Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0670 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 14 September 1745 n.s.
Dated 14 7br ... 1745. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo D[omino] D[octori] Linnaeus
Fr[anciscus] De Sauvages.

Amice colendissime,

Jubes scribam saepius. Ego vero ac lubens te epistolis onerabo, modo saepius ipse respondeas. Autumnus botanicis benignus me ad studium tuorum generum acrius impulit. En adversariorum meorum partem:

Polycnemum. gen. 44. Nihil aliud est quam Camphoratae congener. C. B. seu Chenopodium humifusum folio breviori et capillaceo. T. nequaquam vero, pace tua dixerim, camphorata hirsuta. C. B. Perianthium vero rarius est triphyllum, ast fere semper dyphyllum apud nos; caetera optime quadrant.

Camphorata. T. diligentius examinata haec est.

Cal. perianthium monophyllum urceolatum [illustration] semi quadrifidum compressum persistens, segmentis acutis lateralibus extrorsum flexis majusculis, antico et postico paulo minoribus appressis fere, omnibus virescentibus.
Cor. nulla nisi calycem dicas.
Stam. filamenta quatuor aequalia filiformia, calyce triplo longiora, antherae fulvae ovales sulcatae.
Pistill. Germen ovato compressum, stylus longitudine calycis filiformis, superne bifidus [illustration] seu bicornis aut, si mavis, stygma bicorne longitudine styli acutum.
Peric. membranula tenuis bifariam superne dehiscens unilocularis, calyce tecta.
Sem. unicum ovale compressum, nitidum, nigrescens; flores intra fasciculos distinctos foliorum caulibus rubellis adnascentes.

Econtra in polycnemo folia et flores faciunt spicam non interruptam, et caules humifusi herbacei non fruticosi, ut comphoratae, nec rubri.

Errat d[ominus] Haller, qui camphoratam vaginis spinosis vocat polycnemum et ejus semina rugosa dicit. Quae sunt orbiculata compressa, nitida, nigra.

Buffonia. Ultimae meae epistolae accuratius inspecta est. Polygonum angustissimo gramineo folio erectum. Magnol. bot. m.
Cal. perianth. tetraphyllum foliolis subulatis erectis persistentibus carinatis, alternis brevioribus.
Cor. tetrapetala, petalis ovato-linearibus integris calyce duplo brevioribus erectis albis pellucidis persistentibus gibbositati fructus appressis.
Stam. filamenta duo (non vero plura antherae siquidem didymae imposuerat). Aequalia, longitudine corollae. Antherae didymae.
Pistill. germen ovatum compressum, styli duo longitudine staminum stygmata simplicia.
Peric. capsula compressa ovalis unilocularis bivalvis, verticaliter dehiscens.
Sem. duo (quandoque unicum) ovalia, compressa, cum torula.

Habitus alsinae tenuifoliae, foliis subulatis oppositis, basi connatis marcidis albidis in caule etiam virenti erecto vix ramoso. Hanc mihi communicavit medicinae studiosus d[ominus] Marchant oculatissimus.

Ab hamemelide discrepat certe.

Perdidi plantulam, quam olim Alesiae inveneram, a polycnemo specie certe diversam; ast utrum genere differat dubito. Hujus characterem imperfectum ad te miseram. Nescio, an buxbaumiae nomine inscriptam. Erat certe triandra. Et vocabam calycem quod tu corollam; an anthyllis altera Italorum. Lobel. Lugdun. pag. 50. Gallice.

Sanamunda annua linariae folio Magnol. n. ch. est certe passerina foliis linearibus Linn. istic autumno et Alesiae frequentissima in agris.[a][a] : MS1 non sed stipple [added in
the margin by Linnaeus
]

Realmuria, quam misi, non potest esse Scleranthus. Frater meus huic quina constanter filamenta observavit foliaque opposita.

In altera, quam polycarpum Lugd. voco, stamina constanter duo et folia filiformia opposita.

Ast in alchimilla supina gramineo folio minori flore. T. folia sunt rarius opposita, saepius sparsa, facies diversa, stamina 10.

Chenopodium fruticosum latifolio. T.

Ch. cal. quinquefolius, foliolis ovato-lanceolatis conniventibus.
Cor. Nulla
Stam. filamenta quatuor calyce minora. antherae didymae subrotundae.
Pistill. stygmata duo oblonga nigra sessilia, stylos non discerno, nec germen.
Peric. calyx connivens rotundatus sine angulis.
Sem. unicum glabrum nigrum ovale compressum. Folia teretia salsa, axillae multiflorae, flores sessiles axillares, caulis fruticosus ramosus floret 7bri a perauls; videris, an novum genus inde emergat; semina mittam. Num eam indicas et chenopodiis ipsam adscribis vocans chenopodium foliis subulatis superne planis subtus convexis h. Cliff.

Aenanthe striata rigida. H. Cliff. Hic vulgatissima est, sed apicem seminis longe diversum ab aliis Aenanthe observo; nullus enim est aculeus nullus dens, sed margo tantum obiter crenata. Vide, an ad Seseli attineat.

<u<Croton foliis ovatis plicatis scabris &c. Royen. Riccinoides nissole. Habet stamina monadelpha et folia potius mollia tomentosa quam scabra.

Ornithogalum autumnale minus flore dilute purpureo T. Convenit characteri tui ornithogali eo discrimine, quod filamenta omnia sunt plane subulata erecta aequalia integerrima, ut in scilla. Nescio, quo reducendum sit; an vero tuus ornithogali character emendandus, ut hanc speciem complectatur.

Inveni duas Euphorbias inermes, quas non communicaveram tecum.

Euphorbia inermis acaulis, foliis radicalibus obverse ovatis caeteris ovatis acuminatis. Peplis minor. J. B. caulis brevissimus, rami patuli, umbellulae bifoliae.

Euphorbia inermis foliis linearibus (caulis latitudine) ad umbellam quinis ovato- oblongis ad umbellulas trigonis binis. Tithymalus foliis. pinni forte pithiusa dioscor. C. B. alter est hic similis sed foliis ad umbellam denis.

Euph. inermis fruticosa caule tereti foliis ovato-lanceolatis. Dorso alatis est Euphorbium quoddam exoticum, cujus flores non vidi. Lactescit.

Invenio modo in luco Gramuntii, unde redeo alterum tithymalum.

Euphorbia inermis foliis linearibus, ad umbellam ovatis seu pluribus (7a) ad umbellulas semi-orbiculatis binis caule rubente.

Intelligo per folia linearia ea, quae caulis vel rami, cui adhaerent, latitudinem vix obtinent et per Ligulata, quae caule ramove latiora sunt, lateribus parallelis in utrisque. Nonne ea distinctio utilis esset? Saltem in hoc genere necessariam puto. Ericas Gramontianas aliquot observavi, ecce observata!

Erica foliis aciformibus ramulisque thyrsifloris ternis (verticillatis).

Erica ternis per intervalla ramulis. C. B. flores ramulos summos confertim ambiunt.

Erica foliis linearibus ternis, floribus verticillatis sessilibus (luteolis).

Erica scoparia floribus herbaceis. Lobel. In priori sunt flores rubri pedunculati in ista lutei sessiles axillares.

Quid intelligas per folia acerosa (ramis inarticulata) nondum capio. Nam omnes ericae et plantae habent folia ramis inarticulata, ni fallor.

Erica foliis acerosis obtusis imbricatis, staminibus corolla longioribus. Linn. Flores corymbosi folia aciformia saepius quina a staminibus longis optimus character deducitur, sed doleo, quod non sit generalis; inde sit, ut cum stamina alterius non video, nequeam speciem distinguere. Utinam in notis character synopticus exhiberetur semper!

Sedum minimum stellatum rubrum. B. m. heri germinabat. Vidi primum folia, quae sunt succulenta teretia sed apice crassiori obtusissimo, opposita; rursus examinabo flores.

Semina assidue colligo et tibi servo.

Sedum foliis teretibus imbricatis (sine ordine) spinula terminatis, umbella ramosa. Hic copiose muris adnascitur et puto esse Sedi minoris monspessulam speciem & J. B. Certe non est Sedum 4. flor. Leyd., ut contendit Halleri, qui illud aliunde bene denominat.

Inveni non dudum a St. Guillem, ubi est spelunca stalactitibus pulcherrimis ornatissima.

Anthirrhinum foliis linearibus quaternis (verticillatis) floribus binis caudatis (luteis). An linaria pumila supina lutea C. B. cauliculi simplices saepe declinati.

Sedum foliis sessilibus sphaericis compressis (floribus albis) quid?

Alsine spergulae facie sive spergula minor subcaeruleo flore C. B. confunditur ab Hallero cum tua arenaria foliis linearibus longitudine intermediorum H. Cliff., quippe in utraque sunt vaginulae ad foliorum ortum squalentes. Mallem nominare

Arenaria foliis internodio longioribus, seminibus nov. marginatis (vel nudis).

Arenaria foliis filiformibus (verticillatis dissitis) seminibus albo circulo marginatis in aliis folia sunt opposita, vaginis munita, et plana linearia.

Quercus foliis ovatis dentato-spinosis. Royen debet nuncupari foliis ovatis utrinque glabris dentato-spinosis glande sessili.

Quercus foliis ovati-oblongis indivisis serratis, cortice integro H. Cliff. in luco Gramuntio, ut monuerat Magnol et vidi heri. Habet folia magis sinuato-spinosa quam cocciglandifera et ab ea differt foliis subtus tomentosis, glande pedunculata.

Therebinthus peregrina fructu majori pistaciis simili eduli C. B. est vocandus.

Pistacia foliis ternatis ac quinatis. Hanc colimus in H. R.

Bupleurum angustissimo folio C. B. habet folia linearia, et flores axillares sessiles saepe solitarios nullatenus umbellatos et in summo aliquot umbellulas simplices seu sessiles, unde vocandum est.

Bupleurum foliis linearibus (caulis latitudine) umbellis sessilibus. Hoc monendum est in charactere generis, ne pro phyllide habeant, ut factum novi.

Carvi foliis tenuissimis asphodeli radice T. habet folia capillacea verticillatim costas amplectentia. Inveni supra Ganges adscendendo Lés perou.

Euphrasia foliis omnibus linearibus Haller. Malum nomen; nam hoc est commune pediculari Serotinae luteae T.

Carlina Richier de Belle Val. B. m. est Carlina flore (radio purpureo- caeruleo) sessili vel solitario, vel pedunculato sustinente. Icon Barrelieri optima sed plures multo flores laterales sunt, qui unus aut alter altissimi observantur.

Carlina caule multifloro corymboso. Royen. Non raro reperitur uniflora.

Orchis spiralis alba odorata C. B. caret calcari et tantum tria petala mihi obtulit nectario bilabiato, labio superiori brevissimo acuto, inferiori carinato obtuso. Estne serapias? Certe haec genera iconibus indigerent.

Verbesina foliis pinnato-digitatis, foliolis lanceolatis. Accepi ab horto reg[io] Paris[ino] sub titulo bidens anagyridis folio.

Conica tuberosa lutea B. m. optime delineatur in Dalech. sub conica marina Lugd. et in Barreliero etiam; quandoque enim est multiflora, mihi videtur Aster radice tuberosa, foliis lineari-lanceolatis rigidis, caule saepius unifloro. Semiflosculi tamen breves sunt et parum patuli. Sed squamae calycis reflexae. Odor qualis in sequente.

Aster foliis lanceolato-linearibus (integerrimis) pedunculis lateralibus multifloris (folio ramifero longioribus) foliosis. Virga aurea minor foliis glutinosis et graveolentibus. T. folia ramifera majora aliis.

Aster trifolii flore H. r. p. frequens in luco Gramuntio. Est Aster caule fruticoso superne umbellatim ramoso, foliis linearibus (utrinque acutis). Corollulae faeminae radii sunt tantum quinae dentatae lineares caeruleae flore duplo aut triplo longiores, squamae parum reflexae. Ferme solidaginem dicerem. Caulis est rectus simplicissimus usque ad umbellam conflatam ramis foliosis.

Aster foliis glabris lanceolatis rigidis, caule indiviso (alias unifloro, alias multifloro in apice). Folia [illustration] non sunt certe longissime lanceolata, ut ait Hallerus, sed potius ovali-lanceolata. Aster montanus luteus salicis glabro folio C. B. Nomen etiam hoc Salicis folio est erroneum. Flos totus luteus.

Chamaemelum leucanthemum magno flore C. B. ic. J. B. optima ut et descriptio est, ni fallor.

Buphtalmum erectum (bipinnatum) pinnulis in setam attenuatis (pedunculis glabris).

Chamaemelum inodorum C. B. est Anthemis (bipinnata) caulibus diffusis pinnulis aciformibus (non seta terminatis) calycibus subtomentosis, pedunculis nudis solitariis. Tu nomen contrahas, quod ego non ausim.

Chamaemelum marinum J. B. Anthemis foliis pinnatifidis succulentis planis, pinnulis ovalibus pedunculis nudis (solitariis).

Thymelaea foliis lini C. B. est >u>daphne foliis lanceolato-linearibus corymbo terminali.

Thymaelea foliis candic. serici instar mollibus. T. tarton raire. Non vidi florem, sed habet folia tomentosa lanceolato-spatulata [illustration] circiter vel [illustration].

Includo in hac charta semina Buffoniae arenariae, quae spergula min. fl. subcaeruleo C. B.

Conyzae marinae Lugd. Realmuriae ornithogali autumn. coerulei. Verbesinae super dictae Kali arboresc. flores camphoratae hirsutae C. B. barbaejovis lagopoidis creticae. Breyn. alsine vernae glabrae et als. fl. fugaci item semina centaurii minor spicati rubri et albi C. B. an Herniariae minoris muscosae.

Addo semina sedi minimi annui stellati rubri Magnol.
Aenanthe chaerophylli folio H. r. on. quae cicuta mihi videtur.
Virga aurea minor. fol. glutin. et graved. T.
Trachelium aureum umbell. p.
Taraxacum stuppo plumoso fol. hispidis sinuatis.

An Celosia fol. lanceolato-linearibus. Hexandra vel lysimach. oriental.

Addo Buffoniam integram.

Ignosce, quaeso, colendissime amice, si coram te plantam novo nomine generico indigitare ausim; hoc tuo judicio subjicio; tuum est mea omnia emendare. Frater meus propediem ad me missurus est aliquot plantulas, quas generis novi existimat, et nomina centum fungorum, quos descripsit nuper. Vide, quot discipuli tibi adjungantur. His adde matheseos proffessor Genevensem, Di Jallabert, qui oratione publice habita Genevae tuum systema sexuale promulgavit et multis rationibus confirmavit. Barrera demum correxit suam ornithologiam, quae sub praelo sudare desinit. Non mones, an acceperis exemplar Haemastaticae meae in 4to, quod ad te vel ad societ[atem] reg[iam] Upsal[iensem] bibliopola Genevensis Philibert.

Fac, quaeso, patrone charissime, qui tot botanicos tuos habes in America, ut quondam Sauvageam possim videre, ut tuae erga me auro pretiosioris amicitiae monimentum publicum. Floram Monspeliacam, ut jubes, colere pergo, sed en hiemem et praelectiones academicas de materie medica, deinde vero 1° maji botanicas, quae opus distrahent.

D[ominus] Haller est senator Bernae. D[ominus] van Swieten est archiater reginae Hungarie. D[ominus] Laugier, quem vidisti Leydae, est archiater reginae Portugalliae. Utinam tuis meritis parem locum fortunae tibi offerat! Modo tamen tu et tua dilectissima conjux et parvus filius bene valeatis, satis est interea. Ego certe satis bene valeo; pinguedinem nimiam fere deposui. Caelebs et interea tranquillus ex hac parte vivo. Vale, dulcissime rerum. Folia aliquot academiae scient[iarum] Monspel[iensis] nuper edita, suo tempore mittam. Regiae societatis sci[entiarum] Upsal[iensis] socios colendissimos devotissime saluto. Illustriss[imum] Celsium obiisse audivimus et valde dolemus.

D[ominus] Le Monnier, doct[issimus] Paris[inus] tuus discipulus, plantas aliquot tua methodo denominavit, ast non bene mea quidem sententia.

Monspel[ii] 26 Octobr[is] 1745.

A Messieur
Messieurs De La Societé
Royale des Sciences de
Suede
a Upsal
Speciatim D[omino] Linnaeo.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 43-44). [1] [2] [3] [4]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 non sed stipple [added in the margin by Linnaeus]