Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0913 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 27 June 1748 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Vir Doctissime,

Haec tibi indicat, quod ante 14 dies D[omin]o Erico Molin, qui apud Dominos Grill res curat, tradiderim cistulam, de qua in priore epistola tecum egeram, nave intra binas hebdomadas mare petitura. Eamque ad Apothecam Suanen Stokholmiae direxi; proinde ibi cures, ut ad Te deferatur.

Magnum patimur damnum ex nave reduce ex Guinea a Gallis capta, quae plurima pro me attulerat.

Interim ex istis oris accepi Syngnati speciem nondum descriptam; inscribenda Syngnathus pinnis septem, cauda in setam Balenaceam producta. Piscis 6 uncias longus usque ad caudam, ex cujus bifurcatura procedit Flagellum consistentia balenae octo unciarum longitudinem excedens. Opercula branchiarum inferne et pastice aperta. Membr[ana] branchiostega ossiculis Septem. Incisurae nullae.

Pinnae septem, cum cauda. Duae pectorales. Duae ventrales. Una dorsi Una ani, et Cauda bifurca. Petimbuaba Markgr. sive horrendo nomine Solenostomus Klejnii, hujus videtur species, sed flagellum deficit. Tobaco-pipe Catesb. Vol. 2. T. 17 propius accedit, sed numerus pinnarum non convenit.

Jam duae naves ex Stokholmia appulerunt Amstelodami, sed nihil pro me attulerunt, quod vehementer doleo.

Celeberr[imus] Albertus Schultens Linguarum Orient[alium] professor edidit proverbia Salomonis cum versione integra ad Hebraeum fontem et Commentario perpetuo. In quarto.

Musschenbrockius Institutionum physicarum novam dedit editionem in qua, ubi de gravitate corporum specifica agit, plurima ex suppellectili meo lapideo examinavit.

Ehret in Anglia edit Plantas & Papiliones rariores coloribus nativis.

Tab. 1. Exhibet duas martyriae species & Cytisum. Pluknet. T. 86 f. 2.

Tab. 2. Oldenlandiam humilem Hyssopifoliam Plum.
Cytisum fol. subrotundis glabris, fl. amplis glomeratis pendulis. Shaw.
Cereum minimum scandentem polygonum spinosissimum fl. purpureo. Mill.

Tab. 3. Papayam marem.
Anagallidem fol. lanceol. linearibus caule ramosa. fl. Virg.
Gramen panicum minimum humistratum spica divisa mutica. Sloan.

Tab. 4. Harum plantarum characteres.

Tuus Gronovius, qui hactenus nihil a
Te comparavit de quibus in literis tuis
ipsum monueras.

Vale Lugd[uni] Bat[avorum] 27 Junii 1748.

Mons[ieu]r
Mons[ieu]r le Professeur Linnaeus
a
Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, V, 500-501). [1] [2] [3]