Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0868 • Johannes Gessner to Carl Linnaeus, 13 January 1749 n.s.
Dated Idibus [Idus] Januarij MDCCXXXXVIIII.. Sent from Zürich (Switzerland) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustri et Amplissimo Viro,
D[omino] CAROLO LINNAEO Archiatro Regio,
Botanices Professori Upsaliensi,
Ejusdemque Illustris Regiae
Societatis Secretario,
Johannes Gesnerus
S[alutem] P[lurimam] D[icit].

Exeunte Decembri Tuae, Vir Illustris, humanissimae Literae curante Celeberrimo D[omino] Gesnero Professore Göttingensi ad me pervenerunt. His sane nil gratius, nil exoptatius mihi accidere poterat. Ex iis enim intellexi TE (quae Tua est humanitas) votis meis ante arduisse quam meae Literae ad TE pervenirent. Erat enim circa Novembris initium, quum Literas meas scriberem, in quibus id unicum egi, ut TUUM favorem mihi expeterem, ut velles eum, quem publicis eruditissimis tuis scriptis quotidie doces, privatim Literis informare tuisque adjuvare consiliis et auxiliis. Obtuli simul quaecunque mea in his oris officia; etsi quam exiguae meae sint vires, ego omnium optime agnoscam. Literas hasce optimo et Excellenti Viro Tui meique amantissimo Gmelino commendavi, vellet is suis Literis jungere facilioremque ad TE aditum parare. Interim gratissimae Tuae d[ie] 4 Novembris datae plenae humanitatis & singularis in me benevolentiae adferuntur, in quibus etiam mea vota humanitate Tua antevertisse video. Accedit maximum illud beneficium, quod ad Literarum cupidum hominem venire possit, quod ILLUSTRISSIMA SOCIETAS REGIA SCIENTIARUM UPSALIENSIS tua commendatione me latentem & novum in Erudito Orbe hominem suo illustri coetui ex Viris eruditione & Celebritate nominis praecellentibus unice composito adscribere dignata sit. Quod perhonorificum munus, etsi non sine summa veneratione propensae Illustrissimae Societatis in me voluntatis, gratissimo animo suscipio. Non tamen exiguam in me sollicitudinem efficit, posse me in ea virium mearum tenuitate praestare, quae eo honore digna videantur. Nihil enim praeter gratum et officiosum animum mihi concessum esse sentio, qui tam insigne beneficium Viris Illustrissimis debeo, qui supra remunerationem positi sunt. Nihil vero lubentius majorique cura ac fide agam quam quae Illustriss[imae] Societati vestrae grata fore intellexero. Quae dum ad TE, Vir Excellentissime, qui Ill[ustrissimae] Societati tanta cum laude a Literis es constitutus, scribo, nullus dubito, quin ad Ill[ustrissimam] Societatem referantur. Si vero separatim Literae ad Ill[ustrissimae] Societatis praesidem exarandae sint, quaeso, mone, et Ill[ustrissimi] Viri nomen & dignitatem significa!

Nunc ad reliquam Epistolae partem respondeo. Laetus ex ea intellexi, quam pulchra, quam utilia, quam nova in usus publicos parare pergas, idemque plurimo meo cum fructu ex doctissimis scriptis tuis, Flora Zeylanica, Upsaliensi horto, Amoenitatibus academicis et Naturae Systematis aucta editione cognovi. In his sane omnibus nihil, quod non aut accuratione aut usu aut methodo placere possit. Sed, ita vivam, Systemate tuo Naturae nihil ad usum Cultorum historiae naturalis accomodatius vidi; at etiam qui nova conducunt Systemata vim tuarum demonstrationum non satis percipere videantur. Compendiariis illis generum characteribus nil in Botanicis utilius excogitari potest.

Petis, ut quae Helveti in Botanica omnique Naturae historia agant, paucis ad TE scribam. Si vera scribere oportet, quid enim apud TE diffitear, nihil aut perparum agitur, ut etiam haec studia ferme sepulta jaceant. Quid Clar[issimus] Scheuchzer suo tempore praestiterit TE minime fugit. Clariss[imus] Joh[annes] Jacobus, Praeceptor meus, post annum 1713 ab itineribus requiescens cum suas tum amicorum observationes in ordinem digessit & ante fata Historiam plantarum Helvetiae absolvit ea ratione, quam in Actis Societatis Londinensis & Commercio Literario Norimbergensi exposuit. Johannes celebris ille apostographus, cum spe Professionis Botanicae Patavinae & Historiae Tigurinae excideret, rejectis plantis totum se negotiis publicis politicis dedit & per plures annos Secretarium Comitatus Badensis egit; anno 1734 Professor Physices designatus ad haec Studia rediit, sed tertio anno fatis functus est. Vivus omnia fratris sui scripta Bibliothecam cum Herbario sibi vindicavit, haeredibus Museum fossilium unice concedens, quod etiamnum venale prostat. Reliqua a vidua sollicite adeo servantur, ut optimo cuique nequidem aditus nedum usus concedatur. Quae ego in Botanicis & naturae historia agam meosque conatus ex superiore epistola cognita habes. Hae meae deliciae. Olim medicinam faciebam, quae nostris in oris ob Medicamentorum dispensationem privatam admodum molestam at etiam negotiis obrutus & parum firma utens valetudine, Medicae praxi valedixerim, & nunc nonnisi consiliis Medicis adhibear. Ante hos duos circiter annos amici XX omnes Tigurini sub meo Presidio in Societatem coiverunt, in qua studia Physica, Mathesim, Historiam Naturalem, Medicinam, Technicam excolerent; hisce sese plures junxerunt. Auditores honorarii, qui symbolas suas pro impensis in Libros, instrumenta, alia conferunt. Hoc ipso anno Hortum videbimus, in quo Plantae secundum egregiam tuam methodum dispositae excolentur. Cum vero haec nonnisi privatorum sumtibus perficiantur, progressus fiunt admodum lenti.

Botanici in Helvetia hodie rariores sunt. Amicissimus meus Stehelinus jam diu muneribus obeundis impar ex morbo languet. Industrius et Diligentissimus Medico- Chirurgus Ferresiensis D[ominus] Gagnebin in plantas studiose inquirit & subinde quaedam mecum communicat. Cel[eberrimus] Garcin Neocomensis Medicinae Praxi potissime operam dans fere huic studio valedixit. Mulhusii D[ominus] Rislerus Pharmacopoeus sedulus florum & plantarum cultor Catalogo Horti Carlsruhani innotuit. Illustris Cappelerus Lucernensis Crystallographia clarus in summa senectute praeterita aestate lectas a se in Gemmio monte Valleriae plantas mecum communicavit. In Abbatiscellanis Alpibus amicus optimus D[ominus] Fellwegerus, magno Boerhaavio olim notus, rarius quidem Alpes conscendit aut plantas observat; instruxit vero Rhizotomum, qui subinde meis sumtibus lectas plantas vivas ad me mittit. Inde etiam suas habet alpinas Cl[arissimus] D[ominus] Ehrhard Medicus Memmingensis.

In animalium et lapidum Helveticorum historiam inquirere nil praetermitto et naturae phaenomena observare pergo. Nupere foetum Acephalum dissecui, in quo & Cordis & Pulmonum vel ipsa vestigia quoque deficiebant & varia incolita in abdomine visa sunt, quae descripsi & delineari curavi. Potiorem temporis mei partem publicis & privatis Institutionibus in Medicina, Physica, Mathesi, tribuo, quum unicus sim Tigurini, qui haec doceat. Quid vero narrando nugas meas TIBI molestus sum? Nihil addo, nisi ut in Rei Medicae incrementum diutissime vivas animo & corpore beatus. Ego omni officio & pietate TE colere nunquam intermittam. Vale!

Scripsi Tiguri Helvetiorum ipsis Idubus Januariis.
MDCCXXXXVIIII.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IV, 424-425). [1] [2] [3]