Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0651 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 26 October 1745 n.s.
Dated 26 8br 1745. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Amico aeternum colendo,
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo,
S[alutem] q[uam] p[lurimam]
Franciscus de Sauvages.

Summe gaudeo, quod seminum et dissertationum fasciculus, quondam navi commissus, ex Amstelodamo ad te demum pervenerit. Verum non intelligo ex tuis litteris, an ibidem inveneris dissertationes Gallicas, quas D[ominus] de Ratte societatis secretarius huic fasciculo addiderat, nec quidquam dicis de classibus plantarum, quas a foliorum situ desumo, quas tamen ibidem incluseram.

Scripseram pariter vobis destinatam esse Haemastaticam Halaei Gallice editam in 4to Genevae cum notis physicomathematicis et penes vos esse. Nisi bibliopola Genevensis, d[ominus] Philibert, eam ad vos miserit, ut promiserat, ipsam data opportunitate accersere. Ad haec nihil omnino respondes, patrone suavissime.

Plantas hujusce regionis tibi nondum oblatas plures siccas asservo tibique destino, sed quandonam mittendi dabitur occasio? Multum certe mea interest, ut ipsas videas, quo de vero nomine certus evadam. Asteres bene multi me ancipitem detinent nec quidquam invenio, quo mihi fiat satis in hoc genere. Illam obscuritatem nominum et descriptionum tu solus potes diluere in speciebus desideratissimis, quae eo tendere debent, ut quisque possit datam plantam a consimilibus certo dignoscere. In hunc finem pace tua, colendissime praeceptor, monuerim 1° terminos artis potissimum genera per characteres essentiales et nomina foliorum per icones, ut incepisti, esse accuratius definienda. Vidi in tuis speciebus nomen Scapi longe aliter assumi quam in Fl[ora] Lapp[onica] definiveras, nomen thyrsi nullatenus definiri, panicula quid sit nullibi dicis. Uteris saepius verbis geometricis non satis distinctis ut subrotundo pro cylindrico, elliptico, sphaerico. Adeoque valde cuperem, ut tuis speciebus Lexicum botanicum apponeres et in quovis genere ante species characterem essentialem sive a fructificatione sive a planta desumptum more Boerhaavii et Halleri indicares. Plures enim tuam in generibus methodum et diligentiam suspiciunt, ast de obscuritate generis simul conqueruntur. Laborem certe multum sublevares, addito charactere undecumque desumpto, ad quam illico lector confugiat.

Pinacem synonymorum cuique speciei addere labor immensus est, et paucis utilis, quia paucissimi sunt, qui haec volumina possideant, pauciores qui consulere velint. Eo desideria devenit, ut in unico libro omnia quaeramus et in oculi nitu invenire velimus. Mallem notulas quasdam etiam ex colore, sapore, odore sumptas, et certe not diffitendum est, quin illae notae in certis generibus sint constantes et in plurimis utiles. Nomina foliorum Halleri non tolerare possum. Quid per folia longe elliptica sibi vult? Quorsum non admittit folia radicalia, caulina &c. multo suis breviora 2° nomina semel definita in alium sensum ne minimum inflectere licet, hoc summi momenti monitum est, inde Geometria certitudo eruitur. Satis apte fecisse mihi videtur eximius Royenus, qui tuo nomine prolato unum aut alterum solum synonymum profert ex Turnefortio petitum missis antiquioribus ad criticam eruditam solum utilibus.

3° multum desideratur praefixus specierum cujusque generis saltem apud Europaeos numerus; mirum quanta lux inde quaerentibus affulgeret! Nec enim antequam determinatus fuerit, species plurimae tuto detegi et determinari possunt a tyronibus. Hoc opus certe hic labor est, sed mallem illud a te appositis asteriscis (++) adeoque adhucdum imperfecte adumbrari quam in serius tempus dimitti. Brevitati vero operis maxime consulendum esse duco. Paucissimi enim magna summo pretio sibi comparant volumina. Duo volumina tuis generibus similia ad specierum opus sufficerent.

Frater meus, qui in botanicis sagacissimus est tuique cultor est devotissimus, misit mihi nuper plantulas nondum visas illecebrum et montiam. Illecebro corolla Moeringii nulla, sed cornicula quinque erecta fructibus Hellebori similia coloris carnei videntur pro petalis habenda. Mitto frustulum.

Rhodiolam, cujus radix rosam spirat apprime, cujusque folia quasi spatulata et inciso-serrata sunt, attentus heri examini subjeci, et omnes flores mihi visi sunt hermaphroditi Sedi charactere praediti.

4to quam recte faceres, si in tuis speciebus edendis quamdam novam methodum adhibere, v. g. calycinam, ut melius innotesceret. Paucissimi sunt apud Gallos, qui Graeca verba intelligant in methodo sexuali usurpata; Graeca siquidem lingua penitus apud nos est obsoleta et perperam neglecta, nec ullus dubito, quin quondam scientiae nos omnino deferant et ad vos omnino confugiant, uti ex Aegypto in Graciam, ex Graecia in Italos et inde ad nos, ac sensim ad septentrionales recesserunt.

Me novo beneficio cumulares, Domine colendissime, si species Botanici Monspel[ienses] in Flora Leydensi et tuis aliis operibus non assignatas velles in antecessum nominare et nomina mecum communicare. Nam ego librorum penuria nequeo eas assequi. Asteres v.g. Hieracia. Mitto semina cujusdam plantae, quae cicuta mihi videtur et hic nuncupatur Aenanthe chaerophylli foliis. A quo genere tamen multum abludit. Nam involucrum universale nullum. Partiale foliolis lanceolato-linearibus umbellula longioribus. Umbella universalis plana patens radiis confertis. Petala obverse cordata fere aequalia alba semina ovalia striata, ut vides. Folia quadripinnata foliolis lanceolatis bifidis aut trifidis. Caulis durus solidus, radices fibrosae non tuberculatae.

Altera quam putas Lysimachiam foliis lanceolato-linearibus spicis terminatis. Royen. Eam vero credebam esse Celosiam foliis lineari-lanceolatis. Linn. Calyx pentaphyllos foliolis quinis ovali-linearibus conniventibus cum 6 ° impari. Coroll. monop. sexpartita, tubus nullus, laminae lineares erectae (rubrae). Stam. filamenta sex capillaria laminis adnata, duo petalis longiora, quatuor dimidio breviora nec tamen flos ullatenus est ringens, antherae basi bifida versatiles luteae.

Pist. germen sphaericum, stylus filiformis, stigma acutum. Peric. capsula sphaerica stylo rigido terminata ... mitto specimina.

Flores rubri, spice statim conicae breves, dein longissimae. Folia sparsa fere linearia, glauca vel exalbida, flores sessiles.

In charactere Zizyphi stamina sex et drupa non vero bacca constanter hic inveniuntur.

Multum desiderantur in tuis generibus notae vel monita circa varietates, ut v. g. in Hexandria moneatur lector specimen lysimachiae et Rhamni huc pertinere, ut in pentandria dari tres Geranii species &c. in decandria pentagynia dari talem cucubali ac silenes speciem. Secus lector semel delusus metuit, ne semper idem fiat et vacillat continuo. Sed ea omnia in speciebus possunt tradi.

In graminibus tua methodus est difficillima, nec quidpiam intelligo in plurimis nisi in speciebus, cum divisio in paniculata, spicata &c. me dirigit.

Scripsit ad me B[ernhardus] Jussieu se quam poterit citus, in Occitaniam deventurum. Quid novi apportarint academici ex Peruvio nondum ad nos devenit, si pauca astronomica excipias. D[ominus] Maupertius, qui Berolinum petiit, ubi praeses academiae perpetuus constitutus est cum decem miium librar[um] stipendio. Vellem quam maxime possidere semina plantae, cui nomen meum benigne impertiisti! Tu, qui in America tot amicos habes, quaeso, hanc accerse! Naves Suecicae quotannis huc accedunt initio anni, ut audio; hac via ad te mittam plantarum specimina sicca quae habuero.

Omnes academiae socii te amantissime salutant et valde dolent, quod e vivis excesserit, ut audivimus, illustrissimus vester Celsius.

Audio amicum tuum Hallerum Göttingam deseruisse et Bernae senatorem esse. Clarissim[us] van Swieten Leydam Vienna commutavit, ubi reginae Hungariae archiater est. Meus amicissimus d[ominus] Laugier, qui primas tuas quondam litteras ad me misit (unde mihi multo charior est) antea hujus reginae nunc vero reginae Portugalliae medicus, Leydam petiit jussu Reginae Hungariae, ut ipsum Van Swieten quovis pretio ad hanc provinciam accipiendam impelleret.

Fab[ii] Columnae nova prostat editio Venetiis. D[ominus] Lemonier, medicus Parisinus tuusque cultor devotissimus, plantas in Arvernia Ruscinone observatas enumeravit; aliquotque juxta tuas leges nominavit. Hae plantae prostant in actis acad[emiae] Paris[inae].

Hypericum supinum tomentosum. Bot. m. est reapse, uti suspicatus eras, idem ac Hyper. fl. trigyn. calycum serraturis capitatis. Linn., quod summa cum voluptate microscopii ope observavi, eo discrimine, quod procumbant caules.

Uxorem nondum duco; tuum tamen exemplum ad ducendum incitat.

Monui D[ominum] Gagnebin, ut ad te sua semina mittat. Botanicum Veronensem nondum vidi nec silvam muscorum Dillenii, quam e Parisiis accersiri curabo.

Caecilia autorum Gallis l’akket nostratibus nadiel quasi oculis orbus, etsi oculos habeat est vere Lacerta repens tridactyla. Sed brachiola et crura sunt exilissima mollia et nullius ad gradiendum usus videntur, unde inter serpentes habita fuit.

Anguis vulgaris, quam inspicio, habet scuta annularia a capite ad anum 174, ab ano ad caudam extremam circiter 80 paria squamularum.

Anguis gigas, quem siccum in academia medica servamus, longus est pedes 18 peripheria in pectore est poll. 28 superior maxilla a cranio ad rostrum pollices 16 orbitarum diameter 2 pollic., sed cutis in ima parte abdominis deest. Cum plures serpentes viderim, plura notabo. Vale, suavissime domine, et me amare perge!

promulgavit. Vale 1745!

[Three dried plants]

An juncus foliis articulatis flori[bus] umbellatis. T. Observa, quaeso, folia fistulosa et nodosa in aquis fluitat.

An Seguieria?
Hocce gramen missum ad me a fratre meo Moncan sub nomine. Vide, an sit novum genus. Seminibus scatet maturis.

Ista umbellifera quid sit non possum invenire. Misit etiam frater meus. An Alsines tenuifoliae species Buffonia?

Differt certe ab Hamamelide Linn.

Buffonia. In honorem D[omini] de Buffon ac[ademiae] reg[iae] Par[isinae].

Cal. tetraphyllus, foliolis subulatis erectis persistentibus.

Cor. tetrapetala, petalis ovato linearibus integris, calyce duplo brevioribus erectis persistentibus.

Stam. filamenta quatuor aequalia longitudine corollae antherae simplices.

Pist. germen ovatum compressum. Styli duo breves stigmata simplicia.

Peric. capsula compressa ovalis unilocularis, bivalvis verticillariter dehiscens.

Sem. semina duo compresse ovalia.

Habitus alsine tenuifoliae, foliis subulatis, basi connatis, oppositis marcidis, caulis virescens.

Realmuria a d[omino] de Reamur acad[emiae] r[egiae] Paris[inae].
Cal. perianthium monophyllum campanulatum, semiquinquefidum, coloratum, persistens, segmentis acutis subulatis.

Coroll. nulla Stam. filamenta quinque erecta calyce breviora, calyci inserta. Antherae turbinatae, deciduae simplices.

Pist. germen trigono-ovatum acutum, styli duo filiformes longitudine staminum, stygma inflexum oblongum villis hispidum.

Peric. nullum. Calyx connivens semen in fundo fovens.

Sem. solitarium subphaericum acuminatum nitidum folia capillacea opposita.

An Seguieria a d[omino] Seguier, si tamen dignus sit. Verum suspicor hoc gramen tibi cognitum, secus nomina antiqua vacua adeoque meliora suppetere.

Calyx quinquefidus foliolis lanceolatis interne coloratis persistentibus. coroll. nulla.

Stam. filamenta tria brevia subulata, antherae globosae.

Pistill. germen ovato-compressum. Styli duo breves reflexi, stigmata simplicia, vix a stylo differunt.

Peric. multum praeter calycem.

Sem. unicum turbinatum, lateribus compressum. vertice umbilicato. Quod tu ipse videris uti folia et habitum. Character a fratre meo Moncan uti Realmuriae missus est.

Trianthema, cujus ad te olim misi characterem, est portulacastrum d[omini] Jussieu. Flores simul ternos profert unde nomen.

Barba jovis. Cujus ad te olim misi chracterem; iam addam, si possim, corollam siccam, ut characterem compleas.

Buxbaumiae semina non possum obtinere; semel hanc vidi. Et nomen hoc prius ab Hallero alteri plantae fuerat inditum, quod ignorabam. Vaeneunt Parisiis apud d[ominum] L’abbé Nolet nova microscopia 36tt quae per reflexionem, qualis sit, in Laterna magica portentose multiplicant objecta servata tamen claritate et nitiditate; nescio, an per speculum concavum reflectatur objecti imago.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 40-42). [1] [2] [3] [4] [5] [6]