Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0635 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 1 June 1745 n.s.
Dated 1 junij 1745. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Colendissimo aeternum amico et suavissimo patrono,
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo,
S[alutem] q[uam] p[lurimam]
De Sauvages.

Monspel[ii] 1 junii 1745.

Jam annus est, a quo nullas a te litteras accepi; meminique me ultimis tuis non accurate respondisse, cum quo tempore scribebam ad manus non erant. Jam vero de silentio tuo conqueror et simul, ut a te litteras obtinere possim, plantularum specimina ac semina aliquot exigua huic insero chartae, probe gnarus his quantuliscumque munusculis te posse deliniri et ad scribendum incitari, nec non omissa in ultimis meis responsa demum addo.

Seguierus, qui Verona degit apud marchionem Maffei, nihil contra tuam methodum typis commisit, quod sciam; epistolam tantum manu ad me scriptam misit, quam, ni fallor, ad te cum fasciculo dissertationum et seminum 18 adhinc mensibus dirigendam a D[omino] Grill curavi. Litteras vero, quibus eum anno recens elapso cohonestabas, Veronam misi.

Camphorata hirsuta Tournef[ortii] pluries examini subdita, nullum perianthum obtinet, nisi pauca foliola viridia aciformia dicas, e quorum sinu vel acervo exeunt quatuor stamina filamentis capillaceis praelongis antheris obtusis praedicta Germen subrotundum &, ut in polycnemo dicis, petala vero nulla prorsus sunt.

D[ominus] Barrere praelo destinat ornithologiam, quam prius examinandam mihi commisit regia scientiar[um] societas. Certe rideo simul et indignatione rumpor, quod ille, caeterum eruditus vir, in omnes veterum errores inciderit, prava nomina specifica, pejora generica adoptarit aut effinxerit, licet prius quam scriberet elegantissimam tuam a me missam vidisset in S[ystema] N[aturae] ornithologiam. Forte non vidit leges denominationum in critica botanica; classes IV instituit, scil[icet] Palmipedes. Semipalmipedes, ut fulica colymbus. Fissipedes et semifissipedes ut Gallo. Classes vocat quod ordines. Dein, quod pejus est, Genera sua verbis prorsus indeterminatis distinguit, ut rostro brevi tenui crasso longo, quasi quidpiam in se et absolute foret breve aut longum, parvum aut magnum. Genera in vanum et saepius ex facie seu habitu desumpta multiplicat. Species a regione et mole fere semper designat ut alauda major, al[auda] minor pyrenaica americana &c.; non autem sinit academia ea similibus vitiis deturpata a socio in lucem emitti; scripsi itaque Criticae Botanicae Leges praecipuas, quibus auctor dirigi possit, et respondit ille se cito monitis cessurum et opus ad rationis leges, quas dedisti, redacturum. Ast quam operosum est alte infixas opiniones praejudicatas eradicare! Vereor, ne quid semper veteris haereseos opus redoleat.

Summus de caetero labor est quingentas fere avium species notasse quam plurimas propria manu adumbrasse, characteres utcumque rudes a rostro potissimum desumpsisse et inde non parva lux huic scientiae naturalis parti potest affundi.

D[ominus] De Reamur ornithologiam pariter tractandam in se suscipit; ad hunc aliquot aves nostrates misimus. Quaeso, doceas me characteres rosarum sive varietates sint sive species; has distinguere numquam potero, nisi nomina praebueris; icones et descriptiones nil certi tradunt de quavis specie plantarum; apta vero nomina rem ponunt in propatulo; species a floribus determinata difficiliores saepe sunt quam a foliis. Accepi tandem eggregium Halleri opus de stirpibus Helveticae; in eo mihi profuit maxime, quod species a te nondum recensitas indigitet et nominibus quandoque sat bonis designet. Sed doleo, quod a te quandoque recesserit; tunc enim obscurus et variloquus evadit. Utitur terminis relativis ut Longo, brevi, magno, parvo &c. tamquam absolutis, quod erroneum est, et aliis terminis non definitis, quo nihil pejus in speciebus tuis, quas tota Europa impatienter expectat; vide, num mutanda sint nomina Enulae campanae et carthami offic., quibus folia ovata tribuis. Apud nos prioris folia sunt lanceolata, posteriores non certe ovata sunt sed potius lanceolata obtusa aut lanceolata spatulata. Si in hoc summe necessario opere adderes characterem essentialem Generis paucis verbis aut characterem Systematicum et simul cuique speciei foliorum differentias annotares, ah, quantus homo esses et quanto omnes botanophylos tibi devincires beneficio! Species nostrates, quas videre nondum tibi contigit, si velis attente examinabo et juxta monita tua denominabo, cum magna Sueciae distantia et bellum praesens, ne ad te ipsae plantae pervenire queant, impediant. In tuis speciebus vellem additas potissimas varietates plantarum, quas summus usus probavit, ut pomorum, cucurbitarum &c., ne ignara botanicorum plebs eas suppressas aut missas plantas existimet.

Hoc enim non mihi videris satis attendisse, vir doctissime, maximam botanicam partem esse meram plebeculam, praejudiciis occaecatam, cui tamen philosophi multum parere et indulgere debent. Certa me docuit experientia fere omnes homines usui, vix ullos rationi servire et mancipatos esse et philosophi cum lupis ululare debent ... omnes philiatri nostri specierum Horti regii nomina tua avide quotannis excribunt, ex quo tempore ipsa palam feci; ast erroribus manuscripta scatent et desunt benemultis speciebus nomina, unde numquam quidquam utilius et optatius facies, quam si species saltem Europeas publico brevi offeras; ego fungor vice cotis expers ipsa secandi, quippe qui sum libris botanicis iconibrusque destitutus, ut qui maxime unde nondum possum plurimas dubias species certo statuere, et vanos hactenus edo labores. Orta est v. g. in horto regio planta annua bipedalis, ramosa, foliis linearibus sericeis sparsis, quae longas florum rubrorum spicas profert; singuli flores sunt hexapetali, hexandri, monogyni, germine sphaerico, quod stylus rigidus coronat; calyx constat 6 foliolis lineari-lanceolatis. Non possum asserere, quod sit celosia foliis lineari-lanceolatis. Character celosiae, quoad calycem, petala et stamina repugnat, cui generi hanc tribuam? Icones non me inde expediunt; vereor, ne sit amaranthus americanus, quem numquam descriptum videre possum. Haereo. Idem de aliis non paucis dictum puta!

Aster tripolii flore. H. R. P. Estne Aster caule erecto implicissimo, foliis linearibus utrinque acutis integerrimis, glabris, corymbo terminatrici? Eum per 40 annos demonstrarunt Monspelienses nomine Conyza linariae folio C. B. Misi ad te ab aliquot mensibus nomina omnium fere tithymalorum nostratium. Nescio, an tibi arriserint. Addidi observatiunculas ab illustriss[ima] academia desideratas. Si placeant nomina plantis nostratibus a te non perspectis et juxta leges tuas fabrefacta, qualiacumque sint, mittam, ut:

Ononis foliis ternatis glabris stipulis et calycibus longas retas exerentibus. Anonis pusilla glabro fruticans trifoliis affinis. C. B.

Ononis pedunculis unifloris seta terminatis foliis simplicibus stipula auctis. Anonis viscosa spinis carens lutea latifolia annua B. M.

Hypericum florib[us] trigynis calycibus ciliatis (staminibus petalo brevioribus) caule infirmo foliis tomentosis. Hypericum supinum tomentosum monsp. C. B., si longius sit nomen, decurtari potest.

Cistus foliis aciformibus sparsis (sine stipulis) caule ligneo humifuso. Cistus humilis sive chamaecistus ericae folio humilior. C. B.

Cistus foliis filiformibus planis glabris stipulatis caule ligneo humifuso. Folia sparsa sunt Haelianthemum tenuifolium glabrum luteo flore per humum sparsum T.

Cistus foliis imis oblongis trinerviis oppositis ramiferis ternatis linearibus.

Tuberaria major. Mycon. singula petala nigra macula notantur et pedunculi sunt penduli ut in cisto annuo quattuor flore J. B.

Cistus foliis linearib[us] oppositis petalis nigra macula notatis.

Cistus foliis oppositis ovato-lanceolatis (non stipulatis) tomentosis.

Haelianthemum foliis myrti minoris subtus incanis T.

Cistus foliis villosis lanceolatis oppositis, axillis foliosis, stipulis subulatis.

Haelianthemum folio sampsuci capitulis valde hirsutis. J. B.

Cistus foliis oblongis tomentosis sessilibus superne aveniis (floribus umbellis).
Cistus mas folio oblongo incano. C. B. loco tabaci, pestis tempore, hujus fumus fistulis (pipes dictis) hauriebatur. Sine stipulis est et fruticosus.

Cistus foliis ovatis petiolatis utrinque rugosis (venis pinnatis) alis foliosis.

Cistus foemina monspeliana flore albo J. B.

Cistus foliis linearibus oppositis stipulatis ramulis incanis.

Haelianthemum folio thymi incano J. B.

Cistus foliis alternis foliolis ternatis oblongis impari longiori. Haelianthemum ledifolio. Cistus annuus alter. Lob. Lugdun. optima figura. et sic de aliis.

Nescio in hac planta stipulas a filiolis distinguere, nec in loto trifolio &c. sparsa voco folia sine ordine nascentia.

Sedum minimum stellatum rubrum B. M. nequaquam sedis annumerari non videtur. Sed potius Tillaeis stellula non est calyx, ut existimat Hallerus, sed fructus tu videris. Mitto enim plantulam cum seminibus plantarum sequentium. {p Linum minimum stellatum. C. B. cum plantula vere lysimachia.
Alisine verna glabra B. M. Sagina sed unilocularis.
Alsine tenuifolia muscosa C. B. Sagina esset et unilocularis sed apetala.

Herniaria muscosa minima. Magnol. Hort. reg.

Praeses curiae D[ominus] de Belleval, Richeri pronepos, mihi propediem daturus est tabulas aeneas, in quibus sunt icones plantarum nondum evulgatae et a Turnefortio multum laudatae; singularum exemplar ad te mittere conabor.

Illustrissimos academiae Upsaliensis socios quam humillime salutatos velim. Tu vero fautor, mi colendissime, cura, ut valeas; summa cum voluptate vidi species animalium quadrupedium a te editas, pro quibus gratias summas ago. Perge, vir illustrissime, gloriam immortalem tibi, operibus et scriptis conciliare. Addo trifolium fragiferum tomentosum Tr[ifolium] stellatum et trifol[ium] polliculatum.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 38-39). [1] [2] [3]