Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0633 • Carl Linnaeus to Johann Georg Gmelin, 5 July 1745 n.s.
Dated 1745 jun. 24. Sent from Uppsala (Sweden) to St Petersburg (Russia). Written in Latin.

Botanico Egregio,
D[omino] D[octori] J[OHANNI] GMELINO,
Amico semper colendo,
s[alutem] pl[urimam] d[icit]
C[arolus] Linnaeus.

Gratissimae mihi semper Tuae literae. Me ipsum millies reprehendo, quod tamdiu di[f]feram responsa praelectionibus publicis, privatis, consistoriis, Praefectura Horti, et tribus Libris, qui hodie sudant Stockholmiae, qui sunt Flora Suecica ad dimidiam partem jam impressa,[1] Animalia regni Sueciae,[2] Iter Gothlandicum.[3] Praeter hos duas dissertationes volvo, altera de corallis Balthicis,[4] altera de amphibiis musei Horti[5] . Sic nec horae cibo nec somno sufficiunt, multo minus literis. Sed circa initium julii peractis his negotiis, ut spero, tranquillo magis animo vivam.

Floruit apud nos planta, quam habui praeterito anno ex Tua cista vivis plantis, quam puto a Te inscribi Tetrapetala ex semine Sinico. Gaudet floribus magnis violaceis. Posset forte commode nominari: Brassica foliis lanceolato-ovatis glabris indivisis dentatis. De genere Brassices nullum dubium est.

Floret etiam:
?. Moldavica betonicae folio, floribus coeruleis, Amm[anni]Amman, Johann (1707-1741).
Swiss/Russian?. Curator of Hans Sloaneís
natural history collection. Professor of
botany at the Imperial Academy of
Sciences at St Petersburg. Correspondent
of Linnaeus.
.

?. Moldavica betonicae folio, floribus minoribus pallide coeruleis, Amm[anni].

Hae ambae, si colores excipias, certe valde affines. Et ego forte solas varietates dicerem. Conveniunt folia, caulis, calyces, verticilli structura, bracteae s[ive] folia floralia. Licet corolla adeo parva in ?? ego certe vix differentiam obtineo specificam.

Dracocephalon floribus verticillatis, bracteis lanceolatis integerrimis, foliis oblongis superioribus integerrimis, floribus nutantibus, dici posset.

Aquilegia sibirica Tua etiam floret; singularis et rarus color, nectaria apice magis involuta et spiralia. Nondum tamen diversam speciem agnosco. Videbo prius fructum.

Polemonium sibiricum, pulchra planta, pulchre floret. Doleo, quod hanc pro varietate vulgaris speciei agnoscam, licet flores majores, calyces magis lanati, caules minus angulosi. Sed haec omnia comparativa; stylus in aliis staminibus longior, in aliis brevior.

Allia sibirica 1. 2. 3. incipiunt caules protendere.

Planta capitata folio Lappae; mirum, si non haec sit ipsa Lappa s[ive] Bardana.

Nunc ad Missas siccas Tuas plantas:[6]

no. 4. Alopecurus calyce villoso, corolla uniglumi aristata, est Alopecurus culmo erecto.

no. 3. Sub eodem nomine fere est varietas praecedentis.

no. 5. Eadem etiam est.

no. 6. Alopecurus calyce villoso, corolla uniglumi aristata, est Alopecurus culmo infracto. Roy[enus]Royen, Adriaan van (1705-1779).
Dutch. Professor of botany, director of
the botanical garden of Leiden.
Correspondent of Linnaeus.
, Lugdb. 54.[7]

no. 8. Agrostis panicula compressa, calycibus subulatis aequalibus coloratis.

no. 9. Aira panicula spicata, floribus muticis, pedunculis longioribus, glumis acuminatis inaequalibus Roy[eni]. Omnino est!

30. Sparganium foliis assurgentibus triangularibus Fl[orae] Lapp[onicae].[8] Omnino! Haec immense variat magnitudine.

31. Sparganium foliis complanatis natantibus, spicis paucissimis, Hall[eri]Haller, Albrecht von
(1708-1777). Swiss. Naturalist and
poet, professor of medicine, botany,
anatomy and surgery at Göttingen
1736-1753. Correspondent of Linnaeus.
. Non est, sed omnino varietas prioris ex paludibus turfosis.

28. Avena calycibus trifloris, panicula[a][a] : MS1 <erectis> panicula spicata, foliis rigidis angustissimis. Fl[ora] Sibirica.[9] Annon velles dicere: Avena calycibus trifloris, panicula erecta, foliis setaceis. Syno[ny]mon ScheuchzeriScheuchzer, Johann (1684-1738).
Swiss. Botanist, professor of physics
at Zürich. Brother of Johann Jacob
Scheuchzer. Correspondent of Linnaeus.
videtur omnino convenire.

11. Aira flosculis binis hermaphroditis aristatis basi hirsutis. Misisti sub eodem papyro duo specimina, quorum alterum, et quod Tu velis, est Aira foliis planis, panicula patente, petalis basi villosis aristatis, arista recta brevi, Fl[orae] Suec[icae] p. 23 n. 63. Gramen segetum altissimum panicula sparsa. Scheuch[zerus], hist[oria], 244;[10] Hall[erus], Helv[etia], 229, n. 9.[11]

Alterum vero est Agrostis calycibus coloratis, petalorum arista dorsali recurva. Fl[ora] Suec[ica], app. Gramen paniculatum supinum ad infima culmorum genicula, &c. Scheuch[zerus], hist[oria], 141.

4. Iris foliis linearibus, corollis imberbibus, fructu obtuse trigono turbinato. Est, nisi me omnia fallant, Iris foliis linearibus, corollis imberbibus, fructu hexagono, caule ancipiti Hort[i] Cliff[ortiani] 19.[12] Ego non possum videre ex specimine, num caulis sit anceps vel num fructus sit, dum maturus sexangularis, quod Tu negas. Debes tamen haec examinare, si vivam habes; folia longe longiora quam caulis et caulis decumbens, si mea sit, cujus habitum omnino gerit.

1. Iris foliis linearibus, corollis imberbibus, fructu trigono, caule tereti, H[orti] Cliff[ortiani]. Omnino!

32. Cyperoides spicis seminalibus sessilibus distantibus subrotundis, summa marem contingente. Est Carex spicis tribus ovatis sessilibus alternis, mascula oblonga. Fl[ora] Suec[ica].
Carex spicis tribus ad apicem sessilibus, femineis ovatis atris. Fl[ora] Lapp[onica], 337.

85. Poa panicula spicata, spicis oblongis multifloris saepe aristatis. Est Bromus culmo paniculato, spicis compressis. Fl[ora] Lapp[onica], 27; Hort[us] Cliff[ortianus], 25.

21. Poa panicula spicata longissima, spicis oblongis erectis paucifloris muticis. Est Bromus panicula nutante, spiculis linearibus. Fl[ora] Suec[ica], p. 31, n. 86. Festuca avenacea sterilis humilior. C[asparus] B[auhinus], 10.[13]

29. Avena panicula laxa, calycibus trifloris brevibus, floribus omnibus aristatis, Roy[eni] Lugdb. 66. Omnino est!

Reliqua proxime! Nunc de quibusdam plantis a Te missis!

Cepa scapo nudo subangulato farcto, foliis linearibus[b][b] : MS1 linearibus <planis>
[added above the line]
subtus angulosis, staminibus corolla brevioribus
. Corollae rufescunt in umbellam digestae. Culmus pedalis teres, nunc anceps, nunc unico angulo tantum exaratus et striis aliis obsoletis elevatis exaratus.

Similis est plantae siccae a Te missae sub numero 5, sed folia latiora [c][c] : MS1 <nec corolla alba nec ...
corolla ... > et eundem ...
membranaceo [added above the
line
]
et eundem Allium fol[iis] caulinis linearibus radici proximis, bulbo membranaceo.[c][c] : MS1 <nec corolla alba nec ...
corolla ... > et eundem ...
membranaceo [added above the
line
]

Aliam etiam varietatem vivam misisti praeterito autumno, quae longe minor est, ut videretur diversissima, sed examinatis omnibus partibus constat esse solam varietatem.

Intra aliquot dies florebit Tuum Porrum radice bulbosa recta et laterali solida, foliis linearibus radicalibus, umbella subglobosa. Num stamina gerat 3-fida et porri sic ingrediatur genus, tum determinabo. In sicco nil tale video. Videtur ex sicco potius Allii species et dici posset ...[d][d] : MS1 [the punctures are
Linnaeusís own
]
scapo ancipiti compresso ante florescentiam nutante foliis convexiusculis.[e][e] : MS1 <linearibus>
convexiusculis

Florent: Lactuca perennis caerulea, Urtica foliis palmatis, Potentilla foliis pinnatis, foliolis oblongis incisis, caule erecto, Isopyrum, Tanacetum, quod vix a vulgari videtur differre.

Flores incipiunt ostendere: Sedum, Althea, Campanula, Anacampseros, Limonium, Lupinaster, Persicaria, Vicia, Lathyri, Serratula, Jacea fl[ore] lut[eo], Valeriana lutea, Ascyrum.

Non vero adhuc caulescunt: Anemone 2, Ruyschia, Phlomis, Aspalathi, Lappa, Chamaecerasus, quae omnes Sibiricae.

Exemplaria Horti Cliffortiani non amplius apud nos prostant. Audivi, quod Typographus SalviusSalvius, Lars (1706-1773).
Swedish. Printer, bookseller, publisher.
Correspondent of Linnaeus.
Stockholm[iae] habebit unicum exemplar pro 4 ducatis aureis Belgicis, sed est horrendum pretium. Nollem tot pecunias numerare!

Quam primum Flora Suecica et Animalia Suecica et Iter Gotlandicum a typo prodiere, qui omnes sudant, ad Te mittam una cum actis nostris.[14] Pro vestris actis infinitas habeo grates.[15]

Dicas mihi, quando liceat videre Floram Sibiricam. Ego insatiabili desiderio hanc exspecto.

Intra 5 dies florebit Anandria SiegesbeckiiSiegesbeck, Johann Georg
(1686-1755). German. Prussian botanist,
doctor of medicine at Wittenberg in
1716, physician and director of the
botanical garden at St Petersburg
1735-1747. One of the most bitter
opponents of Linnaeusís sexual system.
Correspondent of Linnaeus.
. Exspecto avide videre Antheras ejus Siegesbeckio invisibiles.[16]

[address] A Monsieur / Monsieur J. G. Gmelin / Professeur en academie des sciences / St Petersburg.

upSUMMARY

Linnaeus apologises to Johann Georg Gmelin for not having written earlier. He has been prevented by public and private lectures, the University Council, the superintendency of the University Botanical Garden and the work with Flora Svecica, Fauna Svecica, Gothländska resa and the two dissertations, Corallia Balthica and Amphibia.

Linnaeus comments on the plants Gmelin has sent him.

Lars Salvius is asking four Dutch golden ducats for one copy of Linnaeusís Hortus Cliffortianus, a terrible price. Linnaeus will send Gmelin Flora Svecica, Fauna Svecica, Gothländska resa together with Acta literaria et scientiarum Sueciae. Linnaeus would like to have Gmelinís Flora Sibirica.

Within five days Johann Georg Siegesbeckís Anandria will blossom. Linnaeus eagerly expects to see its anthers which were invisible to Siegesbeck.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (UUB, G152a). [1] [2] [3] [4]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 <erectis> panicula
b.
MS1 linearibus <planis> [added above the line]
c.
MS1 <nec corolla alba nec ... corolla ... > et eundem ... membranaceo [added above the line]
d.
MS1 [the punctures are Linnaeusís own]
e.
MS1 <linearibus> convexiusculis
f.
MS1 Upsaliae [...] 24 [added at the right corner of the first page]

upEXPLANATORY NOTES

1.
2.
3.
4.
5.
6.
See Gmelin to Linnaeus, 5 April 1745 o.s., 16 April 1745 n.s.Letter L0622.
7.
8.
9.
Scheuchzer, Agrostographia sive historia graminum .
Acta societatis regiae scientiarum Upsaliensis Acta societatis regiae
scientiarum Upsaliensis
(Stockholm
1740-1751).
.
Novi commentarii academiae scientiarum imperialis Petropolitanae .
See Linnaeus to Gmelin, 4 April 1744 o.s., 15 April 1744 n.s.Letter L0551, note.