Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Administrator has been automatically advised.

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0622 • Johann Georg Gmelin to Carl Linnaeus, 16 April 1745 n.s.
Dated V april. MDCCXLV.. Sent from St Petersburg (Russia) to (). Written in Latin.

Viro Celeberrimo,
D[omino] Carolo Linnaeo, Profess[ori] Upsaliensi,
Fautori in aeternum colendo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
J[oannes] G[eorgius] Gmelin.

Ex transmissis ad Te per D[omi]num Pastorem[1] tribus plantarum fasciculis intelliges denique serio me florae Sibiricae incumbere.[2] Optarem quam maxime, ut frequentius & prolixius Tecum colloqui liceret, cum adeo facilem & mire humanum Te deprehendam. Judicem enim exactissimum in botanicis Te agnosco non ignarus meae tenuitatis. At negotiis variis obruor, quominus Tuae humanitati meaeque voluntati obedire possim. Jam horulam habeo vacuam, ut de fasciculo secundo & tertio quaedam monere liceat. De primo autem ante mensem & quod excurrit in epistola singulari mentionem feci. Judicium peto liberum. Nam illud sequar exacte.

Ad Fasc[iculum] II

2. Alopecurus calyce glabro, &c.
Gramen typhoides asperum primum C[aspari] B[auhini]Bauhin, Caspar (1560-1624).
Swiss. Botanist and physician, Basle.
Bauhin’s Prodromus and Pinax
theatri botanici
(1620, 1623, 1671)
were important works in the field of
botanical nomenclature.
Th[eatri] p. 51,[3] Scheuchz[eri]Scheuchzer, Johann (1684-1738).
Swiss. Botanist, professor of physics
at Zürich. Brother of Johann Jacob
Scheuchzer. Correspondent of Linnaeus.
Agrostographiae p. 61.[4]
Alopecurus culmo erecto Roy[eni]Royen, Adriaan van (1705-1779).
Dutch. Professor of botany, director of
the botanical garden of Leiden.
Correspondent of Linnaeus.
pr[odromi] p. 54.[5]

3. Alopecurus calyce villoso, &c.
?. Aristis glumae longioribus
Alopecurus aristis glumae longioribus Fl[orae] Lapp[onicae] 37.[6]
Alopecurus culmo infracto, aristis gluma longioribus, Roy[eni]
?. Aristis glumae aequalibus aut brevioribus.
1. Spica tenuissima & longa.
Gramen fluviatile album Tab. Hist. I p. 212.
Alopecurus aristis glumae aequalibus Fl[orae] Lapp[onicae] 38.
2. Spica ovata

Obs. Omnes in pratis humidis proveniunt. Ex aquis enatam nunquam vidi. ?. 2 aristas habet plurimas dimidia tantum glumarum longitudine, aliquas glumae aequales.

4. Eranthemum
Flores masculi & feminei in eadem planta.
Cal. Gluma uniflora aut biflora, bivalvis, valvis in femellis plerumque hemicyclicis, in masculis semiovalibus compressis concavis, fere aequalibus, altera saepe in mucronem longiusculum abeunte, parallele dehiscentibus, rima latitudini locustae perpendiaculari.
Cor. bivalvis, calyce aliquantum longior, valvulis oblongis excavatis acuminatis, longitudine aliquantum diversis.
Stam. Filamenta capillaria brevia cum antheris oblongis latiusculis.
Pist. Nec rudimentum germinis in masculis, in femellis utrinque cuspidatum, cum stylo longo & stigmate crassiusculo.

Obs. Quando unicus tantum flosculus adest, saepe is triglumis est hac ratione, ut external glumae dorsum a tertia tegetur.

2. Dantur plantae, quae plures flores masculos proferunt ac feminos, aliae, quae plures feminos. Qui autem interspersi sunt, de iis quoad situm nullum ordinem observavi. Forte & dantur plantae sexu penitus distinctae.

Nobilis Baro de BielkeBielke, Sten Carl (1709-1753).
Swedish. Baron, government official,
patron of science, and naturalist. One
of the founders of the Royal Swedish
Academy of Sciences. Private pupil of
Linnaeus. Close friend of Pehr Kalm,
whose voyage to America he supported
financially. Correspondent of Linnaeus.
retulit D[ominum] CalmumKalm, Pehr (1716-1779).
Swedish. Botanist and traveller,
professor of natural history at
Åbo. Disciple of Linnaeus.
Travelled in North America 1748-1751.
Correspondent of Linnaeus.
etiam invenisse & habere pro perenni Phalaridis specie.

8. Agrostis panicula compressa[a][a] : MS1 <spicata> compressa calycibus subulatis aequalibus coloratis. Gramen montanum panicula spadicea delicatiore C[aspari] B[auhini] Th[eatri] 36.

9. Aira Roy[eni] pr[odromi] 61.

Baro de Bielke pro nova specie habet. Ego nullam plane differentiam invenio.

10. Aira panicula fere spicata, flosculis muticis, &c.

Dubius sum, an sit gramen paniculatum autumnale panicula ampliore ex viridi nigricante J[ohannis] Scheuchz[eri] Agrostographiae 207, an Gramen arundinaceum enode montanum, panicula longissima, locustis angustissimis, Scheuchz[eri] Agrostographiae 208. Sed neutrum penitus satisfacit.

11. Aira flosculis binis hermaphroditis aristatis, basi hirsutis.
Gramen segetum panicula arundinacea Scheuchz[eri] Agrostographiae 244.
Gramen altissimum segetum panicula sparsa C[aspari] B[auhini] Th[eatri] p. 34.
? Aira flosculis binis hermaphroditis aristatis, tertio mutico masculino, pedunculis, &c., Roy[eni] pr[odromi] 60.
Obs. Adest interdum masculus, at non semper.

13. Poa spiculis ovatis compressis muticis, flosculis glabris.
Gramen pratense paniculatum minus C[aspari] B[auhini], &c.
? Locustis ex spadiceo aut violaceo variis.
Gramen paniculatum minus rubrum Tab. p. 207.
? Panicula longissima, flosculis quatuor aut quinque.

15. Poa spiculis ovatis muticis, culmo compresso.
Gramen paniculatum radice repente, culmo compresso, locustis dist[inctis], &c., Scheuchz[eri] 198. De Synonymo aliquantum dubito, an justum sit. Nam in Sibirico tres & quatuor tantum folliculi.

16. Poa spiculis ovatis compressis muticis, flosculis lanuginosis.
Gramen pratense paniculatum medium C[aspari] B[auhini] Th[eatri], Scheuchz[eri] Agrostographiae 180.
j. Eadem folliculis numerosioribus quinque aut sex.
1. Foliis latioribus.
2. Foliis angustissimis.

17. Poa spiculis oblongis adscendentibus, panicula brevi & laxa.
Gramen paniculis elegantissimis minimum J[nstitutionum] R[ei] H[erbariae];[7] Scheuchz[eri] 192.
2. An Synonymon sit justum? Descriptio non exacte respondet.

18. Poa panicula laxa longissima terminatrice secundariis ex foliorum alis.
Gramen paniculis elegantissimis majus, locustis purpureo-spadiceis minoribus Scheuchz[eri] 193.

19. Poa foliis setaceis, panicula heteromella,[b][b] : MS1 <spicata> heteromella glumis angustis[c][c] : MS1 <ovato> angustis
[added above the line]
aristatis.
[d][d] : MS1 <montanum foliis
capillariis C.B.> Gramen foliolis
junceis brevibus majus radice nigra
[added above the line]
Gramen foliolis junceis brevibus majus radice nigra[d][d] : MS1 <montanum foliis
capillariis C.B.> Gramen foliolis
junceis brevibus majus radice nigra
[added above the line]
Scheuchz[eri] [e][e] : MS1 <CB> Sch Agrostographiae 279[f][f] : MS1 <276> 279 ut & Spec[ies] 2, 3, 4, 5, 6, 7 Ej[usdem] a pag. 281 ad 285, Poa[g][g] : Poa <panicula spicata> spiculis [h][h] : MS1 <uno verso inclinatis
subnutuis Roy. pr. 68>
ovato-angustis, aristato acuminatis Fl.
Lapp. 55 [added above the line]
<B. Bielke pro alia specie habuit,
non memini pro qua>
ovato-angustis aristato-acuminatis, Fl[orae] Lapp[onicae] 55.[h][h] : MS1 <uno verso inclinatis
subnutuis Roy. pr. 68>
ovato-angustis, aristato acuminatis Fl.
Lapp. 55 [added above the line]
<B. Bielke pro alia specie habuit,
non memini pro qua>

I. Panicula laxiore
Gramen pratense panicula duriore laxa, unam partem spectante, R[aji]Ray, John (1627-1705).
British. Naturalist and clergyman. One
of the most influential botanists before
Linnaeus.
Hist. 1286,[8] Scheuchz[eri] Agrostographiae 285 exclusis synonymis.
? Panicula spadicea
? Gramen alpinum pratense, panicula duriore laxa spadicea, locustis majoribus Scheuchz[eri] Agrostographiae 287.

20. Poa panicula spicata stricta, spicis oblongis erectis multifloris muticis.
Gramen loliaceum panicula multiplici & spicata J[nstitutionum] R[ei] H[erbariae], Scheuchz[eri] 200.
Panicula perpetuo viridi & foliis angustioribus, folliculis denique numerosioribus decem & duodecim a Scheuchz[eri] descriptione abludit.

21. Poa panicula spicata longissima, spicis oblongis erectis paucifloris muticis.
Gramen avenaceum panicula sparsa, locustis minoribus, non aristatis, D[omini] Breyn[ii]Breyne, Jacob (1637-1697).
German. Merchant and naturalist at
Danzig. Father of Johann Philip Breyne.
, Scheuchz[eri] Agrostographiae 512.

22. Poa panicula spicata laxa, spicis oblongis multifloris saepe aristatis.
B[aro] Bielke, si bene memini, pro cognita specie habuit. At ego in libris reperire nequeo.

23. Festuca locustis multifloris, culmo spicato. [i][i] : MS1 [added in the margin] Propter calycem ad Festucam retuli.[i][i] : MS1 [added in the margin]
Gramen triticeum spica latiore compacta aristata. Buxb[aumus], Cent. I, Tab. L, f. 3, p. 32.
Gramen aristatum Tataricum spica latiore & breviore Amm[anni]. Cat[alogus] Heinzelm[anni]Heinzelmann, Johann Gottfried
(?-?). German. Botanist. Travelled in
eastern Russia.
manuscriptus. [9]
j. Spica monstrosa maxima mutica.
ij. Spica monstrosa & tumentaNo entry found for note [ j] in L0622.inter folia longissima sessili.

24. Triticum radice perenni, spiculis solitariis, glumis calycum acutissimis.
Gramen caninum[k][k] : MS1 <[illegible]>
caninum
[l][l] : MS1 <ea mutua ...
angustifolium> arvense sive gramen
Dioscoridis [added above the
line
]
arvense sive gramen DioscoridisDioscorides, Pedanius (1st
century AD). Greek. Naturalist and
botanist.
. [l][l] : MS1 <ea mutua ...
angustifolium> arvense sive gramen
Dioscoridis [added above the
line
]
C[asparus] B[auhinus], Th[eatrum]; Scheuchz[erus], Agrostographiae 5.

25. Triticum radice perenni, spiculis solitariis longissime aristatis.
Est adhuc Triticum, quod voco radice perenni, spiculis binis lanuginosis. Crescit in Sibiria ad Baicalem lacum, etiam ad mare in regione Petropolis, &c. Annon sit Triticum radice repente, foliis rigidis, Fl[orae] Lapp[onicae] 34?
Aliud est Triticum radice perenni, spiculis binis longissime aristatis, quod & spiculis ternis variat. Spica plerumque inflexa.
Duo haec a me non missa Tritica B[aro] Bielke in copia hic accepit, a quo spero, Tibi exempla reddita esse.

26. Arundo foliis planis, spiculis confertis aristatis.
Gramen avenaceum montanum, panicula angusta, &c., Agrostographiae App. p. 507.
Gramen avenaceum montanum, semine papposo, panicula acerosa, Dill[enii]Dillenius, Johann Jacob
(1684-1747). German/British. Studied at
Giessen. Sherardian professor of botany
at Oxford. Correspondent of Linnaeus.
Giss[ae] p. 93.[10]

27. Festuca glumis unifloris, aristis calyce triplo longioribus. Propter calycem ad festucam retuli.

28. Avena calycibus trifloris, panicula spicata, foliis rigidis angustissimis.
Gramen avenaceum angustifolium alpinum spicata, &c., Scheuchz[eri] Agrostographiae 230.
Radix oblongi bulbi specie. Vere spicata nunquam est. Panicula flavescente & viridi varia. Sic igitur de synonymo haereo.

29. Avena panicula laxa, calycibus trifloris brevibus, floribus omnibus aristatis, Roy[eni].
B[aro] Bielke absolute pro nova specie haberi vult. Ego a nominata nullam plane differentiam detegere possum, nisi forte in apice glumae externae floris, qui fissus est. Sed promptius crediderem hanc fissuram Autoribus praetervisam fuisse.

31. Sparganium foliis complanatis natantibus, spicis paucissimis, Hall[eri] Stirp[ium] Helv[etiae] 260.[11]
Parvitate ab Halleriana planta differt. Aquae immersum aut folia natantia nunquam vidi.

32. Carex spicis seminalibus sessilibus distantibus subrotundis, summa marem contingente. A Cyperoide montano humili angustifolio, &c. Scheuchz[eri] 407 differt culmis tenuissimis pedalibus & cubitalibus, in exortu laete purpureis & infima seminali spica non in vagina latente, sed in ala tenuissimi folii ipsa spica quintuplo longior.

34. Carex spicis seminalibus sessilibus distantibus ovatis, summa brevissima marem contingente.
Cyperoides majus spicis brevibus rotundis spadiceo-viridibus Buxb[aumi]Buxbaum, Johann Christian
(1693-1730). German. Professor of
botany, St Petersburg.
Cent[uriae] IV T. LIX.[12]
Ad Cyperoides sylvaticum angustifolium spicis, &c. Scheuchz[eri] Agrostographiae 425 proxime accedit.

35. Carex tenuifolia, spicis femininis sessilibus brevissimis acutis marem contingentibus.
? Cyperoides tenuifolium, spicis femininis sessilibus brevissimis marem contingentibus Hall[eri] Helv[etiae] p. 235.

36. Carex spicis seminalibus ex alis foliorum longuis [m][m] : MS1 [read] longis pediculatis nutantibus, suprema, &c.
Cyperoides latifolium hirsutum, spicis tenuissimis, Scheuchz[eri] Agrostographiae 412.

Fasc[iculum] III

3. Carex spicis teretibus acutis alternis se contingentibus Hall[eri] 244.
Color & multitudo spicarum earumque crassities scrupulum aliquem injiciunt.

6. Carex spiculis subrotundis ternis in summo culmo se contingentibus, brevissime pediculatis.
Hujus annon synonymon notum est?

7. Populus foliis ovato-acutis serratis.
j. Eadem pumila.
Hujus fructificationem nunquam videre contigit et propter solam externam faciem Populo accensui.

8. Salix pentandra Fl[orae] Lapp[onicae] 370.
?. Foliis subtus cinereis.

9. Salix foliis elliptico-lanceolatis utrinque glabris serratis appendiculatis Hall[eri] 152 Triandria est.

11. Salix foliis lineari-lanceolatis integris subtus incanis & 12 & 13 & 14.
Annon synonyma exquiri possunt?

17. Ephedra petiolis saepe pluribus, amentis solitariis.
Ephedra saxatilis supina, baccis coccineis, Mess[erschmidii]Messerschmied, Daniel Gottlieb
(1685-1735). German. Botanist.
Travelled in Siberia.
. Amm[annus]Amman, Johann (1707-1741).
Swiss/Russian?. Curator of Hans Sloane’s
natural history collection. Professor of
botany at the Imperial Academy of
Sciences at St Petersburg. Correspondent
of Linnaeus.
Stirp. Ruth., p. 178.[13]
Ephedra minima, flagellis brevioribus & tenuioribus, Amm[anni] ib. 254.
j. Eadem monosperma.

18. Ephedra monospermos Ej[usdem] ib. n. 255.
Quia in j. nullam aliam distinctionem video, hinc conjunxi. Baccae quidem majores sunt ac in planta naturali. Forte alterum semen abortiit, quia sufficienti quantitate nutritii succi in calycinas squamas minimum profusi (uti ex magnitudine baccae conjicere licet) destitutum fuit. Robur huic opinioni addit, quod semen altera parte gibbum, altera planum est, omnino uti in naturali planta. Planities enim uni superficiei ideo data esse videtur, ut contactus mutuus seminum eo aptius contingere possit, sine quo locus vix sufficeret.

19. Juniperus foliis inferne adnatis oppositionibus concatenatis, baccis monopyrenis.
Baccae caeruleae turbinatae fere figurae ossiculum unicum includentes albens, similis figurae & secundum longitudinem ab uno apice ad alterum pluribus sulcis inaequale, quod unico oblongo semine cavitatem ossiculi nequaquam implente foetum est. Amenta mascula non vidi.

20. Juniperus foliis undique imbricatis ovatis obtusis Roy[eni] pr[odromi] p. 90.
Baccae caerulescentes juneperinis majores quadripyrenae.
Sabina baccata altera Lob[elii]L’Obel (Lobelius), Mathias de
(1538-1616). French. Botanist,
physician-in-ordinary and botanist to
James I.
Ic[onum] 11, 220, & Cedrus phoenicea media Ej[usdem] ib. p. 221, quoad icones huic plantae respondent.[14]

22. Eryngium, &c.
Ammanus in cat[alago] Heinzelm[anni] manuscripto habet pro Eryngio montano amethystino capitulis Dipsaci C[aspari] B[auhini].

23 Athamanta foliis pinnatis, pinnis pinnatifidis radicalium circa costam decussatis.
Daucus angulosi caulis Cord[i] I. 1 c. 53.[15]
Libanotis alba minor seu amara Thal[i]Thal, Johann (1542/43-1583).
German. Botanist and physician in
Nordhausen.
p. 71.
Apium petraeum sive montanum album J[ohannis] B[auhini] III, 105.
Daucus montanus apii folio major & minor C[aspari] B[auhini], Libanotis Riv[inii]Rivinus, August Quirinus
(1652-1723). German. Professor of
medicine and botany at Leipzig.
Constructed a plant classification
system based on petals.
T. 36.
Embryones plerumque hirsuti cinerei, interdum glabri. Semina non nunquam fere rotunda depressa marginata, plerumque oblonga, vix marginata, semper tribus magis aut minus profundis sulcis secundum mediam longitudinem exarata, non raro glabra, saepe etiam hirsuta.
Planta plerumque cubitalis & altior, interdum palmaris. Quae caule est glaberrimo & anguloso, folia plerumque lata profert & semen glabrum, caulis angulosus & versus summitatem hirsutus, semen hirsutum oblongum, caulis laevis sine angulis, in summitate hirsutus, semen hirsutum subrotundo-depressum. Plantae pumilae folia mollia & placentae germini insidentes caerulescentes.
Magnae profecto varietates, si quidem tale nomen sustinere possunt! Mihi fateor eas ab invicem separare non licuit, cum intermediae plantae semper impedimento fuerint.

24. Peucedanum foliis duplicato-pinnatis, pinnulis remotioribus, saepe trifidis. Esset Seseli petiolis ramiferis membranaceis ventricosis emarginatis H[orti] Cliff[ortiani] p. 103, nisi semina marginata essent.[16] Pro Carvifolia haberi posset, nisi folia multo magis in latitudinem expansa essent & una cum caule duriora floresque albi.

28. Ligusticum foliis triplicato-pinnatis, pinnis pinnatifidis.
? Cicutaria latifolia tertia C[aspari] B[auhini] P. Tourn[efortii]Tournefort de, Joseph Pitton
(1656-1708). French. Botanist and
explorer, professor of botany at Paris.
.
? Cicutaria maxima Brancionis[17] Ic[onum] Lob[elii] 732.
? Cicutaria maxima foetida similis Thapsiae tertiae Clus[ii]Lecluse, Charles de
(1525-1609). French. Botanist, director
of the imperial gardens in Vienna,
professor at Leiden.
. J[ohannes] B[auhinus], III, 187.

29. Ligusticum foliis triplicato-pinnatis, extremis lobulis breviter multifidis.
An huic synonymon non poterit adplicari?

30. Sium foliis pinnatis pinnis lanceolatis, rarius serratis. Nec huic synonymon invenire potui.

32. Selinum palustre levissime lactescens Fl[orae] Lapp[onicae].[18] An est?

33. Selinum foliolis pinnatim laciniatis, lacinulis trifidis obtusis in Spinulam terminatis.
? Selinum radice fusiformi multiplici, involucro universali nullo, Hall[eri] Stirp[ium] Helv[etiae] p. 445.
Radice multiplici & involucro universali aut nullo aut uno tantum alteroque brevi foliolo conflato, partiali minimo, foliis denique brevioribus & pro ratione latioribus foliolisque arctius sibi appropinquatis constantibus & lacinulis obtusis spinula terminatis & caulibus constantissime fere simplicibus & angulosis a priori differt.

34. Selinum foliis duplicato-pinnatis, foliolis trilobis acutis, inciso-serratis.
? Oreoselinum Apii folio semine niveo majusculo Mess[erschmidii]. Amm[annus], Ruth. n. 122.
?Apium montanum Seseleos umbella clausa Ej[usdem] ibid. n. 119.
Magna similitudo cum Dauco secundo selinoide Lob[elii] Ic[onum].
Fructus nunquam vidi.

35. Oenanthe striata rigida H[orti] Cliff[ortiani] p. 99.
I. Ramosissimo caule & seminibus oblongis.
Foeniculum tortuosum J[ohannis] B[auhini] III p. 16.
Seseli Massiliense Foeniculi folio B[auhini] pin. 161.
II. Ramosissimo caule & seminibus subrotundis, Dauco glauco folio forte similis, Libanotis Septentrionalium, flore candido, semine fere, Amm[ani]. J[ohannes] B[auhinus] III p. 17.
III. Caule fere simplicissimo.
Daucus glauco folio similis Foeniculo tortuoso J[ohannis] B[auhini] III p. 16.

36. Angelica foliolis pinnatifidis.
Cicutam minorem, Petroselino similem, C[aspari] B[auhini], adeo exacte refert, ut sine intuitu seminis nemo non pro illa habiturus sit.

40. Chaerophyllum seminibus nitidis scabris.
Chaerophyllum perenne, Cicutae folio, seminibus asperis, Mess[erschmidii]. Amm[annus] Ruth. 120.
Annon est cerefolium sylvestre Riv[inii]? Semina in basi & versus apicem minimis aliquot tuberculis conspicua sunt. Annon idem in vulgari planta observatur?

41. Chaerophyllum radice turbinata carnosa H[orti] Cliff[ortiani] 102. Cicutaria odorata bulbosa J[ohannis] B[auhini] & reliqua Autorum synonyma.
Myrrhis ramosa Chaerophylli folio, flore albo, semine spadiceo oblongo tumido striato glabro, Mess[erschmidii]. Amm[annus] Ruth. n. 121.
Planta cubitalis raro altior sine notabili odore.
Caules vett[ati] medulla farcti, pilis albentibus rigidis & praeterea exiguis purpurascentibusque lituris copiose maculati sub geniculis intumescentes teretes parum striati. Folia minutim divisa, petiolis hirsutis haerentia, ipsa glabra. Semina striata. Involucrum partiale circiter decaphyllum, vix tertiam umbellae partem adtingens, foliolis subrotundis, in oris membranaceis & hinc inde laceris, longiusculo mucrone.
Radix varia in exortu tenuior teres infernis in tuber rotundo-depressum desinens, ex cujus ima sede minutissimae fibrae aut mox in ortu subrotunda aut rotundo-depressa in magis aut minus longum crus aut & in aliquot ramulos producta.
Sic planta haec multa cum Myrrhide foetente Riv[ini] multa etiam cum Myrrhide simpliciter dicta Ej[usdem] communia habet. An igitur ab utraque diversa? An utramque conjungere oportet?

43. Pastinaca foliis simpliciter pinnatis, foliolis pinnatifidis.
? Pastinaca latifolia sylvestris Dod[onaei]Dodoëns, Rembert
(1518-1585). German. Frisian, imperial
physician.
p. 680.

Haec sunt, quae ad II & III fasc[icula] commemoranda habui bene tamen mecum reputans non difficile mihi esse etiam in reliquarum una & altera errasse. Quare, nisi molestum Tibi foret, rogarem, ut numeros tantum earum indicares, quas Tuo calculo adprobas, de reliquis autem moneres & in viam duceres errantem. Flora certe Sibirica Tibi in aeternum devincietur.De me autem, quid voles, facias. Toties scribo nomen h[orti] Cliff[ortiani] nec hunc librum ipse possideo, cui quidem incommodo hic auxilium paratum est, quia Academia Ammanianum exemplar sibi coemit, quod igitur mecum habeo. In patriam autem rediens non inventurus sum. Scripsi ea propter in Hollandiam ad fratrem Germanum. Ille nec precibus nec pecuniis eo potiri potuit. Annon per Te comparare liceret? Adderes profecto insigne Tuis beneficiis incrementum. Pretium pro illo exsolvendum sine mora rependam, cui accipere in mandatis dabis.

Quid folium lyratum?
Quid spicae secundae, flores secundi? Exempla in Hyssopo & Silene.
Quid petiolus strigosus? An extenuatus & hinc rugosus, an praeterea laciniis membrana[c]eis vestitus?

Vale, Vir Excellentissime, & mea aequi bonique consule!

Dabam Petropoli d[ie] V april[is] MDCCXLV.

upSUMMARY

Johann Georg Gmelin is working diligently on his Flora Sibirica. Via Sven Baelter he has sent Linnaeus three packages with plants. He needs Linnaeus’s comments.

Gmelin lists the plants of each package.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 20-21, 23-24). [1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 <spicata> compressa
b.
MS1 <spicata> heteromella
c.
MS1 <ovato> angustis [added above the line]
d.
MS1 <montanum foliis capillariis C.B.> Gramen foliolis junceis brevibus majus radice nigra [added above the line]
e.
MS1 <CB> Sch
f.
MS1 <276> 279
g.
Poa <panicula spicata>
h.
MS1 <uno verso inclinatis subnutuis Roy. pr. 68> ovato-angustis, aristato acuminatis Fl. Lapp. 55 [added above the line] <B. Bielke pro alia specie habuit, non memini pro qua>
i.
MS1 [added in the margin]
j.
MS1 [read] tomenta
k.
MS1 <[illegible]> caninum
l.
MS1 <ea mutua ... angustifolium> arvense sive gramen Dioscoridis [added above the line]
m.
MS1 [read] longis

upEXPLANATORY NOTES

1.
2.
3.
Bauhin, Theatri botanici seu historiae plantarum liber I.Bauhin, Caspar Theatri
botanici seu historiae plantarum liber
I
(Basle 1658).
.
4.
5.
6.
7.
8.
9.
Brancion, Burgundy.