Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0777 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 6 January 1747 n.s.
Dated 6 Januar[ii] 1747. Sent from Leiden (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Doctissimo et Amicissimo Viro,
Dom[ino] Car[olo] Linnaeo,
S[alutem]
Joh[annes] Fred[ericus] Gronovius.

Diu in animo habui, Charissime Linnaee, nugis meis te interpellare; verum publica negotia hoc impediverunt. Praeter enim quod Senatorio fungar munere, placuit Amplissimis consulibus me adscribere collegio quatuor Virum, quod res pupillares curat. Fausto ergo sidere ad manus veniunt jucundissimae vestrae 2 Decembris inscriptae literae, quum liceat nobis in 14 dies ferias extendere animumque relaxare. Lubens itaque chartam arripio et Tecum esse desidero. Ante octiduum dimisi Lawsonum Angliam petentem et februario rediturum.

Desiderio vestro de Bibliothecis Italicis & Britannicis lubenter satisfaciam, neque opus est, ut de iis cum editionibus rem habeas; missurus per tabularios schedulas, quamprimum prodierint. Verum scias de Bibliotheca Italica jam prodiisse novemdecim volumina, et jam a sex annis desideratur vigesimum. Britannica vero Bibliotheca jam comprehenditur quadraginta quinque voluminibus, quorum ultimum ante annum prodiit.

Dolendum sane est, quod Hollandiae Bibliopolae nobis ita imponeant. Dubito sane, an unquam Rumphii duo ultima volumina & Sebae thesaurum simus ad finem perductos visuri.

Ex America nihil novi communicare queo. Galli enim & Hispania omnes diripiunt naves. Infelicissimus Mitchelius, Botanicus egregius ex Virginia redux, ubi integram Regionis istius Historiam conscripsit naturalem, a pirata Gallo ereptus, omnia praeter corpus amisit, simul cum plurimis ad me a Claytono, Coldeno & Bartramo missis. Haec fata belli.

Dissertationes sub tuo praesidio habitae, quibus me maximopere devicisti, sunt de Acrostico, Anandria, Coralliis Balticis, Ficu, Passiflora, Horto Upsaliensi, Peloria, Plantis Martino-Burserianis.

Quum nihil respondeas ad ultimas meas literas, dubito, an eae ad manus vestras venerint; in iis enim indicaveram de reditu meo ex castris et de dolore, quod iter tuum Oelandicum nondum viderim. Quaeso humillime, quando aliquid ad me mittis, ad nullum alium dirigas, nisi ad Dominum Molyn, qui Amstelodami apud Dominos Grill habitat. Quaeso, in proximis scribas ad me, quid actum sit de Tabula aenea quae faciem tuam referret. Gratulor Tibi, quod dissertationem de 40 novis plantarum generibus conscripseris. Jam floram Virginicam in secundam editionem redegi paratam; deficit tantum bibliopola qui sumptus in se suscipiat. Professores nostri nihil publice edunt.

Nosti sine dubio filiam Boerhavii nuptias contraxisse cum quodam Thoms; ex quo conjugio duae filiolae. Ille bono fato ante 3 menses mortuus; nullum reliquit testamentum, et hac ratione parvulae istae filiolae, usque dum vigesimum quantum pertigerint annum sub cura nostra tutelari educari debent, bonaque omnia a nobis dirigi. Reliquit is Bibliothecam librorum rariorum, Collectionem numismatum ingentem, Gemmarum thesaurum superbum, Stemmatum, urnarum et talium qua ad antiquitates Romanas et Graecas faciunt, plurima specimina.

Haec tamen nihil ad Te. Verum si sentias, quod inter Professores et proceres aliqui sint, qui catalogum omnium eorum inspicere vellent, antequam auctio habeatur, possim curare ut aliqua exemplaria charta imprimerentur tenuiore et spatium trium mensium intercedat. Qua de re me monere poteris.

An Scombri descriptionem Tecum communicaverim, plane ignoro. Saltem eam nunc mitto. Si dignum censes, poteris eam actis inserere. Itemque sublimato tuo Judicio committo descriptionem Cobitidis aculeo bifarco supra utrumque oculum, quem per annum vivum servavi; addidique ejusdem piscis iconem prout haeret in aqua ad fundum vasis. Examinavi quoque gadum Faunae §296, qui Catvici inter Gados captus in forum adducebatur, nec ulli privatorum unquam visus; forsan in foro praesenti & roganti nomen respondebunt. Nos neque nostri patres nunquam vidimus talem piscem. Proxima vice Tibi offeram descriptionem & iconem Mustelae marinae viviparae Schoneveldii, quem ex Freto magno, quod Zuider Zee vocamus, comparavi captum prope Harderovicum.

Frater meus te maxime salutat; is novam editionem Pomponii Melae molitur. Professor Alberti edit secundum volumen Hesychii. Burman in agone mortis fuit, sed jam reconvalescit. Cliffortius optime se habet, sicut et Royenus. Lawsono redeunte plurima novi potero communicare. Interim sis certus, quod desiderio vestro de novis voluminibis actorum Britannicorum et Italicorum sancte sim satisfacturum quam diu Deus vitam mihi largitur.

Vale, Vir Doctissime, & cum Uxore ac familia feliciter vive!

Lugd[uni] Bat[avorum] 6 Januar[ii] 1747.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 491). [1] [2]