Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0624 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 25 May 1745 n.s.
Dated 25 Maji 1745. Sent from Leiden (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Doctissimo ac Celeberrimo
Dom[ino] Car[olo] Linnaeo
S[alutem]
Joh[annes] Fred[ericus] Gronovius

Ecce, vir Doctissime, quam liberaliter fidem apud Te solvat celeberrimus Swietenius. Is enim quarto hujus mensis die me familiamque meam convenit, ut ultimum et triste illud Vale ab ore ipsius exciperemus, quo tempore simul tradidit mihi exemplar Voluminis secundi commentariorum suorum in Aphorismos Boerhavii, simulque Epistolam, quam ad frontem Libri reperies. Curavi igitur Cistulam, quae per Dom[inum] Gril, Mercatorem Amstelodamensem, dirigetur ad officinam apothecariam Suanen, eaque simul continet fasciculum Librorum, quem Vir Celeberrimus Mussenbrockius mittit ad Dom[inum] de Geer, quem meo nomine salutes.

Collegi varia, quae in itinere maritimo mihi obviam fuere. Addidi & fasciculum seminum nuper ex Virginia allatorum. Quibus alium fasciculum cum seminibus addidit Dom[inus] van Royen. His omnibus adjungo continuationem Characterum, quas Celeb[errimus] Colden composuit. Quaeso, perlegas hos et judicium de iis cum Coldeno per me communica. Maxime quoque velim, ut characterem hunc, qui comprehendit Myricam foliis oblongis alternatim sinuatis fl. Virg. consideres; huic enim

Masculi flores

CAL. Amentum cylindricum, undique imbricatum, constans ex squamis ovato- acuminatis, concavis.
Perianthium proprium nullum.
COR. nulla.
STAM. Filamenta quatuor brevia. Antherae ovatae, didymae.

Feminei flores in eadem planta

CAL. Amentum conicum imbricatum, squamulis lanceolatis.
COR. et STAM. nulla.
PIST. Styli duo subulati longi colorati rubri ex unaquaque squamula.
PERIC. Amentum fit, Globulus plurimis foliolis setaceis constans, inter quae semina apparent.
SEM. Nux parva ovata nitida continens nucleum ejusdem formae.

OBS. Amenta mascula formantur ad Occasum foliorum praecedentis anni, feminea vero sequenti vere. Amenta mascula plura ad extremitates ramulorum, feminea pauciora subtus masculis, unicum fere in singulo ramulo.

In florae Virginicae parte altera vides me plantam, quae antea vocabatur Reseda foliis lanceolatis caule simplicissimo p. 59, inscribere Veratrum caule simplicissimo, ita persuasus verbis Claytoni. Coldenus hanc plantam cornu Rhinocerotis vocari ajit conscribens ejus Characterem hoc modo:

CAL. foliola sex minima linearia colorata, staminibus non facile distinguenda, persistentia.
COR. nulla, si non calyx pro eo sumatur. STAM. sex inaequalis longitudinis. Antherae parvae.<br Pist. nec germen nec stylus nec stigma distingui possunt, nisi quod prominentia quaedam minima in centro floris appareat. Postquam autem Stamina advenerint et germen auctum, tria stigmata foliacea minima alba reflexa manifeste apparent.
PERIC. Capsula ovalis tribus sulcis longitudinaliter excavata trilocularis.
SEM. Plurima compressa, furfuracea.

Obs. Folia oblonga acuminata alterna liliacea, caulis simplex.

Flores albi crescunt in spica longa caulis terminatrice, dense siti, pedunculis brevibus albis. Spica primo intuitu tota staminibus tecta videtur.

Tota spica, cum florescit, alba videtur et in summitate recurvata est. Postquam autem germina impraegnata sunt, crassescit, fit erecta et herbacei coloris, ut etiam foliola perianthii fiunt herbacei coloris. Partem spicae huic inclusi sub no. 1.

Planta autem, quae in flora Virginica pag. 59 inscribitur Melanthium fol. linearibus integerrimis longissimis, floribus paniculatis, a Coldeno ad Veratrum refertur, eique hunc Characterem inscribit:

CAL. folia sex lanceolata persistentia. COR. nulla. STAM. filamenta sex. Antherae globosae.
PIST. Germen conicum striatum. Stylus nullus. Stigmata tria reflexa.
PERIC. Capsula triloculari trigona ovata, tribus sulcis excavata, ex tribus capsulis longitudinaliter unitis constans. SEM. Plurima, compressa, semiovata.

OBS. Flores omnes sunt revera Hermaphroditi. Michelius Botanicus in Virginia non indoctus hanc plantam vocat Anthericum floribus paniculatis masculinis & feminineis. Vides hanc sub numero 2.

Jam Musschenbrockius Mechanicus sibi comparavit Chalybem magneticam in Anglia, quae aeque attrahit ac Magnes ipse. Avide expecto videre responsum tuum ad praecedentes literas.

Judicio tuo limatissimo considerandum relinquo, num planta ista, quae in fl. Virg. pag. 7 inscribitur Verbena racemo simpl. flor. sessil. cal. fructus reflexis &c., ad Didynamiam referenda sit et novum requirat genus. Nam ex descripto charactere Claytoni huic est:

CAL. perianthium monophyllum conicum canaliculatum inaequaliter, quinque fidum acutum. Pars superior oris trifida, tribus setis rigidis purpureis obsita, inferior leviter bifida, brevior mutica.
COR. monopetala ringens. Tubus longitudine calycis. Labium superius brevissimum rectum trifidum, lacinis angustis acutis. Labium inferius planum tripartitum, tubo multo longius, laciniis rotundatis, media longiore majore.
STAM. filamenta quatuor tenua longitudine tubi, quo inserta, duo reliquis paulo longiora. Antherae parvae, simplices.
PIST. Germen lanceolato-oblongum. Stylus filiformis, situ & longitudine Staminum. Stigma acutum.
PERIC. nullum. Calyx ore clausus semen fovet.
SEM. unicum lanceolato-oblongum calyce arcte tectum.

OBS. Flores in spica longa, bini simul oppositi, laxe congesti. Calices deflorescentes deorsum nutant.

Mitchellius supra nominatus sequentem exinde concinnavit Characterem:

CAL. perianthium monopetalum tubulatum, angustum, quinque striis notatum, laciniis tribus superioribus longis linearibus rigidis rectis, quasi spinis, inferioribus duabus parvulis latis acutis.
COR. monopetala ringens. Tubus angustus longitudine calicis, bilabiatus, patulo- clausus. Labium superius breve erectiusculum acutum emarginatum margine reflexo. Labium inferius longius trifidum laciniis subrotundis, media longiore porrecta. Palatum in rictu prominens, inferne cavum, superne convexum.
STAM. filamenta 4, utrinque bina, superiora breviora. Antherae subrotundae didymae conniventes.
PIST. Germen oblongum. Stylus filiformis. Stigma obtusum. Peric. calyx immutatus connivens.
Sem. solitarium magnum grani tritici aemulum.

Haec quum scribo, Doctissimae vestrae Literae 28 aprilis inscriptae in manus traduntur plurimas grates referens pro indicatis Lapidibus et misso Stewartiae charactere, quem ilico ad Catesbejum mittam.

Mussenbrockius in Libro, quem Belgice conscripsit, titulo Beginsels der Natuurkunde A[nn]o 1739. Capite primo §8 de generatione loquens lapidum, ajit: “Alii lapides generantur ex particulis terestribus, quae se undique affigunt aliis corporibus, prout ex limo paludum & fluviorum lapides accrescunt palis, stamini arundini et aliis corporibus, quemadmodum hoc apud nos vidimus in Lacu prope Rokanje in districtu, qui Voorn et Putten vocatur (non longe est ab urbe Briella).

Jacent hic loci plurimi pagi submersi ad magnam profunditatem. Magno maris recessu piscatores contis suis et retibus monumenta turrium persentiunt et quandoque murorum, ex quibus tales lapides abstrahunt vel detrudunt. Mihi omnino videtur referendus ad Tophum glaceae farinaceae System[atis] tui; frustum, de quo tibi partem obtuli, erat capitis magnitudine, neque signum straminis, lapidis vel ligni in eo deprehendere potui, quod tamen asserit vir Doctissimus et fide dignissimus Lobe in dissertatione sua de diversa lapidum origine pag. 16.

Gratulor Tibi summopere de Herbario Ceylanensi Hermanni, et proposito de flora Ceylanica. Sine dubio has plantas sibi comparavit Vir Celeb[errimus] Olaus Rudbeckius, qui 29 Aug[usti] 1690 Ultrajecti promotus de fundamentali plantarum notitia disseruit thesinque dedicavit Hermanno. Ego operam dabo, ut Schema habeas de istis voluminibus, quae custodiuntur in bibliotheca nostra publica, nec dubito, quin detecturus sim, quis ille Vir fuerit, cujus insignia communicasti.

Van Royen in Botanicis nihil agit. D[ominu]s van Swieten cum familia Viennam profectus. Si Deus ipsi vitam largiatur, procedit in Commentariis; hoc enim promittit in Prafatione. Quaeso, quum acceperis Cistulam, hanc ejusque Librum significes ei per Epistolam Tibi in manus venisse. Non stat per nostros magistratus Pontificium munere quodam devincere, sed solummodo talem qui reformatum se professus est vel Religioni reformatae addictus est, quales sunt Lutherani & Arminiani. Sic vides, quid religio non valeat uti Scheuchzer in opere de Graminibus, cum Pontederae professionem adspiraret.

Praeter Acta Suecica pro anno 1740 nihil a Te vidi. Proin neque dissertationes tuas de peloria et Ficu, quas aveo videre, ut et dissertationem de Coralliis et Amphibiis ac iter Oelandicum Gothlandicumque.

Doleo, quod charta, quae Characteres impressa sunt, displiceat. Sed habent Bibliopolae artem, qua vilissimam chartam aptam reddunt, ut inscribi possit; philyras macerant per paucas horas aqua, in qua glutinum vulgare liquefactum tum exsiccant; quo facto praelo imponunt.

Gaudio vehementer, quod in novis generibus unum inscribas nomine Bartramiae. Vehementer hoc ipsi placebit, nec negliget Tibi satisfacere in omnibus, quae ab eo desideras. Utinam in proximis ejus characterem mecum communicares, quem proxima vice ad eum mitterem. Jam brevi expecto ejus itinerarium Onodagense sive ad quinque Liberas nationes, quod Latine vertam & imprimam.

Salutant Te Dom[inus] Gaubius & Frater meus. Entius adhuc hic haeret.

Bonus Cliffortius male se habet et, ut conjicio, emphyemate laborat.

Quinque vel pluribus elapsis annis Amicus meus Roos, Capitaneus navis Belgicae, in portu quodam Italiae per aliquot dies haerens observavit ibi quatuor ingentes lapides in via publica quasi projectos. Ex his unum in navem adduxit, qui erat sex pedum longitudine caeterum forma quadrata fere unius et dimidii pedis. Ferri instar gravis est, nec quocunque modo frustula inde comparare potui, quicquid egerint lapidicinarii. Hic Lapis pro dono oblatus est affini meo Alensonio, qui eum dissecare jussit, sed immensis sumptibus. Quod enim in vulgari marmore ejusdem crassitudinis poterat perficere artifex tribus diebus, hoc vix poterat dissector quatuordecim diebus. Et quod dolendum, labore & opera perditis. Nam polituram nullam admittit. Si vero leviter Lima perfricetur, scintillas praebet plurimas. Ego Lapidem acerosum esse sive Ollarem fibris acerosis rigidis sparsis in saxo spatoso jurarem. Duo Viri optimae fidei, qui Romae obeliscos viderunt, audacter pronunciarunt esse eundem lapidem, quem nomine Belgico granit-steen appellant, Gallice Le Granit et sane definitio, quam d’Argenville in Lithol[ogia] p. 55 dat, optime convenit cum Lapide isto, quem affinis meus nunc possidet. Scribit enim: “Le granit est une espece de Marbre tres dure à tailler, & assez mal poli, que la quantité de petite taches grises sur un fond blanc sale out fait ainsi nommer. Les Oblisques, Les Colonnes & les Tables se font de Granit.”

Vale cum optima uxore et familia!

Lugd[uni] Bat[avorum] 25 Maji 1745.

Mons[ieu]r Le Professeur
Charles Linnaeus

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 485-486). [1] [2] [3]