Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0720 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 6 July 1746 n.s.
Dated 6 Julii 1746!. Sent from Leiden (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Celeberrime Linnaee,

Tandem advenerunt Acta Upsaliensia anni 1741, in quibus Catalogum piscium Batavorum et Salmonis inscripsisti descriptionem, pro quo honore Tibi multum debeo. Judiciose sane Lobeliam in iis descripsisti ac decem nova plantarum genera.

Simul et accessit Divinus Liber ac omni praeconio major Fauna Suecica inscriptus, qui mihi in suscipiendo itinere optimus erit socius, et ab uxore et liberis absenti optimum solatium. Credo, quod Bartholinus in centuriis & vilissimi piscatores acutissimum tuum ingenium obnebulaverint, quum §282 scribas, quod ejus piscis pinnae dorsalis apices punctura venenata laedant. Sane hae pinnae non magis laedunt, quam cum puellae se laedant punctura acus, ex qua interdum horrenda symptomata ac fere eadem quae ex punctura hujus piscis. Sincere loquor, mi Linnaee, et qua ratione doctus fideliter narrabo. Annis nempe 1744 et 1745 mensibus Augusto et Septembri per aliquot dies continuos vixi Catvici in comitatu Dom[inorum] Reddy et Monroe. Piscatorem Squillis captandis inhiantem sequebamur, Schevelingam versus iter prosequentes. Hic inter Squillas multos capiebat Trachinos, quos detestabatur, nec tangere audebat eos. Nos eos caute apprehendebamus, ac spoliis istis contenti retroibamus, multa verbo de supposito isto veneno mutantes. Tandem Reddy experimentum in se ipso tentare voluit, caute apprehendens pisciculum vivacissimum manu dextra; pungens pollicem manus sinistrae sat profunde, sanguis effluebat ad singulum cordis motum titillationem saevam sentiens. Praeterea nihil. Certum est funesta symptomata, quae ex hac punctura oriuntur, originem habere ex apice ossiculi, qui frangitur & in cute haeret; hinc inflammatio, dolor ingens, convulsiones &c.

Binos piscatores recenter punctos curavi cataplasmate ex urticis in urina coctis; ilico apparuit ulcus, quo ad maturitationem perducto, sani erant et integri.

§1250 notas Cancellum varias & diversas desertas Testas adsumere. In America hoc verum. Sed in his oris modo inhabitat Cochlea 1324 et Buccinum tertium Listeri anim. Angl. tab. 3, in quo etiam inhabitans depingitur a Schachtio Act. mar. baltib. 1699 p. 6. tab. 4. f. 4.

In Rationem operis ad finem notavi, quod insecta peregrina earumque ova desideres et quod alia in locum sis missurus. Hac in re Tibi plurima praestare potuissem ex Acadia a Nobiliss[imo] Johnstono ad me transmissa, sed quum talia minime curem, elegantissimo poetae D[omino] Snakenburgio, olim praeceptori meo venerando, tradita, qui immensam insectorum copiam possidet. Servo tamen adhuc quaedam elegantissima, praecipue Nidos lutosos cylindricos spithamae longitudine artificiosissime confectos a Vespa cantante, cujus historia tam nitide et exacte conscripta, ut tres fere paginas in folio requirat. Et plura alia ad insectorum classem pertinentia, quae lubenter Tecum communicabo, quamprimum ad me miseris sequentes conchas & cochleas in Fauna tua memoratas num. 1296. 1294. 1302. 1303. 1305. 1308. 1309. 1311. 1314. 1316. 1319. 1334. 1335. 1337. 1341. 1342. 1346. 1347.

Lubentissime Americanas testas in locum substituere potero, quae singulis fere annis a Curacao & Aruba ad me mittuntur; ipsaque prima navis ex Curacao redux magnam adferet omnis testarum generis copiam.

Ex Onodago Americae, juxta Canadam sita, plurima accepi quae Historiam naturalem Spectant, inter quae pellis cum integris pedibus, cauda et capite animalis, quod Rat Musque nominatur, de quo in Act[is] Paris[inis] Ann[o] 1725. Testae rarissimae ibi occurrunt praeter easdem quae in Anglia vulgares. Crepidarum varietates merae referendae ad Listeri patellas tab. 545 n. 37. Echinometrarum et echinodiscorum species variae. Cancer Moluscensis, et variae species quae Ciecie ete et Ciecie panema Marcgravii multam habent similtudinem.

Proxima vice expecto observationes itinerarias Amici mei, qui ex Sculkel Pensilvaniae profectus Canadam pervenit, et quaecunque sibi obvia diligenter annotavit.

Doleo, quod Te dolere cogam irreparabile damnum quod mecum passus est. Adeo placuere doctissimo Coldeno observationes in characteres, ut ab eo tempore omni conatu nos ad majora beneficia devincire studuerit, offerendo nobis ipsas plantas et plurima curiosa, quae Noveboracensis fert tellus. Sed proh dolor haec omnia in Hispanorum manus venere!

Idem fatum subiit Mitchelius ex Virginia redux, qui integram Virginiae historiam conscripserat. Ipse quidem a piratis dimissus salvus venit in Angliam, sed omnibus spoliatus.

Expertus sum Vermem induratum caeruleum scolopendriformem Catvici anno 1744 repertum esse veram Scolopendram et depictam a Goedarto in edit. List. tab. 141. fig. infirma. Ad nullam tamen hactenus ab Authoribus descriptam Scolopendrae speciem eam referre potui; hinc castigatio ista Listeri in Goedartum nihil valet. Jacebant enim ibi in valle inter colles arenosos ossa prostrata boum, equorum, cuniculorum et multae Rajarum caudae.

Audivisti sine dubio in Anglia jam a tribus detectam vim megneticam. Certum me fecerunt Hagae Comitum dari insignem mathematicum qui artem istam convenisse dicitur. In proximis indicabo, quid de veritate sit.

Cras cum Deputatis Nobiliss[imis] et praepotent[issimis] Statuum Hollandiae, Flandriam et Selandiam peto visitaturus nostra & forte Gallorum castra, ubi primum ad Lawsoni latera aliquot diebus haerebo; ille vicissim mea claudet latera in Selandia. De die, quantum negotia admittunt, perlustrabimus, quid eae regiones ferant, ad lumen candelae Fauna tua nos ita exercebit, ut Te praesentem simus habituri.

In Literis 22 Aprilis inscriptis me mones, quod ad me miseris simul cum Fauna dissertationes de plantis Burseri, Passiflora, Horto Upsaliensi, Acrostico & Anandria, ac Iter Oelandicum et Gothlandicum, quae omnia nondum accepi.

Descriptio Esocis in Fauna 305 optime est. Ego numeravi modo sexaginta sex vertebras et costes utrinque quadraginta novem. Neque ossa sunt viridia. Is est error omnium auctorum. Sed ita apparent in recenter dissecto pisce, quem si in aere exsicces vel in aqua coquas, videbis carnem et ossa subalbida. Neque, quod maxime singulare est in hoc pisce, ibi occurrit, quod et mihi accidisset, nisi divinum istum Aristotelem consuluissem, quod semper soleo, quamprimum novus mihi traditur piscis. Is enim attribuit huic pisci ante anum Diafysin sive rimam quandam qua exeunt ova, quae post partum coalescit lib. 6. Hist. anim. cap. 13. Hanc sex linearum longitudine observavi sanguine madentem. Integram descriptionem piscis alio tempore mallem. Vale!

Lugd[uni] Bat[avorum] 6 Julii 1746!

Mons[ieu]r
Mons[ieu]r Le professeur Charles Linnaeus

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 489-490). [1] [2] [3]