Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0873 • Joseph von Rathgeb to Carl Linnaeus, 31 January 1749 n.s.
Dated 31 Januarii 1748/49. Sent from Venezia (Italia) to (). Written in Latin.

Viro Nobilissimo Doctissimoque
Carolo Linnaeo,
Archiatro P[erillustri] Reg[is] Sv[eciae], Med[icinae] et Bot[anices] Prof[essori] Ups[aliensi],
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Joseph, Nobilis a Rathgeb Eques.

Redditae mihi sunt, Vir Nobilissime Doctissimeque, litterae tuae d[e] d[ie] 22 Decembris anni proxime elapsi.[1] Gratum semper quidquid a Te proficiscitur. Verum hae litterae perquam gratissimae fuere, quod argumentorum, quae excogitari poterant, omnium luculentissimum amoris tui in me summi adtulere. Quid enim gratius? Quid luculentius? Quid, quod magis penetrare poterat in animum meum quam te Suasore Auctoreque Regiam Upsalensem Scientiarum Societatem locum inter suos Socios etiam mihi decrevisse? Ingenue profiteor tantam semper ordinis illius existimationem apud me fuisse, ut saepe saepius in illam adscribi desideraverim. Forte etiam ausurus id petere, nisi mei tenuiumque virium mearum conscius tali honore non dignum me ipse judicassem. Nunc, cum idem offeratur nec petenti, multo minus expectanti gratior, quam quod verbis effari queam. Mihi accidit virorum omnium doctrinarum ac virtutum laude florentissimorum haec de me honorificentissima opinio summaeque erga me benevolentiae significatio. Tu interea hos animi mei devinctissimi sensus explica: Dum litteras, quas Diploma vocare lubet, quibus electo Socio Societates Regiae impartitam gratiam nuntiare consuescunt, accepero, Societati ipsi pro hac sua insigni et singulari munificentia debitas gratias agam. Hoc autem in praesentiarum etiam erga Te, Vir Celeberrime, et publice et privatim me declarare oportet.[a][a] : MS1 <opportet> oportet Quum unice tuis humanissimis officiis gratia haec praegrandis mihi procurata sit, me omni studio, quamdiu vixero, adlaboraturum, ut quum,[b][b] : MS1 [added above the line] quantum tibi propter eandem debeam, monstrare nequeam, quantum tibi propterea debere velim, saltem agnoscas. Super reliqua, quae illa ipsa epistola tua continet ad me erudiendum, et quarum notitiam mecum communicare voluisti, alio magis comodo tempore respondebo hodie variis occupationibus aliquantum impeditus.

Vale, Vir amantissime, et me meaque studia tibi[c][c] : MS1 [added above the line] commendata habe! Iterum vale et me amare perge!

[d][d] : [added by Rathgeb] Tibi nominique Tuo addictissimus
Rathgeb[d][d] : [added by Rathgeb]

Venetiis 31 Januarii 1748/49.

[d][d] : [added by Rathgeb] P.S. Si cum Litteris Societatis, si quae sunt statuta ejusdem mihi mitteres, rem faceres gratissimam. Verum oportet hoc praesertim pluvioso tempore fasciculum ipsum epistolae ita munire, ne in via detrimentum patiatur, id quod facillimum, si Tela, cui cera illinita, obducatur, postremoque demum charta tegatur, quae inscriptioni consuetae serviat.
Tertio vale!

Doce etiam, quo Titulo uti solent Socii erga Societatem.[d][d] : [added by Rathgeb]

upSUMMARY

Joseph von Rathgeb has received Linnaeusís letter of 22 December 1748 o.s., 2 January 1749 n.s. He is very grateful that he has been admitted a member of the Royal Swedish Society of Sciences at Uppsala. He asks Linnaeus to convey his thanks to the Society.

P.S. Rathgeb wants to know the regulations of the Society and how to address it.

upMANUSCRIPTS

a. original (LS, XII, 113-114). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 <opportet> oportet
b.
MS1 [added above the line]
c.
MS1 [added above the line]
d.
[added by Rathgeb]

upEXPLANATORY NOTES

1.
Linnaeusís letter to Joseph von Rathgeb, 22 December 1748 o.s., 2 January 1749 n.s., has not come down to us.