Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0755 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 1 November 1746 n.s.
Dated 1 9br 1746. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Monspel[ii] 1° Novem[br[is] 1746.

Illustrissimo medicinae et Botanices antistiti,
D[omino] D[octori] Car[olo] Linnaeo,
S[alutem] q[uam] p[lurimam],
Franc[iscus] De Sauvages.

Dudum expectatas tuas demum accepi; verebar, ne quid infortunii suavissimi amici litteras retardasset; quaeso, ne me tamdiu anxium teneas, et, cum scribis, chartam majorem, meo exemplo, sumas. Morbus epidemicus, qui boves hujusce regionis infestavit, mihi non satis cognitus videtur, quia in provinciam Vivariensem, tunc a Comitiis Occitaniae missus sum, cum saevire desinebat. Interea opusculum hac de re conscripsi et pro mercede 1200 libras a comitiis retuli. En paucis, quod fusius in ipso videbis opusculo ad te prima navi mittendo!

Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est.

Tempestas totoque autumni incanduit aestu. Boves scilicet inapetentia statim afflicti et cibum et potum eo magis respuunt, quo gravius affecti, capite, auribisque demissis quieta, visu obtuso, summum maerorem ostendunt, 2a vel 3a die lento passu in agris divagantur, sua cuique domus funesta videtur, stupidi et incerti deambulant, jam horrescunt toto corpore et horripilatione tota cutis continuo exagitatur, frigentibus auribus cornubus reliquo corpore gradum coloris assuetum retinente oculi lachrimosi, sub finem purulenti, vermiculos (quos tamen non vidi) aestate conspiciendos praebent, nares muco spisso, foetido obsitae, non raro serum fluxile stillatim initio morbi profundunt, os pariter salivam emittit viscidam et lingua multis pustulis rubris exiguis ad oras scabra videtur. Bobus sanis foetet anhelitus, ast hoc morbo affectis horrendus aer expiratur, quo excepto periere duo bubulci tympanitide correpti; ego vero colicam levem et diarhaeam passus sum. Respiratio laboriosa et suspiriosa 3a die evadit, motus cordis febriculosus; vaccis lac deficit, vituli vero lac non appetunt. Haec sunt symptomata morbis aliis simul communia, en vero praecipuum et proprium, scil[icet] Dysenteriam (initio incruentam seu diarrhaeam) sed dein veram saniosam colliquativam (quae 2a aut 3a die aegritudinis incipit, prout morbus minus, sed magis celeriter procedit) quaeque bobus vires omnino detrahit et ad orcum intra paucos dies deducit. Ejiciuntur autem faeces statim crassae firmae cum tenesmo, dein vero copiosae, liquidae nigro virides, foetidissimae, deinde vero oleosae viscidae rubro tinctae saniosae, et quo citius se prodit, quo acerbius saevit haec dejectio, eo citius certiusque.

Hi dulces animas plena ad praesepia reddunt. Ita ut mihi persuasum sit hunc morbum esse veram dysenteriam epidemicam febre maligna stipatam aut febrem malignam, cujus praecipuum constantissimumque symptoma sit dysenteria.

Non paucis supervenit ad lumbos tumor statuosus, quo aperto aer cum crepitu prorumpit; et quoniam aer huic tumori suppositus nigredine infectus observatur, ideo bubulci et mulo modici hoc emphysema carbonis vel anthracis nomine insigniunt; innotescit autem hoc emphysema, non solum ex pilis ibi horrentibus et mixtis, sed potentissimum ex sensu adeo exquisito ut, si manu prematur locus, bos tactum ita refugiat, ut in genua cito procumbat.

Morbus hic a bove in bovem propagatur tum anhelitu, tum maxime stercore, quod boves sani ut ut foetidissimun nobis, avidissime quaerunt et odorantur quodque sues impune lambunt. Hanc vero lucem nulli alteri animantium generi quam bovi communicari, et certo huic communicari docet experientia. Aegritudo in aliis stabulis acuta, in aliis acutissima; vulgo bos affectus intra 5 vel 7 dies fato fungitur. Ex viginti circiter affectis unus convalescit et huic corium e labiis et oculorum orbe crustae instar decidit, paucis pili delabuntur. Variolas numquam in hac epidemia observavi.

Vidi bene multos, qui bovis hoc morbo affecti sed jugulati carnes sine ullo noxa manducarunt, quod tamen tutum non est.

Ad profylaxim et mendelam nova quotidie laudantur arcana; quod aliis palmam praeripere videbatur fuit cortex et folia Ribes inermis floribus oblongis monogynis. Quorum pulvis intruditur in vulnus palearibus et lumbis inflictum. Ego vero minus arcanis credens existimo, bobus affectis statim sanguinem mittendum, dein vero potionem catharticam obviam praescribendam, postridie diaphoresim promovendam, necnon vulnus palearibus infligendum et immittendam ipsi radicem Hellebori scapo florifero subnudo, pedunculo communi bipartito. l. Cujus ope in molem capite humano aequalem excrescit locus vulneratus; ibi tamen nullum pus, nulla rubedo sed moles adiposa observatur. Tumor hic sibi relinquendus et ea arte plures sanatos vidimus. Interea, si sint in lumbis emphysemata, ea cultro aperienda et ejusdem Hellebori frustum immittendum est. Ast, quod probe observandum puto, omnes boves stabuli cujusvis, in quo alter bos aegrotare coepit, debent curari, quasi morbo hoc jam forent correpti; multo enim tutius est hanc luem nondum evolutam curare quam semel efformatam attingere. Certo cum semel dejectiones liquidae cruentae apparuerunt; frustranea est omnis medela.

Cadaverum sectione repperi, carnes exangues, albas, ventriculos stercore duro sicco, luteo, foetido plenos. Intestina faece viridi, liquida sub omento, farcta et intus punctis rubris, quandoque lividis maculosa pulmones flatubus distensos, substantiam interlobularem flatu turgidam, cystidem folleam, bile nigrescente foetam, quaedam viscera sine mollitie nigrescentia, quas maculas coloribus nativis fere adscriberem; quippe nullus timor, nulla consistentiae laesio, nullibi anthraces vidi. Ajunt in multis nigros sideratosque repperiri pulmones;gangraenas in tunica villosa omasi notant alii; ego nigredinem tantum sine mollitie observavi. Mirum quam cito, etiam frigidissima tempestate, foeteant cadavera!

Electricitatem resonant omnia Gymnasia; balatrones in urbibus experimenta coram populo, lucri causa, instituunt. Vos haud dubie mira illa phaenomena pluries vidistis; ipse aliquantulum in his capiendis versatus duo vel tria nova, ni fallor, expertus sum. 1° si filum cupreum ferreumve e tubo electrico horizontali pendeat, illud, cum semel electricum est et pappum lucidum extremo suo profundit, ab auro, manuque humana non secus attrahitur, ac si ferrum magneti admoveretur, et acus magnetica electrica vi imbuta horizontalis ad digitum admotum sponte ducitur, non secus a ferro.

2° Si baculum pomo aureo munitum manu dextra prehendas, sinistra leviter sustineas et ad tubum electricum pomum, ut dicitur, admoveas illico extraxa scintilla cum crepitu; manus sinistra ictum subitum experietur.

3° Si tubus vitreus aere vacuus aut tantum mercurium aere purgatum continens ab homine Electrico manu teneatur, aut ab altero ad globum tubumve electricum admoveatur, in primo casu tota ejus cavitas continuo, in altero alternis vicibus splendet et lucet. Expecto, donec abbas Nolee Parisinus theoriam electricitatis condiderit.

Amicus noster Barrera ab aliquot mensibus ornithologiae suae exemplar tibi offerendum mihi credidit; prima nave accipias illud cum duobus dissertationis meae de Lue Bovilla, cum these physiologica discipuli mei Butini, plantis aliquot siccis & cum Schedula circa variolas a D[omino] Provinciae praefecto data. Stragem enim nuper edidit variola et adhuc edit, ita ut Monspelii 1500 infantes abstulerit; in nosocomio vero meo generali quam minima fuit strages.

Tibi gratulor, quod regia societas mittat botanicos in Chinam et Indias, plantarum laetam segetem metituros.[a][a] : MS 1 Historia celeste. Paris 1741.
quart [added by Linnaeus on fol.
50r
]

Opus D[omini] Lemonier est in volumine in 4to ab academia Parisina edita cum observationib[us] astronomicis D[omini] Cassini, quo opere carere non debet regia Sueciae societas, cum sit continuatio actorum academiae. Scribit Lemonier se hujus operis jam pudere; non certe magni est in botanica momenti, sed ille eggregius adolescens, tui cultor humillimus, acerrime botanicam prosequitur.

Quid de D[omino] Bon scribas non satis capio. Ille ab aliquot mensibus in reg[iae] societ[atis] legit commentariolum, quo comprobat se olim cum comite Marsiglio corallia perscrutatum esse et aliud quam Marsiglio corallia perscrutatum esse et aliud quam Marsiglium circa horum flores vidisse et sensisse, imo tunc temporis scripsisse, scilicet inter 50 corallorum frusta duo vel tria viderunt simul, quae aquae marinae immensa ex certis locis emittebant quaedam veluti cornicula in orbem expansa pellucida, quae petala Marsiglio; antennae vero cujusdam insecti ipsi Bon videbantur. Comes Marsiglius erat stomachosus; facile irascebatur, ipsique Bonius noluit contradicere; credit autem D[ominus] Bon illa insecta, quae sunt veri polypi in cortice coralli lactifero latitare, ut pabulum inde educant, non vero ut corallia fabricentur, ... te autem, amantissime, salutat et semper a me quaerit, num quid novi a te acceperim, num bene valeas.

D[omi]n[us] Maynard, discipulus olim meus, medicinae et botanices hodie proffessor a Toulouse, ad te mitti jubet hanc Schedulam circa praemium ab ipsa academia Tolosana recens propositum; addidit et epistolam, qua tuam gratiam tuumque commercium ambit officiosissime; mitto quidem schedulam; epistolam vero mihi pariter commissam non mitto, ne oneri sit; si ipsi respondeas et ipsi et mihi pergratum facies; tabellam partem ejus epistolae insero.

D[omi]num Lemonier tuis verbis quamprimum salutabo et addam per transennam quid ab ipso desideres.

Camphoratam si male exscripsi, erravi, nec nomen antiquum ullatenus muto. Si velis quidpiam, pro tua humanitate, ad me mittere, mitte, quaeso, sub tegmine a Monsieur Uffroy docteur en medicine ... a Sette (portum quatuor abhinc leucis distantem) pour Mr De Sauvages a Montpellier.

Sedum minimum stellatum rubrum. Dum recens est, folia habet opposita, senex alterna, capsulas ternas ac scepius quaternas, stamina, oculi mei non numerant; variat etiam foliorum forma in diversis locis; a Gramont sunt folia ovata basi soluta versatilia; alibi sunt oblonga teretia apice haemisphaerico.

Salicaria minima tenuifolia.T. Dentes calycini 5, petala 4, stamina an 2? pistill. 1.

Aster foliis amplexicaulibus (isocelis) integerrimis floribus corymbosis, radio violaceo folia ima sunt quasi sagittata. Quid est? in hortis vulgaris.

Aster fol. lanceolato-linearibus, ramis lateralibus multifloris foliosis (numquid ramus est non vero pedunculus, cum folia gerat A. B. [illustration] virga aurea minor fol. glutinosis et graveolentibus. T.

Aster foliis radicalibus oblongis, caulinis lineari-lanceolatis, glabris integerrimis ramiferis majoribus (quod asteribus commune) florib[us] sparsis (non umbellatis).

Aster luteus major foliis succifer C. B. Quam ignarus sum in asteribus!

Focaneos flores lubenter nuncuparem eos, qui observantur in plantis aliquot, quorum alii sessiles, alii longis pedunculis sustentati prioribus adnascuntur. Vide Lexicum Gesner. Tales sunt in Carlina Richeri. Aster palustris parvo flore globoso C. B. Buphtalmum caule decomposito calycibus ramiferis 1. impia Dod. Hoc adjectivum necessarium videtur in botanica.

Hoc anno semina desiderata vix potero mittere; colligam autumno proximo.

Gratias ago pro charactere anthyllidis alpin. cacti et &c. anthyllidem florentem multum, sed adhuc frustra venatus sum. Nil respondes de Euphorbio quodam foliis limonii in dorso foliosis seu alatis! Barrera asserit se in adversariis habere characteres plantarum indicarum, quas enumerat, quod vix credo. Curabo, ut in lucem edat. Aves non bene tractavit, licet pluries a me monitus, ut tuos characteres sequeretur, sed eos non recte capit non intellexit.

Folia isocela voco [illustration] huic figurae similia, quae certe non ovata, detegendae gratia iterum anno proximo ascensurus sim. De horto dei longe aliter loquitur Dalechampius, ni fallor, dum agit de nardo spuria gangite. Lobel. Verum est, quod vulgo vocatur hort-dieou. Addo etiam huic epistolae frustulum plantae, quam vocamus Barbajovis cretica incana frutescens, lagopoides, fl. purpureo Breyn., cujus characterem desiderabas accuratiorem, sed non possum tradere, quia fructum adhuc non vidi; an ad anthillides tuas referri queat tu videris; ast calyx recusat, an vero novum genus Ebeni nomine debeat constitui? Potius crediderim. Sic autem in meis adversariis scriptum invenio.

Ebenus.

Cal. perianthium monophyllum ovatum villosum ore semiquinquefido lacinulis linearibus longissimis, aequalibus, ad carinam ternis, ad vexillum binis.

Cor. papilionacea, tetrapetala, persistens. Vexillum orbiculatum erectum ungue longitudine calycis. Alae exiguae in calyce delitescentes. Carina longitudine vexilli, huic proxima, ventricosa, compressa.

Stam. filamenta diadelpha (simplex et novem fidum) apice reflexa antherae simplices pistill. ter videas [two dried plants].
Peric. legumen teres calyce longius.
sem. non observavi.
Folia summa ternata, alia quinata, foliolis anguste lanceolatis pubescentibus. Habitus fruticosus, flores molliter spicati.
Ab aliquot mensibus apud nostros bibliopolas habui eximia tua opera.
Floram, scil[icet] Sueciam et Faunam Suecicam, quarum lectione summam voluptatem percepi, de tam eggregiis et exquisitis operibus tibi gratulor; cuncta exemplaria intra paucos dies abrepta fuere et nova ex Batavia studiosi expectant. Valde delector, quod nova nomina speciebus pluribus adjunxeris, cum e contra quo plura prostabant vetera plantis nomina eo major discentibus foret sarcina, quo plura ex tuis legibus indita praesto sunt, eo plures modi cognoscendae plantae suppetunt.

Utinam cito lucem aspiciant species tuae plantarum omnium, quo plures tradis eo plus et avidius caeteras sitio. De rosis tuum specimen meam famem magis accendit. Sine tua flora Suecica plura gramina et plures orchides nondum cognoscerem, licet agrostographiam Scheuzeri mihi perlegendam amicus praebuerit.

Quomodo vocatur species, ni fallor, Euphorbii exotici, cui folia sunt Limonii paulo minora sed quorum dorsum et velut alatum seu quibus nervus medius postice et foliatus?

Inter itinera medico-practica inveni plantam, quae dicitur:

1. Thymelaea foliis polygalae glabris C. B., quam vocandam puto:

Daphne floribus tetandris, secundum caules simplicissimos.

2. Thymelaea foliis serici instar candicantibus &c. Tartonraire massiliens. Daphne foliis sericeis, albidis, lanceolato-spatulatis. Adsportavit ad me D[ominus] Lemonnier ab insulis Staechadibus, sed flores non vidi.

3. Thymelaea foliis lini. C. B. florib[us] albis. Daphne foliis lanceolato-linearibus, corymbo terminatrici.

1. Lactuca silvestris angusto-laciniato folio B. m. app. est.

Lactuca foliis imis pinnatifidis, caeteris ensiformibus basi hastatis (dorso serratis).

1. Sonchus asper laciniatus et non laciniatus dipsaci aut lactucae folio C. B.

Sonchus foliis oblongis ciliato-spinosis. 1. Cirsium pratense asphodeli radice T.

Carduus caule saepius unifloro nudo, foliis lanceolatis pinnatifidis, laciniis margine spinosis lobatis.

1. Jacea nigra angustifolia. C. B.

Centaurea inermis, squamis ovatis integerrimis, foliis ensiformibus incanis basi dentatis, ramis angulatis.

2. Jacea centauroides africana repens flore hyanthino. nissole. Centaurea squamis calycis ovatis serratis, foliis bipinnatifidis.

Cura, ut valeas, vir illustratissime; ego quidem superata dysenteria, satis valeo, sed oculis parco, unde nihil novi scripsi; praxi indies magis addictus, ut a librorum lectione et compositione magis recedam; gramina studiosis introspicienda committo. Sic non pauca cognovi. Insecta avide sectatur frater meus, cui ideo Faunam tuam evolvendam praebui. Hispani, qui hanc civitatem diu sua praesentia defatigaverant, jam in comitatu Nicensi stant. Utinam non reversuri! Vale iterum et bene tibi precantem ac omnia fausta volentem redamare perge!

Monspelii 15 augusti 1747.

Clarissimo viro
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeus [sic]
medicinae et Botanices proffessori regio,
Regis medico et academiarum Monspel[iensium]
Suecicarum et naturae curiosorum socio
Meritissimo
Upsaliam

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 49-50). [1] [2] [3] [4] [5]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS 1 Historia celeste. Paris 1741. quart [added by Linnaeus on fol. 50r]