ad Te mittam, additurus quaedam semina, quae nuper ex Virginia accepi, non multa numero, sed talia, quorum plantas Europa numquam vidit.

Interim spero me docebis nomina eorum Lapidum &c. ultima vice Literis alphabeti notatorum, simulque scire desidero, an per Aurivillium acceperis descriptiones Triglarum et Trachini; huic enim Viro mense Julio Holmiam petenti has tradideram. Censeo piscem istum, de quo Bartholinus in Actis Medicis Vol. 3. obs. 84., nomine Fosing, esse Trachinarum primum Artedii. Pinnae enim, quas ibi pingit, et symptomata, quae memorat, id indicare videntur. Quales autem sint isti, quos vol. 1. app. 49., nomine Teyndeval, et Soequaeque, item Doglinge, Toer & Troldwal, ac Vol. 2. cap. 48. Acus marinus, meminit, nulla conjectura prosequi possum.

In priore Epistola ingentem, nescio quomodo, commisi errorem, quum binas solenes species testis ellipticis inscripserim, quum revera sint falcatae.

Concha num. 20. inscripta, et Brood Thin Horsemuscle Petiveris dicta est Musculus tenuis minor latiusculus List. append. ad Hist. animal. Angl. pag. 13 tab. 1. fig. 2.

Num. 19. pro Synonymo addatur cochlea maxima viridescens fasciata vivipara List. Exerc. anat. alt. pag. 17.

Quaeso, ad quod genus & quo nomine specifico inscribis Vermem aureum Bartholin. Act. med. vol. 3. pag. 88. obs. 55, qui Eruca marina Barrelier. Icon. n. 1284 obs. pag. 131?

Primo, quod mittam Tibi, fasciculo ligneo inclusa videbis varia, quae in excursionibus Catvicensibus detexi, quorum nomina specifica exposco.

An non sub nomine cochleae testa ventricosa, obtuse spiralis Anim. Suec. comprehendis cochleam depictam a d’Argenville tab. 10 Lit. y?

Et an Cochlea testa producta acuminata striata, cinerea alba Act. Suec. respondet Cochleae a d’Argenville depictae tab. 13. Lit. 3?

Indiciose precor examines Lepidis speciem, quem Lepadem oblongum nomino et sub. num. 34 mitto.

Celare Te non audeo experimentum, quod in exsiccatione radicis Rhabarbare officinarum cepi, cujus frustulum a me exsiccatum prima occasione cum ante dictis transmittam. Per sex fere annos colui duas rhei plantas in Horto, quarum semina D[omino] Amman transmiserat; singulo anno tentavi radices exsiccare, sed sine ullo successu; vapidae enim reddebantur et pubrescebant. Forte praecedenti aestate in officina Materialistae primarii presens, observabam omnes taleolas, in quas radix erat scissa, terebra digiti crassitiei perforatas. Inde petens hortum effodi; radicem, in taleolas eam conscidi, terebra perforavi, singulasque filo appendens, juxta clibanum pistoris mei exsiccavi. Color et Vires fere nihil differunt. Quo autem senior sit planta, tanto crassior radix, ut nec dubitarem affirmare plantam decem annorum in hunc usum acommodatissimam.

Si experimentum hoc dignum censeas, ut cum Celeberrimis Societatis membris communices, per me licet; sin aliter, Tibi modo dictum sit.

Van Royen in Horto Soceri Sui Wesselii immensam copiam Rhabarberi plantaverat et tentaverat radices exsiccare, sed in cassum.

Mirum sane est animal, quod in Actis Gallicis A[nno] 1725 describitur nomine Rat musque; Americae Continentis incolae muskrat et muskquis vocant, quem Rajus in Syn., quod suspicatur esse marem aquaticum Clusii, qui Tibi Castor cauda lineari plana inscribitur in cal. an. Suec. Verum putem esse novi generis animal, quum ex descriptione in Actis Gallicis A[nn]o 1725 tradita huic animali competant Mammae sex ventrales tres utrinque (quae Castori octo tribuuntur). Dentes in unaquaque maxilla decem, octo nempe molares duoque incisores. Pedum posteriorum digiti liberi; lateraliter vero utrinque membranacutanea longitudinali aucti, qui in Castore latiore membrana intertexti, ut in palmipedibus.

Henkelius supremum vidit diem. Lexicon ejus Minerale reale cura et industria Insi doctissimi ad finem perducetur imprimeturque.

Mira sunt inventa Doct[issimi] Knight, qui Londini Societatis membris praesentibus Magneti modo binas uncias attrahenti, momento temporis tantam vim addit, ut quatuor et sequenti die sex uncias traheret. Libram dimidiam Chalybis elevare viginti libras eodem tempore demonstravit.

Nuper Literas accepi a D[omino] Collinson inscriptas 24 Martii, in quibus indicat se ante octiduum ad Te misisse quaedam semina Americana &c. navi Londino Holmiam petenti, et alium fasciculum commisit Navi Dantiscum petenti; porro desiderat, ut ipsum Participem redderes Actorum Suecicorum Anni 1740. Bartramius iterum plurima curiosa ad me miserat, sed navis intercepta est a piratis.

Omni momento expecto fasciculum a Dom[ino] Colden ex Noveboraco.

In Philadelphia constituerunt Societatem Literariam, eamque exornant membra dignissima sc. Clayton, Colden, Mitchell, Bartram & alii, qui Historiam naturalem promovere student.

Vix haec scripsi, quin aliae adveniant Literae ex Anglia, quae de altero fasciculo a Dom[ino] Colden transmitto, et jam Londini inter manus amicorum salvo mentionem faciunt, quorum omnium Te participem reddam obsecrans, ut petitionibus meis tam in his quam in priore Epistola prima occasione satisfacias.

Catesbejus supra 200 tabulas, quas jam edidit, viginti alias spatio 3 mensium communicabit, in quibus plurima curiosa docebit praecipue de bombylio stridulo ejus nido, quem transmisit ad me Bartramius.

Quid de Itinere tuo Oelandico et dissertatione de Coralliis & ficu?

Inclusa haec Chartula continet Florem Ludwigiae Hort. Cliff. et fl. Virg. pag. 17. Si in specimine flores darentur plures, lubentissime misissem, sed unicus modo restabat, quem lubenter offero.

Vale, vir doctissime, et feliciter cum uxore & familia vive ac fave

Tuo Gronovio.

Lugd[uni] Bat[avorum] 16 Apr[ilis] 1745.

Mons[ieu]r
Le Professeur Ch[arles] Linnaeus
a
Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 483-484). [1] [2] [3]