Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0789 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 24 March 1747 n.s.
Dated 24 Martii 1747. Sent from Leiden (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Doctissime Linnaee,

Si conferas descriptionem hanc Gadi cum auctoribus ab Artedio citatis, ilico eorum descriptiones iconesque esse ineptissimas deprehendis. Hinc offero Tibi inde scema piscis, quod partitum externarum situm, proportionem et figuram ob oculos ponit. Dom[inus] Edwards Londini edit Historiam avium, duobus voluminibus in folio, lingua Anglicana & Gallica, sed separatim, pretio quatuor guinearum. Coloribus nitidissime sunt depictae. Etiam quidam Wilks edit Historiam naturalem Papilionum et phalenarum Angliae, coloribus nativis, charta maxima. Singulique insecti proponet Erucam & Chrysalem. Singulo mense prodibunt quatuor tabulae, pro quibus solvendi erunt tres floreni Hollandici.

D[octo]r Parsons in Transactionibus Anglicanis num. 470 conscripsit Historiam naturalem Rinocerotis cum tribus nitidissimis tabulis. De Mammis nihil dicit. Attamen in literis ad me datis suspicatur eas esse inguinales, praecipue quum habeat multa cum bove communia.

Appendix ad Hist[oriam] Nat[uralem] Catesbeji brevi prodibit, in qua insecta quaedam rariora describentur.

Spero, quod pauca quae per Rinmannum ad te misi jam acceperis. Lawsonus ex Anglia rediit, brevi petiturus castra, Teque maxime salutat. Retulit mihi, quod Mitchel meditatur quaedam publici juris facere, quae Historiae naturali Virginiae inserviunt.

Dom[inus] van Swieten procedit cum observationibus suis in aphorismos Boerhavii. Allemannus Francquerae Professoratum Philosophiae obtinuit. Est vir doctissimus & optimus Discipulusís Gravesandii.

Omnes plantas quas hactenus ex Virginia accepi in ordinem redegi, et ad praelum paratum habeo librum. Verum quum per Lawsonum jam jam ex Anglia reducem intelligo Dom[inum] Claytonum immensum iter in Canadam fecisse et plurimas plantas incognitas detexisse, expectare satius erit usque dum hae advenerint. Dom[inus] Alleman edit Gallice observationes Microscopicas Needhami De Sepia, Scarabaeolo Narcissi, Farina antherarum, ovario Rajae, Verme frumenti combusti, de Lepade Faun. 1350 et Polypo corymboso. Sparsim vir Doctissimus addit proprias observationes cum Tabulis aeneis Septem elegantissimis. Accedit Trembley discursus de polypis et diversis polypi speciebus nuper detectis ex Actis Anglicanis Lugd[uni] Bat[avorum] 1747. Haereo, an Tibi miserim Descriptionem Blennii capite dorsoque fusco flavescente, lituris nigris, pinna ani flava Arted. sive Mustelae marinae viviparae Schoneveldii. Scripseram hanc Harderovicensibus nominatam Magale, sed debet scribi Mag-Aalen, et Quab-Aalen.

Horum tamen nominum sigificatio plane me latet. Aal notat Anguillam, sed quid Mag vel Quab denotet nullus novit.

Si descriptionem hujus piscis tecum non communicaverim, quaeso, me moneas.

Lawsonus Te maxime salutat & omnia precatur fausta. Profectus est ad Oosterhout prope Bredanam, ubi cum Hospitalitio est mansurus.

Si Dominus Kalm petiturus sit Canadam, debes ipsi dare literas commendatilias ad Dom[inum] Cadwalladar Colden, qui summus est Botanicus, ut nosti ex Characteribus plantarum quas sparsim tecum communicavi. Habitat Noveboraci sive New-York, ubi inter primos magistratus locum tenet; estque etiam Geometra summus.

De Actis Britannicis vel Italicis nihil hactenus prodiit. Hodie multus sermo de usus Electrisandi plantas & arbores, quae hoc experimento longe maturius fructus suos essent prolaturae.

De bibliotheca Dom[ini] Thoms nihil adhuc conclusum; curabo autem catalogum Tibi in tempore.

Quam diu orae patriae nostrae obsidentur castris, impossibile erit experimentum capere cum caprifico.

Gratulor mihi et omnibus, quod editionem itineris Westrogothici susceperis et quam maxime, quum in ea descripseris peregrinos quosdam pisces. Qua ratione simul cum iis quas descripsisti in Fauna piscibus optimam viam sternis ad novam editionem Ichthyologiae Artedii.

Royenus et Burman convaluerunt.

Retulit Lawsonus, quod Dillenius cum Pinace procedit, eamque brevi typis sit traditurus.

Promissas Dissertiones & Iter Oeland[icum] et Gothlandicum ac Nummum avide expecto. Speroque quod Iconem probe cures; desideramus enim omnes vehementer videre & osculari faciem tuam. An adhuc viget Stockholmiae familia Pincierii, ex qua prognatus Comes Weddeskop, et qui Holsatiam petiit Baro de Konigstein, uterque pro Avia mea, quae fuit mater Avi mei Joh[annis] Fred[erici] Gronov[ii], oriundus ex illustri Langermannorum Hamburgensi.

In Actis philosophicis Anglicanis Num. 476 depinguntur duo insecta Pensilvanica, quae Vespas nominant, quarum prima nigro-rufescens nidum informem ex luto conficit, in quo niduli multi separati, et in quorum unoquoque chrysalis araneolis innumeris tanquam lecto incumbens.

Altera est Nigrescens, nidos cylindricos efficiens quandoque semipedis longitudine et quatuor vel plures juxta se positos. Singulus cylinder plurimis gaudet concamerationibus unciae longitudine, quae etiam araneis plenae. Utramque in hac tabella cum nido suo depictam vides e filiolo meo, qui ab infanti valde delectabatur insectis ita, ut infinitum numerum insectorum, quae circa hanc urbem invenit, in proprium usum depinxerit eisque ex Fauna tua nomina imposuerit conferens prius auctores a Te allegatos.

Vult jurare quod haec insecta sint de Genere Ichneumonum, sed humillime a Te nomina specifica desiderat.

Obliviscor, quod ex pisciculis Mag-Aalen Sole exsiccatis effluat Oleagineus humor ad inflammationes oculorum valde utilis.

Nuper detexi, quod famosa ista gummi resina, ad recentia vulnera valde utilis, quae ex Surinama adfertur, sit gummi exstillans ex arboribus aurantiorum. Venit ad nos nomine Racassiri.

Hortus noster manet in eodem statu, neque audio de novarum plantarum augmento. Similia de Chelseano retulit Lawsonus. Hac aestate florebit in parvulo meo species quaedam Crambe referenda foliis palmatis, homine altior. Gleditsiae arbor optime viget, horrendis suis superbiens spinis.

Ex Racan insula prope Jamaicam plurima naturalia expecto.

Novum Methodi tuae Sectorem habes Harderovici Davidem de Gorter, Professorem Harderovicensem, virum sane doctum et ingeniosum, qui amicitiam Tuam ita desiderat, ut in difficultationibus Te consulere liceat. Edidit Methodo tua Floram Gelro- Zutphanicam exhibens plantas per Ducatum Gelriae & comitatum Zutphaniae crescentes, quam data occasione ad Te mittam.

Hisce Vale cum optima Uxore et familia!

Lugd[uni] Bat[avorum] 24 Martii 1747.

Joh[annes] Fred[ericus] Gronovius.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 492-493). [1] [2] [3]