Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0700 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 20 April 1746 n.s.
Dated 20 april. 1746. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Monspelii 20 april[is] 1746.

Amice colendissime,

Tandem expectatissima et preciosissima tua, quae aliquot abhinc annis freto commiseras, opera ad me pervenerunt, scilicet Hortus Cliffortianus, Viridarium Cliffortianum, Systema naturae, Musa, Catalogus plantarum Sueciae, duae dissertationes Suecica lingua scriptae, oratio D[omini] Boberg &c., pro quibus gratias immensas habeo. Utinam referre possem! Jam ad te scripseram alium Hortum Cliffortianum ex Amstelodamo ad me pervenisse; deinceps habui orationem tuam de utilitate peregrinationum intra patriam, quae fuit typis commissa Leydae cum elencho animal[ium] Suecicorum, et D[omini] Browallii ac J[ohannis] Gesneri dissertationibus. Sed reliqua opera nondum videram et valde desiderabam. Quae vero D[omino] Holmbergio Parisios proficiscenti nuper credideras, nondum accepi aut de Holmbergio quidquam audire potui. Verum tam felix eventus aliorum operum, spem mihi restituit, quoad residua quae expecto. Vah! Quam benigne et liberaliter mecum agis, quam doleo me par pari referre non posse. Forte tibi arridebunt meae tenues observationes circa quasdam plantas.

Pistacia foliis ternatis ac quinatis. Est Therebinthus peregrina fructu majori pistaciis simili eduli C. B., quam in horto colimus et in silva Valeria nasci refert Magnol[ius].

Quercus foliis ovatis dentato spinosis glande sessili. Est ilex aculeata cocciglandifera C. B.; folia sunt utrimque glabra.

Quercus foliis oblongo-ovatis sinuato-spinosis, subtus tomentosis, glande pedunculata. Est ilex arbor Lobel[ii] in luco Gramont[iano] ultimis verbis seu glande pedunculata distinguitur a priori; secus nomen specificum D[omini] Royeni falleret.

Xanthium spinis triplicibus. H. Cliff. apud nos est spinis trifidis et vulgatissimum.

Juniperus foliis ternis patentibus subulatis purgentibus trinerviis vel junip[erus] fol. ternis verticillatis superne trinerviis. Est juniperus major bacca ruffescente C. B. folia superne binis sulcis sunt excavata, bacca major ruffa, folia apud nos numquam quaterna.

Juniper[us] foliis ternis verticillatis superne binerviis. Est juniperus vulgaris fruticosa C. B. bacca atrocaerulea, sexies minor priori, folia superne unico sulco exarata. Illae arbusculae mihi videntur species admodum distinctae; quoad habitum folia et fructus, tu videas, num nomen contrahi debeat.

Caucalis quadripinnata umbellulis saepe quinis pentaspermis. Est caucalis arvensis echinata parvo flore et fructu C. B.

Caucalis foliis tripinnatis, villosis, pinnulis pinnatifidis, involucris tetraphyllis, radiis denis. Est caucalis dauci silvestris folio B. monsp. petala alba, quorum duo maxima.

D[ominus] Bonnet Genevensis misit nuper ad nostram reg[iam] sc[ientiarum] societatem (cujus albo est adscriptus) librum, cui titulus est insectologia 2 vol. in 12. Gallice.

Audio D[ominum] de Reamur cito typis mandaturum esse tria volumina suae ornithologiae.

Caucalis tripinnata, foliolis serratis umbella quinquefida umbellulis pentaspermis. Est caucalis arvensis echinata parvo flore et fructu C. B.; petala sunt rubella omnia aequalia fere.

Echinophora maritima spinosa. T. habet semen oblongum nequaquam spinosum in capsula aculeata. Vide, utrum hoc Generi caucalidis vim inferat, utrum de discrimine monendum sit in Genere 204.

Cachris foliis pinnatis acutis multifidis H. Cliff. Utinam nomen daretur aptius ad exprimenda folia quinquepinnata filiformia pinnis ultimis ternis! Sic enim se res habet.

Bupleuorum [sic] foliis ovato-cordatis decurrentibus. Lemonnier (qui tuus discipulus et meus amicus) bupleuorum [sic] montanum latifolium. T. Illud non vidi.

Bupleurum foliis ovatis perfoliatis h. Cliff. videtur foliis ovato-lanceolatis.

Bupleurum foliis linearibus petiolatis, floralibus lanceolatis. Est bupleurum annuum angustissimo folio. T.

Carum foliis capillaceis verticillatis, carnosis radicitus. Est carvi foliis tenuissimis asphodeli radice. T. Hoc vidi, sed an sit carum, an aenanthe, ut Morisonus vult, mei oculi non valent determinare.

Tragopogon calycibus corolla brevioribus hispidis foliis integris. Sonchus asper subrotundo folio C. B. folia caulina sunt oblonga; crescit Monspelii; multum differt a soncho aspero laciniato cretico C. B., qui habet folia amplexicaulia pinnato-lacera, caulina apice ligulata.

Ligulata deberent vocari folia linearia ramo, cui adhaerent non latiora. Haec distinctio mihi necessaria videtur in distinguendis Euphorbiis inermibus et aliis generibus.

Lactuca foliis ad costam aculeatis. Lactuca silvestris costa spinosa.

Lactuca caule et foliis ad marginem aculeatis. Lactuca silv. odore viroso. C. B. bona tua venia hoc sic mihi videtur.

Ignoscere numquam possum D[omino] Hallero, quod a te recesserit in nominibus saltem genericis et indignabundus; illum perlego, ubicumque recedit excepto nomine Taraxaconis, quod magis usitatum aequivalet Leontodoni.

Tragopogon calycibus florem superantibus H. Cliff. est apud nos tragopogon pratense purpureum T. non vero luteum, quod est.

Tragopogon calycibus florem aequantibus, foliis gramineis. Tr. prat. lut. maj. T.

10 maji 1746, dum haec scribebam, morbus gravissimus matris meae et diversa alia negotia me ab suscepto studio aliquandiu dimoverunt, unde ad rem redeo. Audivimus nuper in regia societate commentariolum, in quo D[ominus] Bon contendit sibi primo olim percepta et cognita fuisse animalcula, polypos puta, quorum tentacula corallorum foraminulis inserta pro floribus corallii Marsiglio imposuerat. Credit vero D[ominus] Bon ea animalcula non coralliis aedificandis sed potius destruendis operam navare seu ex lacteo succo, quo turget cortex corallii adhuc mari immersi, nutriri. Ipsas vero icones eorum omnium olim Massiliis sua manu delineatas, quas nobis recenter exhibuit ante quatuor annos in nobis ostenderat.

Glaucii species duas totidem chelidonii hic colimus omnino diversas, quas vocare placeret.

Chelidonium pedunculis multifloris petalis integris. Chelidonium vulgare majus T. Chelidon. pedunc. multiflor. petalis incisis. chelidon. Majus laciniato flore. Clus. CCIII.

Chelidon. peduncul. unifloris, foliis semipinnatifidis. Glaucium flore luteo. T.

Chelidon. peduncul. unifloris foliis linearibus bipennatifidis. Glaucium flore violaceo. T.

In desideratissimo tuo Specierum libro, adderem lubens asteriscos * plantis vivis perspectis,* plantis siccis, nihil, plantis icone et descriptione tenus cognitis.

Adderem pariter notas cuilibet speciei, quales addidisti in Horto Cliffort[iano]. Sed brevissimas et unicum vel alterum, ut fecit D[ominus] Royen, nomen synonymum, ne in nimiam molem opus excresceret, adeoque pretio majori venum iret, cum enim botanica nullum fere emolumentum seu lucrum, cui tot homines inhiant, suis cultoribus afferat. Si libri botanici multo tantum aere comparari possint, illi a paucissimis divitibus ementur. Quantocyus vero species tuae in lucem emissae fuerint, tanto melius, apud nos siquidem pauci sunt, qui tua Genera intelligant ex eo, quod tuis nominibus specificis sint destitui. Et certe his speciebus, characteres factitios breves vel essentiales generum addere foret operae pretium.

Euphrasia foliis linearibus, pedicularis serotina lutea. T.

Euphrasia foliis palmatis, floribus capitatis. Euphrasia purpurea minor. B. m.

Veronica foliis oppositis petiolatis vix crenatis, floribus laxa spicatis lateralibus caule tereti. Veronica 8a Royen.

Veronica foliis oppositis brevibus, crenatis, sessilibus floribus laxe spicatis, caule striato. Veronica aquatica major folio oblongo. T. Dolendum est, quod nomina specierum usitatissimarum sint ita longa; satius esset ea paulo pejora, modo breviora. Veronica foliis ovalibus serratis oppositis caule erecto spica laxa terminato. Veronica supina facie teucrii pratensis Lobel. ic. Veronica foliis alternis ovatis glabris, caule reperite, scapis spicatis. Veronica spicata angustifolia. T.

Scapos autem in diverso sensu accipis in flora Lapponica, ubi eos deffinis, et in Hort[o] Cliff[ortiano], ut in Veronica 10 et 11a florae Leydensis, vide Flor[am] Lapponic[am] 80; scapus ex radice exurgit et flores tantum sustinet. Vide, an Thyrsus aptius foret nomen? Doceas me, quaeso, quodnam est illud Euphorbium, cui folia ovalia ampla ut citreo, quorum costa membranacea est vel alata caulis, ni fallor, teres.

Phlomis involucri radiis setaceis tomentosis, foliis linearibus. phlom. lychnitis. Clus.

Phlomis involucri radiis lanceolatis tomentosis, foliis lanceolato-ovatis. phlom. fruticosa salviae folio. T.

Phlomis involucri radiis setaceis hispidis foliis ovatis subtus tomentosis. Phlomis narbonensis hormini folio flore purpurascente T.

Phlomis involucri radiis setaceis trifidis. Phlomis samia herbacea folio linariae T. Saltem hoc nomine Parisiis ad me missa.

Phlomis involucri radiis lanceolatis tomentosis, foliis cordato-oblongis. Phlomis fruticosa salviae folio latiore et rotundiore. T.

Phlomis involucri radiis subulatis hirsutis, foliis laciniatis. Phlom. orientalis foliis laciniatis. T. Vidi tantum flores et fructus.

Lepidium foliis pinnatis foliolis lanceolatis. Nasturcium pumilum vernum. T.

Lepidium procumbens, foliis pinnatifidis impari majori. nast. pumilum supinum vernum. B. m.

Lepidium foliis filiformibus apice pinnatifidis, caule nudo. nasturt. minimum vernum foliis tantum circa radicem. B. m. capsulae thlaspii umbellatae emarginatae, petala aequalia.

Cochlearia foliis radicalibus lanceolatis serratis, caulinis linearibus.

Cochlearia perennis saxatiles minima H. r. m.

Eruca Haller[i]. Numquid genus distinctum constituit, certe videtur, nisi ad sinapia amandetur ratione fructus. Sed Eruca tenuifolia perennis flore luteo J. B., quo pertinebit, non ad sisymbrium. Nam petala sunt calyce triplo majora, tamen ad hoc propius accedit, tunc esset Sisymbrium foliis lineari-lanceolatis imis sinuato-dentatis.

Numquam ita floruerat botanica Monspelii quam floret hodie, si studiosorum curam, numerum, rusticationes, cursitationes respicias. Nuper quinquaginta mecum ad portum Setae et Balerucanas thermas alios ad Montem Calcaris, heri septuaginta ad vicina prata tendentes vidisses. Hoc anno inter demonstrandum in horto regio, tuis nominibus primo, dein Tournefortianis utor. Nomina specierum aloes, euphorbiae, sedi contrahi deberent, si posset fieri; tu majores difficultates superare solus vales.

Sequierius typis edidit historiam naturalem Veronensis agri; nondum vidi. Barrerus misit ad me unum exemplar suae ornithologiae, quod data oppurtunitate ad te remittam cum aliis opusculis et plantis quas habuero. Sed expecto naves Suecicas. Vale et me amare perge, vir colendissime amice suavissime, nostri aevi decus et ornamentum! Addictissimus tuus servus

Franc[iscus] de Sauvages.  

In mentem subiit me multo melius facturum, si quotquot species nostrates perspexero, ad te recte nominatas dimittam cum seminibus, quoties potero, ut ea nomina tuis speciebus addas, si ita visum tibi fuerit, quam si floram Monspeliensem incomptam, in tuis speciebus iterum forte repperiundam, ederem. In hac siquidem regione nulli sunt nec calcographi, nec bibliopolae, qui suis sumptibus velint opera typis mandare; alio mittenda sunt manuscripta, quae sphalmatis infinitis deturpantur.

Quid est cactus teres scandens non articulosus, verrucis creberrimis spinas setaceas aspergilli instar dispositas exerentibus, florib[us] purpureis?

Et cactus compressus oblongis articulis cum spinis setaceis flavis; alter vero cum albis praelongis, densissimis.

Et Euphorbia inermis caule simplicissimo, foliis imis linearibus summis ovatis, ad umbellam cordatis quinis ad umbellulas binis ovato-trigonis?

A Monsieur
Monsieur Linnaeus celebre
proffesseur de médecine et Botanique
des Societes royales des sciences de
Suede de Montpellier &c.
A Upsal en Suede.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 46-47). [1] [2] [3]