Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0769 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1746 n.s.
Dated Paschalis die 1. 1746. Sent from Leiden (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Celeberrime ac doctissime Linnaee,

Quum praecedentem exararem epistolam, neglexi binos hos flosculos quos desiderabas ad Te mittere.

Quae de pago Rocanje non longe a Briela et Helvoet distante scripsi, curare non debes. Nam plurimos dein consului quos in narratione valde differentes reperi; necessarium duco, ut ipse loca ista petam.

Pictura ista Batava, cujus insignia mecum communicasti, referenda est ad Domin[um] Gilles de Glarges, Toparcha in Ellemes, senator & Syndicus Harlemensis, qui ab anno 1627 ad 1641 Curator hujus Academiae fuit.

Diu haesi, qualis sit ille piscis, qui nostratibus Molenaer h. Molendinarius audit; forsan ab albedine ita dictus, mensibus Julio, Augusto & Septembri frequentissimus. Numerus pinnarum in iisque ossiculorum, Linnaee, lateralis ductus, cauda & forma convenit cum Gado dorso tripterygio, ore imberbi, corpore albo, maxilla superiore longiore Arted. gen. 16. n. 1. Parvitate tantum ab eo differt, juniorque modo videtur piscis, Anglis Whiting-mop dictus; vide Dale History of Harwich pag. 428. n. 3.

Studiose examinans descriptionem hujus Gadi ab Artedio traditam in speciebus p. 63. artic. 15. mendum detexi, quod non Artedio sed Typographo imputandum. Legitur enim ibi “Pinnae in dorso tres quarum prima triangularis, ossiculorum 21 quorum prima longissima etc.”, quae minime conveniunt cum iis quae Artedius notavit in generibus pag. 20. lin. 2., ubi pinnae dorsali primae tribuit ossicula 14, secundae 21, et tertiae 20. Videntur itaque negligentia typographi quaedam verba excidisse et legi debere in Spec. L. C. artic. 15. Pinnae in dorso tres, quarum prima triangularis ossiculorum 14, secunda ossiculorum 21, tertia ossiculorum 20, quorum prima longissima, media in apice parum bifurca.

Praecedente aestate per aliquot dies Catvici haesi. Non inutilis ibi fui. Eo tempore observavi 23 naves roboribus substratas in litore, quas onerabant necessariis in octo hebdomades, quibus haleces caperent. Mirabar, quod praeter oleum, quod ipsis in usum cederet (singula enim navis 7 homines capit), tres immensae lagenae oleo vilissimo plenae, quarum singula amphoram tenet, unicuique navi imponebantur. Causam inquirens irascebar vehementer, quum junior quidam piscator responderet: “Oleo isto vehementiam undarum procelloso tempore compescamus, illudque nobis est anchora sacra, hocque effundimus in mere ab utroque navis latere.” Ludere mecum istum hominem certissime eram persuasus sed domicilium repetens a senioribus & fide dignis percepi illos saepe id experimento confirmatum vidisse, nec eos velle altum petere mare, nisi talem copiam olei secum habeant. Quid tu censes? Ammodytes hactenus creditus est Zelandiae piscis, ubi eum arando littus capiunt. Die 13 Septembris Litus Catvicense obambulans observavi plurimos Ammodytas rete captos cum Squillis. Artedius forte mortuum tantum vidit, cum de colore omnino sileat. Is enim in dorso et lateribus est plane cyaneus, in ventre et tota inferiore parte a maxillis ad caudam varius; alternatim enim ibi conspiciuntur sex lineae, quarum altera omnino cyanea, altera argentea cum levi caeruleo mixta; ad finem corporis, ubi cauda incipit, utrimque habet maculam subrubram hujus (.) magnitudine. Caeterum piscis elegantissime splendet. Observavi quoque quod, quum se arena condere tentatur, se in gyrum contrahat, ac e medio gyri cum apice oris sibi ingressum parat in arenam. In moriente splendor colorque perit.

Parvuli Trachini, de quibus antea Tecum egi, plurimi iisdem retibus capiebantur, ejusdem magnitudinis, plane albidi coloris per totum corpus, ita ut facile pro distincta specie haberi possint.

Eodem tempore captam vidi aliam Trachini speciem, forma corporis & colore ut perca capite cavernoso; lutescit enim cum exiguis maculis nigris, quae in moriente recedunt. Extremitates radiorum cauda alba et caerulea alternatim pictae. Opercula branchiarum nequaquam caelata.

Ad manus quoque venit Scomber linea laterali aculeata, pinna ani ossiculorum triginta Arted. gener. 25. n. 3 alto mari captus, ab auctoribus pessime depictus et descriptus.

Lophius Artedii gen. 41. 20 Septembris Nortvici captus fuit.

Triglae speciem elegantissimam, Artedio forte ignotam, descripsi.

Ex America nihil habeo nisi paucas plantas nullius fere pretii a Claytono, excepta quam Simirubam vocat, cujus characterem sequentem communicat. Seminaque ejus et florem in cista, de qua inferius, reperies; censet hanc Claytonus ad Dioeciam pertinere.

Mas. Fructificationis partibus cum hedera convenit.

Semina. Calix Perianthium triphyllum, laciniis rubris concavis obtusis, baccam undique tegentibus, per maturitatem dehiscentibus, persistentibus.

Cor ……… STAM. ……… Pist. ………

PERIC. bacca subrotunda ruberrima mollis. SEM. tria pulpa baccae recondita. Fructus in racemis pendulis instar vitis viniferae fert. Haec Claytonus.

Ex Philadelphia Pensilvaniae urbe elegantissima comparavi libellum ibi impressum de nova fornacis machina, qua ingens cubiculum parva ligni mole calefit et computatione facta familia, quae 90 florenis in anno requirit pro ligno, nunc modo triginta florenis opus habeat. Curavi hunc libellum Belgice translatum.

Gualterii index testarum jam venalis prostat 30 florenis. Miror, quod auctores distinguant testas fluviatiles & paludosos a marinis. Ego expertus sum omnes testas terrestres ac fluviatiles etiam in mare Littus Catvicense & Nortvicense alluente reperiri. Hac modo differentia, quod maritima sint elegantiores colore et testarum crassitudine. Literas accepi a My Lord Bute sive Stewart, unde Stewartia tua. Vix imaginari poteris quantopere te aestimet.

An unquam audivisti, quod Lacertulae nostrae vulgares metamorphonae Nosti terrestres lacertulos esse cauda tereti, pedibus anterioribus 4, posterioribus 5 digitis. Anno 1744 e fossula prope hortulum comparavi Lacertulam, sed cauda alata sive lata, qualem Salamandrae tribuunt; alui eum caeno per 7 menses, cauda sensim gracilescebat, et plane teres evasit. Proximo anno similes habui ex Gelria, sed quibus superne e regione anteriorum pedum tria cornua, sed quae spatio 3 hebdomadarum sensim evanescebant, caudaque plane teres evadebat. Videbit figuram depictam, quum eos accipiebam. Lewenhockius videtur de his mentionem facere, sed leviter.

Mortes amicorum me detinuerunt quod prius repondere nequivi, inter quos me maxime affligit fatum sororis meae Alensoriae, quam ego animitus ut illa me diligebat. Interim accepi Dissertationes tuas de Coralliis, peloria ac ficu, quorum duplicata cum Lawsono et Rojeno communicavi. Quae vero Dillenio destinasti proxime transmittam. Etiam a Wishovio accepi exemplar Florae Suecicae, sed unicum modo, adeo ut de reliquis exemplaribus nihil sciam. Interim accepi a Seguerio fasciculum tibi inscriptum. Ad manus quoque venerunt Literae vestrae ultimo januarii conscriptae, ex quibus summa cum voluptate percepi Observationes tuas de quibus in itinere Oelandico & Gothlandico disseris. Non dubito, quin inventurus sim hominem qui Latine transferat.

Haec scribentem convenit me Missenbrockius inquirens, an quid in Sueciam transmittendum habeam. Amplectens itaque hanc occasionem ipsi tradidi fasciculum Seguerii, simulque et alterum, in quo plurima de quibus in hisce literis egi, reperies. Missa sunt in cistula ad Dom[inum] Carolum de Geer Stockholmiae, quem meo nomine salutes.

Acta Anni 1741 nondum accepi neque Faunam. Omnes bene valemus, speroque idem de Te Tuisque, quod ex animo exoptat

Tuus Joh[annes] Fred[ericus] Gronovius.

Ipso Paschalis die 1. 1746.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 487-488). [1] [2] [3]