Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0666 • Carl Linnaeus to Johann Georg Gmelin, between 3 December 1745 and 4 February 1746 n.s.
Dated . Sent from () to St Petersburg (Russia). Written in Latin.

Viro aeternum colendo,
D[octori] D[omi]no J[OHANNI]
G[EORGIO] GMELINO,
Profess[ori] Petropolitano,
s[alutem] pl[urimam] d[icit]
C[arolus] Linnaeus.

Diu est, quod ad Te, Amice colende, nullas responsiones dederim. In causa fuere negotia nimis multa in unum tempus coacervata, Lectiones publicae et privatae aliaque infinita, quae muneri adhaerent. Nunc Tuus totus ero. Absolvi dissertationes De Anandria,[1] de Passiflora,[2] de Horto Upsaliensi,[3] de Plantis Martino- Burserianis,[4] de Acrostico,[5] quas dedi D[omi]no Baeltero, ut ad Te mitteret. Dedi simul Floram Suecicam, quae dudum, ut spero, in Tuas pervenit manus, ut mihi pollicitus est dominus Baelterus.[6]

Grates Tibi ago pro munere isto Tuo ex Thea optima, quod quotidie in Tui memoriam poto. Sed annon ullus mortalium posset procurare fruticem vel vivum vel semina ex China, nullus dubito, quin nostrum ferret Theae frutex clima, cum crescat a boreali parte Pechin. Si posses introducere hunc fruticem in Europa, majus Tuum foret nomen quam ullius Regis qui vixerit.

Nunc ad Tuas plantas. Ignoscas, quod tamdiu has res detuli; numquam posthac fiet.

38. Bupleurum foliis amplexicaulibus infer[ioribus] linearibus, summo cordato oblongo, H[orti] C[liffortiani].[7] Omnino est!

39. Bupleurum foliis linearibus acutis sessilibus H[orti] C[liffortiani]. Minime, sed omnino nova planta.
Bupleurum foliis linearibus, involucris partialibus polyphyllis aveniis longitudine corollulae, dici posset. Singulare est, quod involucra partialia minime nervosa sint aut rigida, sed[a][a] : MS1 <vel mollia> sed mollia, avenia.

22. Eryngium foliis radicalibus ovatis planis crenatis, fl[oribus] peduncul[atis], H[orti] C[liffortiani]. Omnino!

34. Selinum foliis duplicato-pinnatis, foliolis trilobis acutis inciso-serratis. Est Ligusticum foliis duplicato-ternatis. H[ortus] Cliff[ortianus], 97.

16. Poa spiculis ovatis compressis muticis, flosculis lanuginosis, Amm[anni] . Est Poa panicula dif[f]usa, spiculis 4-floris pubescentibus, culmo tereti erecto. Fl[ora] Suec[ica], 77.

15. Poa spiculis ovatis muticis,[b][b] : MS1 <compressis> muticis culmo compresso. Est Poa panicula diffusa angulis rectis, spiculis obtusis, culmo oblongo compresso. Fl[ora] Suec[ica], 75.

13. Poa spiculis ovatis compressis muticis, flosculis glabris. Est Varietas Poae Fl[orae] Suec[icae], 77; ejusmodi plures ubique prostant.

28. Ligusticum foliis triplicato-pinnatis, pinnis pinnatifidis. Est Ligusticum foliis multiplicato-pinnatis, foliolis pinnatim incisis. Hort[us] Cliff[ortianus], 97.

32. Selinum palustre levissime lactescens Fl[orae] Lapp[onicae] 100.[8] Sic est!

22. Athamanta foliis pinnatis, pinnis pinnatifidis radicalibus circa costam decuss[atis]. Est Athamantha Fl[orae] Suec[icae] 229. Synonymon J[ohannis] B[auhini]Bauhin, Johann (1541-1612).
Swiss. Caspar Bauhinís brother. Botanist
and physician.
bonum est.[9]

43 Pastinaca foliis simpliciter pinnatis, foliolis pinnatifidis. Non est Pastinaca latifolia sylvestris. Nec est Pastinaceai generis, sed est Heraclei species et quidem Heracleum foliis pinnatifidis Hort[i] Cliff[ortiani] 103, quantum ex specimine misso colligere licet, nisi Tu ipse videas alias notas. Habet et multa affinia cum Tartarica Clusii.

42. Seseli caule subramoso, umbella purpurea, pinnulis acute multifidis, Haller[i] Haller, Albrecht von
(1708-1777). Swiss. Naturalist and
poet, professor of medicine, botany,
anatomy and surgery at Göttingen
1736-1753. Correspondent of Linnaeus.
. Sic certe videtur!

41. Chaerophyllum radice carnosa subrotunda Hort[i] Cliff[ortiani]. Omnino!

35. Oenanthe striata rigida Hort[i] Cliff[ortiani] 99. Omnino, sed debet amandari ad Seselios genus observante SauvagesioSauvages, François Boissier de
La Croix de
(1706-1767). French.
Botanist and clergyman and physician,
professor in medicine at Montpellier.
Correspondent of Linnaeus.
.

37. Phellandrium Dod[onaei]Dodoëns, Rembert
(1518-1585). German. Frisian, imperial
physician.
. Certo!

31. Cicuta Hort[i] Cliff[ortiani]. Certe!

44. Juncus foliis mollibus carinatis, panicula multiplici ramosa. Sub hoc nomine duo specimina misisti, quae diversarum specierum; alterum, quod capsulis rotundis pallidis, est Juncus Fl[orae] Suec[icae] 284, alterum, quod capsulis triquetris nigris, est Juncus Fl[orae] Suec[icae] 285.

64 Ammodenia, quae Arenaria Fl[orae] Suec[icae] 375. Sunt in alpibus plus quam 20 species, quae ad hoc genus Arenariae spectant. Antequam has examinavimus, quis dicat, num glandulae sufficiant. Certe in nostris duabus Fl[orae] Suec[icae] sunt etiam minimae vix conspicuae glandulae. Malpighia differt a Banisteria ut Prunus ab Acere, drupa a fructu alato.

65. Cassia foliolis 4 parium oblongo-ovatis rectis glandula e basi petiolorum H[orti] C[liffortiani]. Contuli cum meo specimine nec video differentiam; mirum plantam Americanam fore Sibiricam.

63. Dracocephalum floribus verticillato-spicatis, foliis (cordatis adde) sinuato-pinnatifidis. Nova planta, optimum nomen.

2. Carex spicis maribus gracillimis, femineis erectis, capsulis ventricosis, Hall[eri]. Bene! Carex Fl[orae] Suec[icae] 768.

3. Carex spicis teretibus acutis alternis se contingentibus Hall[eri]. Carex spica supra decomposita inferne laxiore, spiculis androgynis. Fl[ora] Suec[ica], 750.

1. Carex spicis erectis oblongis sessilibus alternis, &c., Hort[i] Cliff[ortiani] 439. Bene! Vide Fl[oram] Suec[icam], 769.

5. Carex spicis brevibus echinatis sessilibus distinctis Hall[eri]. Omnino! Vide Fl[oram] Suec[icam], 752.

8. Salix pentandra Fl[orae] Lapp[onicae] 370. Omnino!

9. Certe eadem cum praecedente octava.

10. Salix folio rugoso Hall[eri]. Sic est! Vide Fl[oram] Suec[icam], 811.

11. Salix foliis lineari-lanceolatis integris subtus incanis. Est Salix foliis subintegris lanceolato-linearibus Fl[orae] Suec[icae] 813.

15. Salix pumila foliis utrimque, &c., Ray[eni] syn[opsis].[10] Est Salix Fl[orae] Suec[icae] 808.

16. Salix foliis integris glabris ovatis alba T[ournefortii]Tournefort de, Joseph Pitton
(1656-1708). French. Botanist and
explorer, professor of botany at Paris.
. Est Salix Fl[orae] Suec[icae] 798.

21. Salix foliis inferne adnatis opposit[is] lanceol[atis] Hort[i] Cliff[ortiani]. Sic est!

51. Pteris frondibus duplicato-pinnatis, caule hirsuto. Est Polypodium Fl[orae] Suec[icae] 850.

52. Asplenium frondibus duplicato-pinnatis, foliolis, Roy[eni]. Non est, sed Polypodium Fl[orae] Suec[icae] 849.

57. Osmunda frondibus duabus. Lunaria racemosa multifido folio Breyn[ii] Breyne, Jacob (1637-1697).
German. Merchant and naturalist at
Danzig. Father of Johann Philip Breyne.
. Bene! Est Varietas tamen Osmundae Fl[orae] Suec[icae] 842, uti et Lunaria matricariae folio Breyn[ii].

58. Osmunda fronde caulina duplicato-pinnata, pinnis pinnatifidis, laciniis lanceolatis superne incisis. Differentia specifica optima. Est Osmunda fronde pinnatifida caulina, fructificationibus spicatis, Gron[ovii]Gronovius, Johan Frederik
(1690-1762). Dutch. Naturalist, senator
of Leiden. Linnaeusís benefactor and
friend. Published Flora Virginica
(1743, 1762) together with John Clayton.
Correspondent of Linnaeus.
Fl[orae] Virg[inicae] 196,[11] et Morisoni[i] synonymon omnino huc spectat. Sed miror, quomodo Virginica planta pervenerit in Sibiriam. Forte orta ab Osmunda Lunaria dicta Fl[orae] Suec[icae], 842, quamvis Varietas insignis.

59. Est varietas omnino Osmundae lunariae Fl[orae] Suec[icae] 842, quales omni anno reperire licet.

56. Pteris fronde simplici quinquangula producta tripartita, lobis pinnatifidis subtus candidis. Nomen Tuum et differentia specifica egregia est. Synonymon PlukenetiiPlukenet, Leonard (1642-1706).
British. Botanist and physician.
Botanist to Mary II (wife of William
III). Superintendent of Hampton Court.
ad longe aliam plantam spectat.

7. Porrum radice tunicata oblonga solitaria reticulo involuta. Forte aptius diceretur Porrum caule tereti folioso, foliis linearibus planis, umbella globosa, staminibus corolla longioribus. Tibi Synonymon J[ohannis] B[auhini] bonum est. Est etiam Allium staminibus alterne trifidis, foliis gramineis, radice multiplici, floribus sphaerice congestis. Hall[erus], all[ium], 20, n. 7.[12]

6. Porrum radice solida bulbosa recta vel laterali solida, &c. Hanc a Te missam habui praeterita aestate egregie florentem. Apte dicitur Porrum scapo nudo ancipiti ante florescentiam nutante, foliis linearibus.

7. Populus foliis ovato-acutis serratis. Populus foliis cordatis crenatis Hort[i] Cliff[ortiani]. Adeo Tuo specimini similis, ut jurarem eandem, nisi Locus dubium insinuaret.

6. Carex. Deficiunt in hac spicae masculae; in speciminibus hinc nequeo eam extricare, nisi forte sit Carex Fl[orae] Suec[icae] 762 fructu maturo.

34. Cyperoides spicis seminalibus sessilibus distantibus. Est Carex spicis erectis cylindricis tribus subsessilibus, mascula terminatrice, culmo triquetro. Fl[ora] Suec[ica], 767.

14. Planta, cujus radicem Ostiaci[13] comedunt. Nequeo hanc determinare, cum admodum obsoleta sit, nisi sit Typha vulgaris. Sic videtur, cum folia hinc convexa, inde plana.

53. Non capio, quomodo haec ex America in Sibiriam pervenerit. Est omnino rarissima planta Plukenetii. Dici posset Asplenium frondibus lanceolatis petiolatis integris, acumine filiformi reflexo radicante. Quaeso, dabis hujus accuratam figuram et descriptionem.

54. Pteris fronde supra decomposita, foliolis pinnatis, pinnis lanceolatis, &c. Plantam numquam vidi. Ego hanc vocarem Asplenium fronde supra decomposita, pinnis oblongis superioribus concurrentibus, infimis opposite pinnatifidis, lineolis dif[f]ormibus.

48. Polypodium pinnatum pinnis ab imo dentatis. Est Polypodium Fl[orae] Suec[icae] 851, Fl[orae] Lapp[onicae] 382.

49. Asplenium frondibus duplicato-pinnatis, foliolis inferioribus minoribus, &c., rubrum spirans. Est omnium primo vera Polypodii species, ut ex punctis seminalibus judico. Multum cum hac laboravi. Nec mihi ipsi satisfeci, cum nequivi capere, cur vos omnes distinxistis hanc a Filice mare non ramosa dentata C[aspari] B[auhini], quae Polypodium Fl[orae] Suec[icae] 846, et vereor, quod malum specimen acceperim, cum meum specimen videtur omnino 846 Fl[orae] Suec[icae], uti crescit, ubi parva evadit. Puncta dorsalia, eorum squamae, caulis, paleae ferrugineae, statura totius conveniunt; odor posset facile accedere a loco. Certe ex misso specimine ego aliter divinare nequeo.

17. Ephedras nullas novi, nisi unicam Horti Cliffortiani, nec exstant earum descriptiones aut figurae, quae possunt praebere dif[f]erentias.
Ephedra H[orti] Cliff[ortiani] gaudet vaginis geniculorum obtusis nigro-ferrugineis. At Tua 17 gaudet vaginis acuminatis et exalbidis. Ephedra Hort[i] Cliff[ortiani] habet pedunculos oppositos; singuli pedunculi ferunt duplicem spicam s[ive] amentum, quale in Tuis speciminibus colore et structura iisdem.

Ex speciminibus a Te missis est 17 pedunculis itidem oppositis, sed singulis amentum unicum ferentibus. Tu evolvas Tua specimina et observes, numne interdum reperias amenta duo in singulo pedunculo. Si hoc, habeas Tuam 17 pro varietate vulgaris, sin minus dici potest: Ephedra pedunculis oppositis, amentis solitariis.

18. Ephedra Tua minor baccis monospermis videtur ex facie cum praecedente convenire, ejusque esse solam varietatem, sed observo in hac ternos pedunculos e regione ad genicula caulis. Si hoc constans, dicatur Ephedra pedunculis ternis, amentis solitariis.
At quod ad hanc speciem attinet, ego non capio, quod sit monosperma. Et vereor, quod hoc unicum semen abortiat; proinde evolvas flores femineos et videas, num ne illi duobus instruantur pistillis seu stylis, quod uti necesse faciant, ita et numerus naturalis erit dispermos.

14. Salix foliis elliptico-lanceolatis integris subtus sericeis appendiculatis. Ego hanc sumerem pro salice Fl[orae] Suec[icae] 805, sed in specimine Tuo folia nimis aetate recentia sunt, quam ut ex iis aliquid certi determinari queat. Si vidissem adultiora, certius dixissem. Certe flores etiam conveniunt cum hac specie.

Sufficiant hae 50 in hac epistola. Proxime reliquas dicam, licet illae longe difficiliores sunt.

Limnia erit Claytoniae species? Hoc mirum; aveo videre, qui numquam vidi siccam.

In omni tussilagine pappus longus est, praesertim in Petasi[ti]de Lapponica.

In Flora Suetica nil novi habeo, sed scripsi tantum pro discipulis.

Simias mihi egregie explicasti, pro quibus tibi millenas et devotissimas ago habeoque gratias; ex inde concludo, quod Simia acaudus digitorum indicum ungue subulato
Animal cynocephal[i] Ceylanic[i] tardigradum. Seb[a]Seba, Albert (1665-1736).
Dutch. Pharmacist and collector of
natural history specimens, Amsterdam.
. 1, p. 55, t. 35, f. 1. 2. & p. 75, t. 47, f. 1.[14]
Simia Charletoni a Robins[onio] visa. Raj[us], quadr[upedes], 161.[15]

Simia Mus[ei] Petrop[olitani] n. 38, 39, 40, 41, 42, 43, 44 sit una eademque; [ 16] reliquas ad synonyma reducere et extricare non adhuc potui.

Vidisti procul dubio Halleri tractatum de Alliis. Multo plures species habere potuisset. Si Te vel me interrogasset, multos etiam errores evitasset.

Sudat adhuc meus libellus de animalibus Sueciae, quae[c][c] : MS1 [Plieninger reads] qui inter omnia, quae ego scripsi, mihi ipsi maxime arridet.[17]

Iter Gotlandicum et Oelandicum[d][d] : MS1 <Öländ>
Oelandicum
lingua Suecica prodiit adeoque non a Te legi potest, quod doleo. Nulla nova planta in ea, nisi Absinthii species cum figura, quae Fl[orae] Suec[icae] 669.[18]

[address] Viro Celeberrimo / D. D. J. G. GMELINO / Professori Hist. natural. / St. Petersburg.

upSUMMARY

Linnaeus has not had time to answer Johann Georg Gmelin earlier because of public and private lectures and many other matters. He has now finished his dissertations De Anandria, De Passiflora, Hortus Upsaliensis, Plantae Martino-Burserianae and Acrosticum, which he hopes Sven Baelter has forwarded. He also hopes that Gmelin has received Flora Svecica.

Linnaeus is grateful for the Thea Gmelin sent. If only somebody could acquire a theabush or seeds from China. Linnaeus is certain that it would stand the hard climate. If Gmelin introduced the cultivation of Thea in Europe, his name would be greater than that of any king.

Linnaeus answers Gmelinís question about various plants.

Linneaus doubts that Limnia could be a species of Claytonia.

There is nothing new in Flora Svecica; Linnaeus wrote it for students.

Linnaeus thanks Gmelin for his explanations regarding the apes. An ape without a tail is a Cynocephalus ceylanicus with a slow walk depicted by Albert Seba.

Albrecht von Hallerís dissertation, De Alliis, could have contained more species and less errors, had Linnaeus or Gmelin been consulted.

Linnaeusís Fauna Svecica is still being printed.

Linnaeusís tour to Öland and Gotland was printed in Swedish and therefore cannot be read by Gmelin. There is nothing new but the species of Absinthium, which is found in Flora Svecica, no. 669.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (UUB, G152a). [1] [2] [3] [4]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 <vel mollia> sed
b.
MS1 <compressis> muticis
c.
MS1 [Plieninger reads] qui
d.
MS1 <Öländ> Oelandicum

upEXPLANATORY NOTES

1.
2.
3.
4.
5.
6.
7.
8.
9.
Ray, Synopsis methodica stirpium Britannicarum .
Haller, De Alii genere naturali libellus .
The Ostyaks are a Finno-Ugric people living in the Ob River basin in Western Siberia.