Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0821 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 15 August 1747 n.s.
Dated 15 augusti 1747. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo viro,
D[omino] D[octori]
Carolo Linnaeo,
S[alutem] q[uam] p[lurimam]
Franc[iscus] De Sauvages.

Plures menses elapsi sunt, ex quo nullam a te epistolam accepi, amice colendissime, utcumque ad te dudum scripserim, imo fasciculum dissertationum miserim, inter quas fuit dissertatio Gallica de contagiosa boum dysenteria ac febre maligna. Gubernator navis, cui commissus fuerat fasciculus (mediante D[omin]o Uffroy medico a Sette mihi amicissimo) schedulam ad te transmittendam dederat, quam jam non invenio. Scribo itaque non quod aliquid novi aut utilis tibi tradendum habeam, sed ut ex hac mei oblivione te paulisper excutiam. Hic annus botanicae non fuit faustus. Cum enim ordine suo meus collega cursui botanico praefuerit, omnis studiorum ardor deferbuit, elanguit, anno proximo rediturus. Hortulanus tamen Montes Calcaris conscendit et inde plantulam inter alias bene multas mihi cognitas. Retulit cujus frustulum flore fructuque destitutum, ut erat hic repperies. Gemmulas emittit stipulis ciliaribus novem vestitas oblongas, pro floribus inapertis accipiendas, et praeterea sunt foliola setacea sparsa apice divisa; tota planta cespitosa est; eam nescio, quare pro quadam Saxifraga habuit hortulanus; quid tu sentias, quaeso, me doceas; tantus enim me tenet hujus cognoscendae furor, ut si non dixeris, Montem Calcaris et hortum dei, qui inibi est utcumque locum inhospitum et, invito nomine, horrendum ac squalidum hujus solius detegendae gratia, iterum anno proximo ascensurus sim. De horto dei longe aliter loquitur Dalechampius, ni fallor, dum agit de nardo spuria gangite. Lobel. Verum est, quod vulgo vocatur hort- dieou. Addo etiam huic epistolae frustulum plantae, quam vocamus Barbajovis cretica incana frutescens, lagopoides, fl. purpureo Breyn., cujus characterem desiderabas accuratiorem, sed non possum tradere, quia fructum adhuc non vidi; an ad anthillides tuas referri queat, tu videris; ast calyx recusat; an vero novum genus Ebeni nomine debeat constitui? Potius crediderim. Sic autem in meis adversariis scriptum invenio.

Ebenus
Cal. perianthium monophyllum ovatum, villosum, ore semiquinquefido lacinulis linearibus longissimis, aequalibus, ad carinam ternis, ad vexillum binis.

Cor. papilionacea, tetrapetala, persistens. Vexillum orbiculatum erectum ungue longitudine calycis. Alae exiguae in calyce delitescentes. Carina longitudine vexilli, huic proxima, ventricosa, compressa.

Stam. filamenta diadelpha (simplex et novem-fidum) apice reflexa antherae simplices.

Pistill. tu videas.

Peric. legumen teres calyce longius.

Sem. non observavi.

Folia summa ternata, alia quinata, foliolis anguste-lanceolatis pubescentibus. Habitus fruticosus, flores molliter spicati.

Ab aliquot mensibus apud nostros bibliopolas habui eximia tua opera.

Floram scil[icet] Suecicam et Faunam Suecicam, quarum lectione summam voluptatem percepi, de tam eggregius et exquisitis operibus tibi gratulor; cuncta exemplaria intra paucos dies abrepta fuere et nova ex Batavia studiosi expectant. Valde delector, quod nova nomina speciebus pluribus adjunxeris, cum e contra quo plura prostabant vetera plantis nomina eo major discentibus foret sarcina, quo plura ex tuis legibus indita praesto sunt, eo plures modi cognoscendae plantae suppetunt.

Utinam cito lucem aspiciant species tuae plantarum omnium quo plures tradis eo plus et avidius caeteras sitio. De rosis tuum specimen meam famem magis accendit. Sine tua flora Suecica plura gramina et plures orchides nondum cognoscerem, licet agrostographiam Scheuchzeri mihi perlegendum amicus praebuerit.

Quomodo vocatur species, ni fallor, Euphorbii exotici, cui folia sunt Limonii paulo minora, sed quorum dorsum est velut alatum seu quibus nervus medius postice est folitus?

Inter itinera medico-practica inveni plantam, quae dicitur:

1. Thymelaea foliis polygalae glabris C. B., quam vocandum puto:
Daphne floribus tetrandris, secundum caules simplicissimos.

2. Thymelaea foliis serici instar candicantibus &c. Tartonraire massiliens.
Daphne foliis sericeis, albidis, lanceolato-spatulatis. Adsportavit ad me D[ominus] Lemonnier ab insulis Staechadibus, sed flores non vidi.

3. Thymelaea foliis lini. C. B. florib. albis.
Daphne foliis lanceolato-linearibus, corymbo terminatrici.

1. Lactuca silvestris angusto-laciniato folio B. m. haemisphaerico.

Salicaria minima tenuifolia. T. Dentes calycini 5, petala 4, stamina an 2? pistill. 1.

Aster foliis amplexi-caulibus (isocelis) integerrimis floribus corymbosis, radio violaceo folia ima sunt quasi sagittata. Quid est? In hortis vulgaris.

Aster fol. lanceolato-linearibus, ramis lateralibus multifloris foliosis (numquid ramus est non vero pedunculus cum folia gerat. A. B. [illustration]. Virga aurea minor fol. glutinosis et graveolentibus. T.

Aster foliis radicalibus oblongis, caulinis lineari-lanceolatis, glabris integerrimis ramiferis majoribus (quod asteribus commune) florib. sparsis (non umbellatis).

Aster luteus major foliis succifer. C. B. Quam ignarus sum in asteribus!

Focaneos flores lubenter nuncuparem eos, qui observantur in plantis aliquot, quorum alii sessiles alii longis pedunculis sustentati prioribus adnascuntur. Vide Lexicum Gesner[i]! Tales sunt in carlina Richeri.

Aster palustris parvo flore globoso C. B. Buphtalmum caule decomposito calycibus ramiferis L. impia Dod. Hoc adjectivum necessarium videtur in botanica.

Hoc anno semina desiderata vix potero mittere. Colligam autumno proximo.

Gratias ago pro charactere anthyllidis alpin. cacti et &c. anthyllidem florentem multum sed adhuc frustra venatus sum. Nil respondes de Euphorbio quodam foliis limonii in dorso foliosis seu alatis!

Barrera asserit se in adversariis habere characteres plantarum Indicarum, quas enumerat, quod vix credo. Curabo, ut in lucem edat. Aves non bene tractavit, licet pluries a me monitus, ut tuos characteres sequeretur, sed eos non recte capit non intellexit.

Folia isocela voco [illustration] huic figurae similia, quae certe non ovata app. est.

Lactuca foliis imis pinnatifidis, caeteris ensiformibus basi hastatis (dorso serratis).

1. Sonchus asper laciniatus et non laciniatus dipsaci aut lactucae folio. C. B.

Sonchus foliis oblongis ciliato-spinosis.

1. Cirsium pratense asphodeli radice T.
Carduus caule saepius unifloro nudo, foliis lanceolatis pinnatifidis, laciniis margine spinosis lobatis.

1. Jacea nigra angustifolia. C. B. Centaurea inermis, squamis ovatis integerrimis, foliis ensiformibus incanis basi dentatis, ramis angulatis.

2. Jacea centauroides africana repens flore hyanthino. Nissole.

Centaurea squamis calycis ovatis serratis, foliis bipennatifidis.

Cura, ut valeas, vir illustrissime. Ego quidem superata dysenteria satis valeo, sed oculis parco, unde nihil novi scripsi, praxi indies magis addictus, ut a librorum lectione et compositione magis recedam. Gramina studiosis introspicenda committo, sic non pauca cognovi. Insecta avide sectatur frater meus, cui ideo Faunam tuam evolvendam praebui. Hispani, qui hanc civitatem diu sua praesentia defatigaverant, jam in comitatu Nicensi stant. Utinam non reversuri! Vale iterum et bene tibi precantem ac omnia fausta volentem redamare perge!

Monspelii 15 augusti 1747.

Clarissimo viro
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeus [sic]
medicinae et Botanices proffessori regio,
Regis medico et academiarum Monsp[eliensis]
Suecicarum et naturae curiosorum socio
Meritissimo
Upsaliam

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 51-52). [1] [2] [3]