Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0909 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 4 May 1748 n.s.
Dated 4 maji 1748. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Medicinae et Botanices promotori celeberrimo,
Amico aeternum colendo,
D[omino] D[octori] Linnaeus [sic],
Felicitatum
Fr[anciscus] De Sauvages.

Litteras tuas 8 decembris scriptas, sequenti mense januario feliciter accepi et jamdudum his responsum dedissem gratus et memor summi honoris, quod in me contulisti, cum eo tua suadela deduxit illustres Academiae Stockholmiensis socios, ut me de ipsis nil umquam meritum in Sociorum eorum numero non dedignentur; verum cum frustra in hanc usque diem Secretarii hujus illustrissimae et regiae academiae litteras, quas te monente praestolabar expectassem, veritus sum, ne melius consulti mutassent consilium adeoque ad ipsos gratiarum actiones mittere abstinui vel distuli, usque quo me monueris iterum litteras a d[omino] Secretario ad me certe missas esse, et in itinere perditas. Mirum tamen, quia omnes tuae a decennio feliciter ad me pervenere.

Ineunte januario collega meus in medicina et Botanica, vino, ut ajunt, obrutus, lapsu ex scalis altioribus subito periit; erat Hybernus exili doctrina; ast alto supercilio ignaris imponere aptus, qui praelectiones botanicas alternabat mecum in horto regio, easque singulis annis, tantum decem et quatuor memoriter recitabat, e medio sublatis elegantissimis et rarissimis, jam vero solus et quotannis demonstrationes plantarum in horto et in campis me spectabunt, usque quo secus a rege praescriptum fuerit.

Quod vero doleo magis, haec hyemis atrocissima plantas plurimas speciosissimas ut crassulas, Alois, mesembrianthema, colocasiam & nobis abstulit, quam timeo, ne simile vestris in multo frigidiori regione infortunium advenerit, sed eas servaverint hybernacula, quibus hortus Monspelianus Gallicorum primus seu antiquissimus caret adhucdum.

Hic frigoris hyemalis Gradus maximus 15 januarii fuit 7 ½ infra congelationis gradum in thermometro Realmuriano. Hyems autem usque ad hunc mensem nos detinuit, quippe hactenus vestes hybernas uti mense januario gerimus omnes et vinxit tribus abhinc diebus in vicino monte.

A me itaque, illustrissime vir, ne verbum de Botanica jam expectes, cum ne ullam adhucdum plantulam salutare potuerim, excepto Erythronio, quod his paschalibus quadraginta a Monspelio leucis primum observavi, cum ad aegrum prope Tolosam accerserer. Vidi autem, quod viderunt alii huic plantae uti convallaria foliis cordatis, unicum esse ante florescentiam, binum vero hac accedente folium. Expecto pariter, donec navis quaedam Suecica potum Sette apellat, ut plantas Magnolii siccas ad te possim mittere.

Summas habeo gratias pro eximio collyrio, quod mecum communicasti, quoque si oculi laboraverint utar; usus eram simili, si caryophyllos excipias; oculis hac hyeme satis valui, sed cum minuta objecta cernere contendo, tum caligant et muscas in aere volitantes videre mihi videor.

Summa cum voluptate perlegi dissertationem a tuorum discipulorum altero editam de florum nuptiis insignitam, optimis novisque observationibus refertam.

Ex quo collega noster obiit scholarum exercitia una septima parte numerosiora facta sunt; ducentos albo studiosorum inscriptos habemus philiatros praeter eos, qui tantum scholas sectantur et gradus non ambiunt. Materiam medicam in privato collegio doceo et jam ineunt disputationes publicae pro cathedra vacante; sunt octo doctores qui dimicant. Vide, quot negotiis detineor jam jam ineunte junio publicas botanices demonstrationes agressurus. Non possum itaque oblata benigne officia de edendis opellis botanicis et foliorum classibus accipere. Miror, quo pacto tot et tantis negotiis perficiundis, operibusque componendis praelectionibus etiam sufficias; unicum ex tuis operibus decem annos me detineret, et quo compacta magis et contracta sunt tua scripta, eo majori et acriori labore concinnata sunt.

Quoad medicamentorum vires nihil habeo, quod mittam; ipsemet plura ex Geofroy materie medica mutuor; liber prostat Parisiis 3 vol. 8° a Jussieu editus; quartus tomus desideratur. Invenies in act[is] acad[emiae] Edinburgensis plurima optima eaque nova ut de usu cinchonae in Gangraena; hanc feliciter expertus sum. Semina tua sibirica aliquot in luminis auras produnt.

Palma Monspelii florens J[ohanni] B[auhini] tempore caulice tenus obierat anno 1709; ast revixit et hodie tribus fere hexapedis altior est, atque dactylos profert, sed qui non maturescunt, muribus exesi aut non satis foecunditati. Utinam cito apud nostros bibliopolas prostent nova tua opera, tuae potissimum species, flora zeilanica, nuptiae florum & nova genera et alia bene multa, quibus difficillime careo. Materiem meam medicam divisi in classes 15. 8. alterantium 7 evacurantium, alterantia sunt. Roborantia, laxantia, stimulantia, sedantia, aperientia, adstringentia, incrassantia et alternantia.

Prima classis continet ordines. Stomachica, cardiaca, cephalica, ubi febrifuga et anthelmintica sunt.

2a classis continet laxantia, aquea, mucilaginosa, oleosa.

3a habet Apophlegmaticantia. vesicatoria. caustica.

4 Antephlogistica, frigida. Acida. Anodyna. &c. evacuantibus accenseo. Cathartica. Arnetica, sudorifica diuretica. Emmenagoga. Sialogoga ubi de bechicis et ruppurantia.

Calthartica divido in 1. Eccoprotica. pruna. tamarin dos. cassiam, mannam.

2. Salina polychrestus, epsoniens, acidulae. Thermales &c.

3. Adstringentia. Rheum. Rhaponticum. Aloe. myroba. lani.

4° Medioeria. Senna Scamonium. Jalapa. Agaricus.

5. Phlegmagoga. Gummi Gutta. Colocynthis. Rhammnus &c. Viribus potissimum insisto et compositas sigillatim expono v. g.

Crocus safran. Ex Anglia, Arausione. Character ex tuis classibus. Pars usitata &c. Dos intus ad [symbol] 5. Aromaticus laetificans parva dosi, majori inebrians dementans, cibos condit.

Anodynus in cataplasmate de mica panis emplastro oxycrocea.
Pectoralis in asthmate convulsivo.
Cardiacus in palpitatione, syncope.<br< Caphalicus extus capiti admovetur in cephalalgia resolvens spiritus vini crocatus discutit.
Emmenagogus lochia promovet.
Vires medicaminum ex principitis Hambergerianis deduco seu ex adhaesione aut attractione correcta.
Usitatissima doceo sive chimica sive pharmaceutica seu simplicia. Sic incrassantia ord. 1. Terrea bolus armena, confect. de hyacintho &c.

Testacea corallia. Margaritae. Oculi cancror[um]. Ossea cranium human. corn. cervi. ebur. Farinosa oryza. avena. cacao. amygdalae. sagu. Pulposa semina melonis peponis &c. Gummosa tragagantha. Gummi cerasor. amygdalos. Gelatinosa corn. cer. capo. vitulus. Lacticinia lac vaccae. asinor. caprae &c. Dulcia Sacharum. mel. Glycrizza &c.

Vale et diu vegetus, in magnum reipublicae medicae emolumentum scientias promovere perge, tu o praesidium et dulce decus meum.

De Electricitate libellum ad me mittit professor matheseos Genevensis Jallabert, optimum, ni fallor, fame eresychtonia premuntur multae Occitaniae regiones, et etiam Monspelii valde perterriti sumus. Jam proximus ardet deucalegon; panis solito carior est fere duplo et proximam messem ardentissimis votis acceleramus; haec sunt diri et praelongi belli sequelae funestissimae.

Tu laetus vale et dulci pace diu fruere!

Monspelii 4 maji 1748.

Te iterum iterumque salvere jubent tui nominis cultores assidui D[ominus] Bon, primus curiae praeses, D[ominus] de Ratte Secretarius, Maynard Tolosanus, qui commentarium de rabie Tolosae acceptum unum ex Upsalia missum suspicatur.

P.S. Re bene perpensa, ad regiam et illustrissimam scientiarum societatem Stockolmiensem proxima die scribam, ut ipsi grates rependam pro honore in me collato, de quo dubitatione nullus locus est, cum Secretarium ipse scribentem videris.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 56-57). [1] [2] [3]