Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0832 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 15 September 1747 n.s.
Dated 7br 15 1747. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Illustrissimo viro, amico colendissimo,
D[omino] D[octori] Car[olo] Linnaeo,
S[alutem] q[uam] p[lurimam],
De Sauvages.

Sept[embr]is 15. 1747.

Licet non dudum ad te scripserim, vir colendissime, qui de tuo silentio quererer, jam epistola tua suavissima commitigatus, sine mora respondeo, me quam lubentissime in celebrium Stockholmiensium academicarum caetum, si hunc honorem impertiri mihi voluerint, cooptatum iri; doleo tantummodo, quod in me animum quidem sciendi cupidissimum, sed non tanto favore dignum repperturi sint. Totum itaque illud tibi refero, amice dulcissime, quod tuis auspiciis in Upsaliensi et similis gratiae extensione, jam in Stokholmiensi locum inveniam certe et optatissimum et honoratissimum, pro tot beneficiis grates rependo maximas. Non scribam ad illustr[issimam] academiam Stockholmiensem, nisi prius quas expecto invitatorias accepero aut contrarium me monueris. Mihi et orbi botanico gratulor, quod otium ab academicis studiis medicisque negotiis derelictum historiae naturali ditandae, illustrandae tam feliciter et laboriose consecres; cave tamen, ne sanitati tuae tam arduo labore noceas. Flora Zeilonica certe ditissima esse debet et magnam lucem materiae medicae affusura.

Mitto in hac epistola Schedulam capitanei, cui dissertationes desideratas commisi. Doleo, quod rubiam linifoliam asperam C. B., ne quidem noxam eam numquam mihi videre contigit. Cannabinam marem habemus in horto, faeminam vero nullam; ast te monente lenocinium illud, turpe, inter ipsam et Resedam factitabo, et semina faeminae, si possim a D[omino] de Jussieu obtinere, quondam mittam, de illo Mimartio aut m...., de quo loqueris, nec de cervariae descriptione quidquam audivi. D[ominus] Maynard Tolosanus te humillime salutat, disputationem cathedrae vacantis jam jam initium et opera tua quotquot repperire potest sibi aliisque Tolosanis botanophylis continuo comparat.

Promiseras, mi domine, te in nova Generum editione, te simul essentiales characteres editurum. Stetistine promissis? Certe hoc necessarium erat, quia ut ut characteres naturales sint omnium possibilium hactenus optimi; interea cum non sit perfecti et plures notas contineant quam quae singulis speciebus quadrare possint; hinc studiosi, qui omnem speciem characteri generico ad amussim congruere volunt, se spe delusos, dum vident, botanicae valedicunt. Certe doctis hoc opus summe necessarium; ast candidatis characteres essentiales multo utiliores vel saltem gratiores futuros affirmare possunt. Maxime vero exoptandum esset, ut in quolibet genere facilitatis gratia notam circa folia cum congruunt, vel circa receptaculum floram ut spicam, paniculam, corymbum thyrsum &c. adderes.

Ego fungor vice cotis exsors, ipse secandi; tam difficilis est Monspelii librorum impressio, ut autor et suis impensis, quae sunt maximae, opera sua edere cogatur et dein pro nihilo exemplaria bibliopolis alio missuris tradere; pretium vero impressionis pro quovis folio et 500 exemplaribus est unius aurei seu 24tt. Interea mea methodum foliorum identidem elucubro, quantum sinunt oculi identidem lippi. Sed proh dolor, bene multa gramina non agnosco.

Hortus dei est quatuordecim abhinc leucis situs in Monte Calcaris, excelsissimo loco (vulgo l’Esperon). Vallis est subrotunda et paucissimis plantis curiosis ornata, ita ut quisquis nominis pulchritudine delusus illuc conscendit, quod sine labore et casus periculo vix patrat, inde indignabundus revertatur. Ego quidem dehortantibus hortulanis nostris, etsi Montem Calcaris conscenderim adeoque hortum dei proxime viderim; illum tamen pedibus calcare nolui. Vocatur vulgo Hort-de-dieou. Ex ipso nuper habui plantulam, cujus ad te surculum ultima epistola misi, quam Silenem acaulem. Fl. Lapp. Sed vero acaulis non est et folia non sunt opposita sed in rosulas densas disposita, inde meum dubium. Mons Ceti quinque abhinc leucis distat in planitie versus meridianam plagam; illum non dudum peragravi, sed frustra; nihil enim inveni; est tantum ibi thapsia thalictri folio T. et limonia vulgatissima, pauca caetera, ut ubique repperiuntur. Castelnau seu castrum novum distat (versus septentrionem) semileuca, praeterfluens amnis le lez et colles aridi plantulas nutriunt ob proximitatem omnibus facile perspiciendas. Lucus Gramont paulo magis distat ab urbe versus orientem; est ilicibus potissimum coccigeris consitus; ast mirabili plantularum varietate jucundissimus. Cum hunc annis abhinc quindecim invisibat D[ominus] Hebenstreet ex Africa redux, multum gaudebat et ibi plures esse plantas simul congestas quam in ullo alio loco a se cognito, asserebat. Ibi Tillaea, Sedum minus stellatum rubrum, alsine verna glabra, myoscuros, quem tamen numquam vidi, &c. crescunt ... ex quo tempore Bauhini, Cherlerus, Pena et Lobel ac Magnolius plantarum loca indicarunt; singulis annis tot fuere botanophyli illis legendis et eradicandis occupati, ut mirum non sit, si jam plures omnino deficiant. Ex adverso aliquot exoticae fuerunt a Nissolio in nostrum solum cooptatae ut cimbularia xanthium spinis triplicibus.Linn. &c. similiter, ex quo petasi a D[omino] de Beaufort ex Virginia, cum virga aurea adsportati sunt in Galliam; crevit ubique in tota Gallia et Italia illud Erigeron floribus paniculatis. Linn. Quinque abhinc leucis juxta viam Montis Esperon est silva Valena quam latissime expansa; unde lignum focarium huc adsportatur, ilicibus consita, quam nondum adivi, sed hujus partes pro aegrotis urbium vicinarum accersitus cursim peragravi. Ibi nuper repperi Daphne floribus axillaribus (sessilibus) secundum caulem dispersis, foliis lineari-lanceolatis vel daphne (tetandra) floribus secundum caules. Simplicissimos Thymelaea foliis polygalae glabris C. B. Nostra vero Thymelaea foliis lini C. B. est daphne corymbo terminatrici (vel terminali) foliis lanceolato-linearibus. Et Tartonraire Massiliensium est daphe foliis obverse ovatis pubescentibus, floribus secundum caulem sparsis.

Cuscuta nostra major vites, quibus insidet praefocat, vites alias ignoro.

Misit nuper ad me clarissim[us] amicus Hambergerus, Jenae proffess[or], suum tentamen Botanicum in 4to. pag. 100. 1747. Est tantum mera systematis sexualis pro ordinibus et Ludwigiani pro classibus elegans combinatio ad species tamen non extensa; tuis nominibus fere semper utitur. Classes XVIII statuit, quas ex floris regularitate et petalorum numero distinguit longis titulis; singulas dividit in mono-di-tri- polyantheras et singulas ordines in monostylos, distylos, tristylos &c. Addidit tuos fere generibus singulis characteres, aliquid de suo penu circa nostros amaranthos; tuus character me haerentem detinet; videntur ad Celosiam attinere et tamen species aliud docent tuae. Majorem lucem desiderant etiam chaenopodii, Euphorbiae & species. Certe Amaranthus indicus spinosus spica herbacea B. est Celosia et tamen amaranthis accensetur. Pergratum et mihi et ill[ustrissim]o D[omino] de Buffon, horti reg[ii] Paris[iensis] praefecto et academiae Parisinae socio meritissimo. Videbitur, quod nomen illius generi novo plantae cujusdam inditum fuerit et sic immortalitati consecratum. Cum primum hic liber Lutetiam appulerit, scribam ad ill[ustrissimum] Buffon, ut tua et mea erga ipsum officia extollam. Mappam diaeceseos Monspel[iensem] facile invenirem, sed non urbis et viciniae typographiam, praeterea qua via mittere? .... Habeo multas plantas siccas, quas mihi dedit, ut inutiles, collega Anton[ius] Magnol[ius]; selectas ad te quondam amandabo et sic bene multarum nomen obtinere potero, quod omnibus deest.

Paris foliis quaternisin horto dei et viciniis variat foliis in eadem planta quinis et quaternis, rarius ternis; adderem fol. verticillatis (saepius quaternis).

Aphyllantes semina non invenio; suo tempore mittam bulbos cum nave et cum epistola semen. Crescit in locis aridis, ilicetis, apricis. Ex scapis texuntur orbes, quibus impositi casei citius impinguari creduntur; vocatur vulgo Bragalou.

D. Gramen illud ubique frequens, flosculis ternis medio solo fertili. Quodnam est? An Agrostis sed quae? Habes decimam partem paniculae; vulgatissimum est et in pratis commendatissimum.

An Gram[en] pratense paniculatum majus C. B.? Vocatur vulgo Colombat.

A. Ischaemum foliis strictis spicis glabris. Gr[amen] dactylum radice repente sive gram. offic.

B. Ischaemum foliis laxis, spicis glabris. Gr[amen] dactylum folio latiore C. B.

C. Ischaemum spicis tomentosis
Gr[amen] digitatum hirsutum J. B. non est prae manibus.
Doce me, an bene ea nuncupem.

[a][a] : MS1 [Added by another hand,
Johan Christoffer Ryberg
]
Je souissigné Johan Ryberg comandant le vaisseau nommé Lapaix ayReçeu de vous M[onsieur] Uffroy docteur en medecine a Cette un paquet contenant deux brochures a l’adresse de M[onsieur] Linnaeus proffesseur de botanique de la faculté de medecine a Upsal que Je promets de remettre a mon hereuse arrivée a Stokholm a M[onsieur] Grill negociant, pour fair tenir a son adresse fait double a Cette le 7 mars 1747.

Johan Christoff[er] Ryberg.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 53-54). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [Added by another hand, Johan Christoffer Ryberg]