Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0631 • Bernard de Jussieu to Carl Linnaeus, 1 May 1745 n.s.
Dated 1º Maji 1745. Sent from Paris (France) to (). Written in Latin.

Clarissimo viro, D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo,
Professori botanices Upsaliensi,
&c. &c. &c.,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Bernhardus de Jussieu.

Nolui hanc occasionem praetermittere, qua iterum possum meum erga te studium testari; benevole igitur accipias pauca haec quae nunc mitto semina, meque promptum paratumque scias, mittendi alia, si novero, quae tibi grata et utilia sunt. Nil novi apud nos in re naturali. Bella Musas silere jubent. Expecto tuam de Coralliis Balthicis dissertationem, caeterasque lucubrationes de Botanica, si forte apud vos prodierint in lucem. Salutat te plurimum frater meus; ex toto pectore amplectitur te Pater Laserre, itineris quondam nostri comes. Vale et me diligere ne desinas!

Parisiis die lo maij 1745.

upMANUSCRIPTS

a. (LS, VII, 390-391). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 2, p. 215-216   p.215  p.216.
2. Epistolæ Caroli a Linné ad Bernardum de Jussieu ineditæ (1854), p. 197   p.197.