Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0808 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 12 May 1747 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Celeberrime Linnaee,

Ante octiduum per Celeberrimum Musschenbroeckium misi ad te parvulam thecam, quam includeret cistae quae eadem die Amstelodamum mitteretur pro Dom[ino] De Geer; proinde necesse est, ut eum moneas, et quamprimum advenerint, ad Te mittat. Semina sunt collecta ab homine non imperito, valde recentia, et Missa ad Illustrissimum virum in Zelandia, de quo in Chartula Thecae inclusa Te monui. Barbaris nominibus singula sunt inscripta, collecta in Guinea & Isequebo vel Isckape, ut alii male scribunt. Non dubito, quin plurima horum nomina occurrent in Bosmanni descriptione Africae, quem Librum, licet nunquam legerim, plurimi multum aestimant.

Hac occasione plurima nova accepi, inter quae piscis volans nitidissime praeservatus, differens multum a descriptionibus & iconibus, quas Auctores et Itineraria nobis exhibent.

Item Echineidem sive Remoram.

Prioris piscis descriptionem molior, quam cum Icone tecum communicabo. Idemque meditor cum Remora.

Sequenti hebdomade mineralia & eadem Orbis parte comparabo, quorum Te participem reddam.

Literas accepi a Dom[ino] Mitchell ex Virginia reduce, cujus omnes observationes a pirata Gallo direptae, sed Litteris ad Du Hamel & Jussieu restitutae. Is in animo habet conscribere Historiam naturalem et medicam Virginiae, praecipue de aere [...] & aquis, eodem quo Piso progressus est modo. Sed et non modo Virginiae, ast etiam aliarum Provinciarum quas peragravit.

Optimus Dillenius Sherardi Pinacem ad praelum paratum habens ex nimio labore et vita valde sedentaria Apoplexia tactus supremum vidit diem. Succedet ipsi Lithorpius nulli Anglo notus. Mitchellius te maxime salutat.

Litteras tuas 30 Martii inscriptas debito tempore accepi immensas reddens gratias pro Elegantissimo numismate, quo me exhilarare voluisti. Erit hoc mihi aeternae amicitiae et Venerationis Symbolum.

Blennii descriptionem hac occasione offero. Dominos Kalm et Tarsenium avide videre desidero.

Ultrajectinus Professor Botanices Wachendorpius Botanicum quid edere meditatur methodum tuam secuturus.

Sit persuasus, quod Iter Westrogothicum ex Suecica lingua transferetur, si modo illud in tempore habeam, nec tantum tempus prolabatur, ut factum cum Itinere Oelandico, de quo fama est, quod Hamburgi in Latinam translatum sit. Bibliopola Haackius vult omnia imprimere quae modo desideras, honestam exemplarium copiam Tibi oblaturus.

De Flora Virginica nequidem cogitare licet, nisi tempore feriarum. Diurnae enim occupationes in et extra Curiam me valde detinent. Delectabar tamen hac ipsa meridie, quum viderim plurimas plantas quae flores nunquam protulerint, de quibus postea tecum agam. Inter eas est Crambes species humana Statura major, instar Cajani, folio palmato ingenti.

Van Royen nihil agit aut edit in Botanicis, neque Burman. De Actis Britannicis vel Italicis nihil hactenus prodiit. Spero, quum fueris Holmiae, quod curaveris tabulam cupream quae faciem vestram referret.

Si descriptionem Gadi dorso dipterygio, sulco magno, ad pinnam dorsi primam ore cirrato. Arted. Syn. pag. 37 dignam censeas, ut inseratur actis, adscribas eum etiam a piscatoribus maritimis nominari etiam Zee-Zeelt h. Tinea marina.

Vale, Vir Doctissime, cum optima uxore & familia ac fave Tuo

Joh[anni] Fred[erico] Gronovio.

Lugd[uni] Bat[avorum] 12 Maj[i] 1747.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 496-497). [1] [2] [3]