Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0774 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 24 January 1747 n.s.
Dated 1747, D. 13 Jan.. Sent from Uppsala (Sweden) to Montpellier (France). Written in Latin.

VIRO VERE INCLYTO,
D[OMINO] D[OCTORI] FR[ANCISCO] DE SAUVAGES,
Professori Monspeliensi,
S[alutem] pl[urimam] d[icit],
Carolus Linnaeus.

Iter Westrogothicum, quod sub prelo sudat, me per plures menses detinuit; prodit lingua Suecica, plenum et fartum observationibus in Oeconomia privata et Historia naturali.

Staekra est planta, quae, apud nos, maximam stragem equorum edit, in quibusdam provinciis, ut interdum integri pagi a rusticis relinquantur inexculti, postquam pluries equos suos amiserint. Planta crescit in aquosis, nec ab equis viridis et viva editur, sed in foeno, per hyemem, consumitur et tum equi inde pereunt, Qualis esset planta, nulli nostratum intellexere. Sed Alismam omnes, nescio quo authore seducti, accusarunt; quod tamen fundamento omni caret, cum Alisma ubique per Sueciam occurrat, etiam in iis provinciis, ubi equi non pereunt; at in itinere praedicto constitit, hanc equis noxiam plantam omnino esse Phellandrium. Si tu novisti aliquid de hujus noxa in equis, quaeso, mihi significes.

Aconitum caeruleum s[ive] Napellus 1. C. B. occidit apud nos boves et capras; sed equi illud absque noxa consumunt.

Equi non gustant aut edunt Galium, Myosotidem, Agrimoniam, Hypericum, Ulmariam, Valerianam, Convallariam, Angelicam, Epilobium, Comarum, Pterin, Geranium, Trollium, Arnicam, Alismam.

Boves non gustant Arnicam, Ranunculum, Caltham, Cicutam, Asclepiadem.

Oves laeduntur ab Antherico, Drosera, Pinguicula, Myosotide, Equiseto, Flamula, Mercuriali, Andromeda (uti a Coriaria tua, Caprae).

Nunc tuum ubique per Sueciam resonat nomen; omnes a me sciscitant, qualis tu sis vir, praesertim Stockholmiae, ubi congregati sunt cives Sueciae ad comitia publica.

Stragem edit morbus epidemicus s[ive] Dyssenteria febrilis Boum, per Scaniam; multae relationes de isto morbo Holmiam pervenere; omnes insipidae et elymbes. At litterae tuae, quas inserui Actis Stockholmiensibus Regiae Societatis, impressae nunc sunt in trimestri 4to anni 1746; quae ita arrisere omnibus, ut te ad invidiam usque colant. Juro et sancte testor me nunquam audivisse exterum, qui majorem apud nos famam obtinuit quam tu, pro hac unica observatione.

Procuravi stipendium pro studioso Petro Kalmio meo, per plures annos egregio discipulo, qui proxima aestate Canadam, plantarum caussa, adibit, ut legat in frigidis regionibus, plantas nostro caelo accomodatas; nec dubito, quin, si prospere succedat iter, ille describat omnes ibi plantas, et insecta et naturalia. Ternstroem hodie in China versatur.

Rex noster nomine Archiatri me condecoravit, quod tamen noluissem, si ausus fuissem respuere. Hic tamen honos tantum nomine, non munere est, cum in eadem statione permansero quam antea.

Avertat Deus a vestris oris hostiles exercitus Imperatorios, qui provinciam vestram devastant. Quidquid prospere succedit Gallis nos omnes in Suecia summo afficit gaudio; contra, omnia mala Anglis et Germanis vovemus.

Omnes eruditi professores discedunt e Russia; idiotae inquilini succedunt; sic Academia Petropolitana propediem corruet; unicus Gmelinus remanet, qui per 11 annos Sibiriam, plantarum caussa, peragravit, cujus Flora Sibirica nunc sub prelo sudat Petropoli.

Quaesivi frustra opus Dom[ini] Lemonnier apud nostros astronomos.

Gratias ago pro amicitia D[omini] Maynard, quem tibi totum debeo. Rescripsi mox.

Ad plantas hodie respondere non licet, aliis distractus negotiis; proxime rescribam.

Centaurium istud, quod misisti, gratissimum fuit; nunquam antea illud vidi; Vaillant idem pulchre delineavit in Hist[oria] pl[antarum] Paris[inarum].

Salicaria minima</u<, hysopifolia, T. habet petala 5, stamina 5, et interdum petala 6 et stamina sex.

Tibi debeo opus desideratissimum D[omini] Barrere Ornithologicum, quod cum navibus avidissime expecto. Utinam ederet characteres suos novorum generum Americanorum! Vellem eum juvare, si mitteret e singulis unicum florem; nescio, num ullus hodie poterit siccos flores ita explicare et eruere, ac si vivi essent, me unico (sit venia verbis) excepto. Hoc spondeo, quod si possem videre ejus siccos flores, fere omnes delinearem, ac si vivos vidissem. Doleo, quod tantus thesaurus, qualem ille possidet, peribit.

De Coralliis pulcherrima sunt, quae scribis ex D[omino] Bon, et facile induco Zoophyta ista tantum nidulari in cortice eorum, uti alia similia in saxis. Habemus enim Corallia, praesertim vulva, quae omnino carent stellis et cavitatibus. Corallina differt a Conferva articulata, tantum cortice lapideo. Androsace Mathioli</u< differt a Corallina, tantum stella. Ergo Corallina est planta cortice osseo; hinc non ab insectis.

Keratophyton Boerhaavi est planta cornea; Titanokeratophyton est keratophyton crusta lapidea; si Zoophyta possent conficere lapideam crustam, certe non possent corneam vel ligneam; ergo non videtur ex insectis seu animalculis.

Sed quomodo ex argilla Calx prognascatur vel quomodo argilla in calcem transeat, majoris est indaginis. In Itinere Gotlandico plura de hac re dixi; ego puto Corallia et Ostracodermata hoc caussare. Ubicumque enim in portu, capelshama Corallium miscetur sabulo, arenae vel argillae, ibi accerescit Corallio sabulum et in lapidem transit omne calcareum.

Nil novi in nostris terris, quas frigus et Boreas nunc vexat. Tu valeas et utere mitiori caelo!

Dabam Upsaliae 1747 d[ie] 13 jan[uarii].

Si velis semina plantarum Sibiricarum habere, scribas cum proximo tabellario.

O[lavus] Celsius, S[anctissimae] Th[eologiae] doctor et professor, pulcherrimum opus edidit Upsaliae, de plantis Biblicis; tomus prior prodiit, alter sudat.

Coriariae tuae egregie crescunt. Utinam et mares et feminas obtineam!

An liceat Febr[uarias] Hungaricas Amphimerinas inserere? Lentae videntur etiam Amphimerinae.

Sudor Anglicus annon Exanthematica et Bullula, cum aliquot vesiculae prodeant, ubi convalescunt?

upSUMMARY

Not yet available

upEDITIONS

1. Lettres inÚdites de LinnÚ Ó Boissier de la Croix de Sauvages (1860), p. 85-94   p.85  p.86  p.87  p.88  p.89  p.90  p.91  p.92  p.93  p.94.