Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0933 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 27 August 1748 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Charissime ac Doctissime Linnaee,

Heri accepi Floram tuam Zeylanicam et Hortum Upsaliensem, pro quibus maximas gratias ago; de Flora autem Sibirica, ac de Surinamensibus Grillianis, flora oeconomica, curiositate naturali et itinere Westrogothico nihil hactenus cognovi.

Venerunt quoque ad manus Duae Epistolae cum novis plantarum generibus D[omini] Dassow a numero sc. 1043 ad 1073. Restant itaque priores octo paginae; quas, quaeso, mittas, vel si folium non adsit, describatur meis sumptibus nitida manu.

Immensas ago gratias pro judicio et examine de pluribus plantis. Restat, ut judicium expetem

de Polypodio majori aureo num. 829. de Osmunda frondibus pinnatis ex adverso binis n. 870.
de adianto rupestri foliis quercinis num. 875. de cytiso fl. magnis speciosis n. 869.
de frutice anonymo n. 874. de Symphyti quadam specie ex semine ante plures annos sato, quae post florescentiam periit absque ullo semine.
de planta Syngenesiae, cujus semen ex insula S[anc]ti Christophori acceperam.
de lithospermo, cujus semen diu in horto sub terra latuerat.

Sed et antea transmiseram Arum maximum triphyllum n. 811. et Simirubam putatam num. 809, de quibus sententiam tuam desidero, et quam cum acceperim ad novam florae Virginicae editionem me accingam. Omnem ego dabo operam, ut Tibi compararem semina plantarum ex proprio horto quae tibi deficiunt.

Myrica Americana onusta est fructibus; flores observare non potui. Corni nova species floret ut et Ceanothus. Ex Sibiricis tuis plurimae plantae prodiere.

Sequentes a Te habeo dissertationes, nempe Acrosticum, Anandria, corallia Baltica, ficus, Passiflora, hortus Upsaliensis, peloria, plantae Martino-Burserianae, Sponsalia plantarum.

Has plurimis legendas dedi, sed hoc ipsis non sufficit. Exemplaria ipsa desiderant. Quid Ergo? Persuaserunt bibliopolam Haakium, ut ille has omnes uno volumine imprimeret eadem forma qua orationem tuam de Tellure edidit. Nec ille diu expectavit; illico me alloquitur et desiderio ejus satisfeci. Tabulas nitidissimas promittit. Non ingratum hoc Tibi spero. Addo, quod in animo habeat omnes dissertationes sub praesidio tuo ventilatas imprimere. Precor itaque, si bibliopolae propositum Tibi non displiceat, ut cures reliquas dissertationes ad me mitti, quae forte secundum volumen componerent; nam lubenter vellet id opus continuare.

Spero, quod brevi simus visuri ultimam partem Actorum Upsaliensium. Sed, quaeso, vellem scire quanti constent omnia acta Upsaliensia usque ad Annum 1740 impressa.

Item an praeter Acta Upsaliensia adhuc dentur Acta Stokholmiensia, citas enim saepius Act. Ups., etiam saepe Act. Stokholm.

Horrendum erat in novellis percipere Locustas insolitae magnitudinis & peregrinas in plurimis locis Angliae advenisse. Fama est eas circa Groningas frequentes. Narrarunt quoque mulieres, quae pisces Catvicenses huc in forum adferunt, littus Catvicense iis mortuis refertum.

Promisi filiolo, ut per quatuor dies Catvici haereret, ut insecta indagaret ac colligeret, ac saepius littus peteret. Sed is unicam modo locustam mortuam reperit, omnino peregrinam, cujus Longitudo tota unc. 2 lin. 3
capitis … 3
thoracis superne 4
thoracis inferne 2
alarum 2 …
corporis 1 .. 2
Crassitudo s. diameter: .. 4

Praecedenti hebdomade in ipsa hac urbe fenestris adsidens reperta est similis locusta tibia posteriore majori carens, ova ad fenestram deponens. Nullae figurae authorum respondent excepta sola Shavii, quae ad ovum ovo similis est. Heri narrabant mihi Olitores, qui agros suos extra portam, quae Hagam ducit, colunt se quasdam insoliti generis locustas observasse.

Royenus optime valet; magnam excercet praxin. Scripsit ad me D[ominus] de Gorter, quod Floram suam ad Te miserit.

Elegantissimum ex Surinama comparavi piscem, qui Scomber linea laterali - primum curva et laevi, dein recta et aculeata. Est Trachurus brasiliensis Raj. Guara tertia Marcg. Lib. 4. C. 15. figura pessima. Singularis est ductus Lineae lateralis. Figuram ejus tibi offert Filius meus, qui fere omnia insecta in Fauna memorata hisce in oris reperit, eaque nitidisse depinxit.

Ex America nihil hactenus accepi. Ultimae Literae Claytoni praesagiebat mortem Bartrami, quod dolerem; conscripsit ille Iter suum ex Pensilvania usque ad Missisipi, in quo plurima curiosa sibi obvia memorat.

Hisce vale; cum optima uxore et familia fave Tuo

Gronovio.

Lugd[uni] Bat[avorum] 27 Aug[usti] 1748.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 502). [1] [2]