Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0934 • Carl Linnaeus to Johann Georg Gmelin, 4 September 1748 n.s.
Dated 1748. d. 24 August.. Sent from Uppsala (Sweden) to Tübingen (Germany). Written in Latin.

1. Priores plantae facilius extricabantur, sed in sequentibus res saepius difficilior; non ita, licet ubique certo determinare ex speciminibus, desideratur saepe viva plantarum inspectio. Locus enim saepe plantas reddit diversissimas, quae saepe eaedem sunt. Desideratur saepe fructus, sine quo nulla certa differentia. Deficiunt saepe in speciminibus alia, nec ubique licet flores minutissimos explicare. Ignoscas itaque, si nequeam, prout lubenter vellem, Tibi satisfacere.

2. Salicornia fructicosa vix specie diversa ab annua.

3. Blitum foliis triangularibus, &c. Recte! Blitum capitellis sparsis lateralibus. Hort[us] Ups[saliensis], 3.[1]

4. Veronica foliis oppositis, caule spica terminato. In hoc papyro reperio plures distinctas species.

1. Veronicam spicis terminalibus, foliis ternis aequaliter serratis. Hort[us] Ups[saliensis], 7, n. 3.
2. Veronicam marem. Fl[ora] Suec[ica], 8. [2]
3. Veronicam spicatam cambrobritannicam bugulae hirsuto folio. Raj[us], syn[opsis], 3, p. 278, t. XI.[3]

5. Veronica foliis oppositis, caule spica terminato H[orti] C[liffortiani].[4] Minime! Longe alia est! Ni fallor, varietas Veronicae secundae Hort[i] Ups[aliensis] 7 vel, cum non tomentosa sit, pro nova haberi potest.

6. Veronica foliis oppositis plicatis dentatis, scapis ex alis inferioribus (minime, sed superioribus) laxe spicatis, Hort[i] Cliff[ortiani].

7. Veronica foliis multifidis linearibus. Dicenda forte Veronica racemis lateralibus, foliis pinnatifidis linearibus, quae Buxb[aumii] cent[uriae] 1 tab. 38.[5]

8. Salvia foliis lanceolato-ovatis integris crenulatis, &c., Hort[i] Cliff[ortiani]. Forte!

9. Iris foliis ensiformibus, corollis barbatis, caule bifloro. Iris humilis flore luteo. Sic videtur! Forte varietas Ireos corollis barbatis, foliis caulem uniflorum superantibus. Hort[us] Cliff[ortianus], 19.

10. Iris 2. Forte Iris corollis imberbibus, fructu hexagono, caule tereti, foliis linearibus, H[orti] C[liffortiani], sed deest fructus; hinc nil certi pronuncio.

11. Agrostis petalo exteriore aristam rectam strictam et longissimam exsere[n]te Roy[eni]. Sic omnino!

12. Poa panicula laxa longissima terminali, secundariis ex foliorum alis. Gramen paniculis elegantissimis, &c., Scheuch[zeri] 193. Omnino! Poa panicula stricta patente, ramificationis primariis pilosis.

13. Aira panicula fere spicata, flosculis muticis, calyce longioribus, altero pediculato. Flosculi omnes exciderunt, ut nequeam distinguere.

14. Gramen montanum foliis capillaceis longioribus, panicula heteromalla spadicea, et velut amethystina Scheuch[zeri] 276. Dubito, cum Scheuch[zerus] calycem describat angustissimum, quod in Tua non est.
Bromus panicula mutica foliis setaceis longissimis.

15. Festuca locustis multifloris, culmo spicato. Triticum spiculis oblongis patulis mucronato-cristatis.

16. Triticum radice perenni, spiculis binis longissime aristatis. Est omnium primo vera Elymi species. Tu novisti, num spica nutet, ut in Elymo 2 Horti Upsaliensis, cui valde affinis, et utrum poterit esse varietas, quod tamen ex facie non dicerem? Figura graminis canini aristati radice non repente Moris[onii] 3 s[ive] 8 t. 1 f. 2 Tuum representet.

17. Scabiosa corollulis 5-fidis foliis radicalibus ovatis crenatis caulinis pinnatifidis setaceis H[orti] C[liffortiani]. Sic est!

18. Scabiosa corollulis 5-fidis, foliis duplicato-pinnatis setaceis. Potius linearibus. Si vidissem fructus, forte enucleassem speciem.

19. Scabiosa multifido folio, albo flore vel potius ochroleuco, C[aspari] B[auhini]. Recte! An diversa a Scabiosa 111 Florae Suecicae?

20. Potamogeton foliis lanceolatis oppositis acuminatis, Roy[eni]. Non est! Est varietas potamogetonis. Fl[ora] Suecica 144.

21. Camphorata quarta foliis longissimis videtur varietas Camphorosmae foliis subulatis rigidis glabris, quae camphoratae congener C[aspari] B[auhini].

22. Camphorata humilis, forte camphorata lignosa valde hirsuta.

23. Camphorata secunda.

24. Camphorata tertia caule simplicissimo.

25. Camphoratae species.

26. Planta ignota, sed unica capsula bifariam hiante. Ego numquam vidi Camphorosmam foliis linearibus hirsutis, quae Camphorata hirsuta C[aspari] B[auhini] sponte nascentem.[a][a] : MS1 [read] nascens Ego nescio, num hae 2, 3, 4, 5, 6 sint varietates vel diversae species. Certe omnes e genere camphorosmae sunt. Tu, qui vivas vidisti, facile determinabis.

27. Astracania. Florentem non vidi. Mea periit absque flore. Adeoque Messerschmidiam in Hort[o] Ups[aliensi] 36 non genere determinavi.

28. Primula foliis glabris ovatis supra ex serrato-dentatis, umbellis paucifloris.

29. Primula foliis ovalibus glabris integerrimis, umbellis paucifloris nutantibus. Hae 2 viderentur ejusdem speciei, nisi calyx in posteriore longior esset. An crescant hae cum Auriculis ursi in loco natali? Flores valde similes.

30. Symphytum foliis ovato-lanceolatis H[orti] C[liffortiani]. Vix crederem; habitus certe diversus & flores parvi. Mira varietas, si haec.

31. Symphytum foliis ovatis. Nequit esse Symphyti species, cum faux pervia. Anchusam foliis radicalibus cordatis caulinis ovato-oblongis dicerem. Facies accedit maxime Cynoglossum 4tum. Horti Cliffortiani. At corollae non rotatae, sed infundibuliformes buglossi. Semina hispida uti in Cynoglosso 4 H[orti] C[liffortiani], sed corollae distinctissimas reddunt plantas.

32. Verba[s]cum foliis glabris indivisis H[orti] C[liffortiani]. Sic est! Sed videtur Tua esse Verba[s]cum 4tum horti Cliff[ortiani] seu perennis purpurea, diversa a 5ta radice perenni, caule subnudo simplicissimo.

33. Convolvulus sagittariae foliis, fl[ore] purpureo, Plukenet[ii]Plukenet, Leonard (1642-1706).
British. Botanist and physician.
Botanist to Mary II (wife of William
III). Superintendent of Hampton Court.
. Sed videtur Tua potius esse convolvulus Pluk[enetii] phyt[ographiae] 85 f. 4, cum folia minus postice auriculata in Tua sint.[6] Convolvulus foliis sagittato-subhastatis, caule villoso. Dicas, quot flores in pedunculo singulo, an solitarii, an multi.

34. Campanula floribus fere sessilibus saepe secundis, foliis radicalibus petiolatis ex cordato, &c. Plantam non novi et difficile explicatur, cum multae similes species. Campanula floribus suspicatis subsessilibus secundis, foliis ovato-oblongis crenatis radicalibus petiolatis.

35. Campanula foliis oblongis obsolete serratis radicalibus ex cordato-ovatis.
Campanula foliis lanceolatis argute serratis, caule simplici, floribus spicatis.

36. Chenopodium folio lanceolato serrato. Specimen imperfectum est! Nullus dubito, quin sit varietas Chenopodii Fl[orae] Suec[icae] 212 vel alius valde vulgaris.

37. Chenopodium humifusum ramosissimum, racemis subrotundis foliosis subulatis. Vereor, quod sit planta pygmea, uti saepe fit ad littora salsa.

38. Chenopodium foliis subulatis superne planis convexis H[orti] C[liffortiani]. Sic est!

39. Chenopodium erectum, foliolis subtriangularibus antice sinuato-dentatis, racemis erectis foliosis, vel potius Fl[orae] Suec[iae] 209.

40. Chenopodium erectum racemis longis, foliis subulatis. Eadem cum 37. Forte ambae varietates Fl[orae] Suec[icae] 213, quae sic variat ad littora nostra maritima.

41. Atriplex caule erecto annuo, foliis linearibus integerrimis, Roy[eni], nisi sit eadem cum 38.

42. Kali 5 est Salsola 1. Hort[us] Ups[aliensis], 56.

43. Kali 4.

44. Kali folio brevi hirsuto, sed minus contorto. Ind[ex] Jen[ensis].[7] Hae tres plantae sunt admodum affines, uti constat ex calyce corollaceo seu corollae figura. Qua in re hae differant, ipse determinabis facile. In flore sicco observo 3 filamenta juxta pistillum. Quid hoc? An hae tres distincti generis plantae Kali?

45. Gentiana floribus terminalibus diaphanis. Forte varietas 202 Fl[orae] Suec[icae].

46. Gentiana floribus confertis terminalibus, corollis 4-fidis imberbibus, foliis lanceolatis in imo et summo caule intermedia parte nuda.
Miror, quod dicas flores 4-fidos, cum tamen in specimine meo omnes 5-fidi sint. Facies plantae quasi intermedia[b][b] : MS1 <media> intermedia est inter Gentianam floribus confertis terminalibus, corollis quadrifidis imberbibus, interjecto denticulo, Hort[i] Cliff[ortiani], & Gentianam floribus ventricosis campanulatis erectis 5-fidis, foliis ovato-lanceolatis, Gron[ovii]Gronovius, Johan Frederik
(1690-1762). Dutch. Naturalist, senator
of Leiden. Linnaeus’s benefactor and
friend. Published Flora Virginica
(1743, 1762) together with John Clayton.
Correspondent of Linnaeus.
Virg. [8] . Facies tamen indicat varietatem potius prioris ex Horto Cliff[ortiano].

47. Angelica foliis pinnatifidis 36. Non novi! Facies non est Angelicae.

48. Selinum foliolis pinnatim laciniatis, laciniis trifidis obtusis in spinulam terminatis. Nobis ignota!

49. Sium foliis pinnatis, pinnis lanceolatis rarius serratis. Videtur varietas Sii vulgaris.

50. Peucedanum foliis duplicato-pinnatis, pinnulis remotis saepe trifidis 24. Nobis ignota!

51. Peucedanum foliis pinnatim divisis, laciniis oppositis 26. Videtur potius Selino ultimo Hort[i] Cliff[ortiani] affinis, si non eadem.

52. At Peucedanum Tuum sub eodem nomine 27 est Peucedanum 3 Hort[i] Cliff[ortiani].

53. Ligusticum foliis triplicato pinnatis extimis lobulis breviter multifidis 29. Non novi!

54. Statice caule nudo ramoso, ramis approximatis. Forte Limonii vulgaris sola varietas.

55. Statice caule nudo ramoso, una cum foliis scabro. Folia desunt. Ergo non video differentiam a sequenti.

56. Limonium maritimum majus C[aspari] B[auhini]. Forte! Valde enim variat haec species.

57. Linum ramis foliisque alternis lineari-lanceolatis, radice perenni (floribus longe petiolatis), Hort[i] Cliff[ortiani]. Hanc dixi Linum foliis alternis lanceolatis integerrimis, calycibus apice obtusis, capsulis muticis. Hort[us] Ups[saliensis] 72.

58. Atraphaxis inermis foliis planis, H[orti] C[liffortiani].
Tua planta gaudet flore omnino 4-fido, valvulis 2 parvis reflexis et 2 magnis, staminibus (ni fallor) 6 et pistillo duplici, semine compresso. At planta, quam ego ex Tuis seminibus Sibiricis habeo in Horto, quam dixi Polygonum caule fruticoso, foliolis calycinis duobus reflexis. Hort[us] Ups[saliensis] 95. Adeo refert Tuum specimen habitu, ramis, floribus, facie, ut jurassem esse eandem, tamen flores in mea omnes 5-fidi, valvulis tribus (non duabus) magnis, staminibus 8 et pistillo triplici et semine triquetro. Itaque Tua et mea diversissimae sunt. Si itaque Tua Atraphaxis 2 Hort[i] Cliff[ortiani], quae tum mea erit, annon tua potius sit atraphaxis 3 Horti Cliff[ortiani]? Nam Dillenius absolute pingit flores tuos bivalves nec meos trivalves.

59. Epilobium foliis ovatis integerrimis est Epilobium Fl[orae] Suec[icae] 307 ?.

60. Persicaria 5 Roy[eni] Lugdb.[9] Sic videtur!

61. Arbutus caulibus procumbentibus, foliis rugosis serratis Fl[orae] Lapp[onicae]. Bene! Hoc competit unico specimini absque flore et fructu. Sed erant in eadem charta plurima specimina cum flore, quae longe aliam plantam agnoscunt et nullo modo praedictae s[ive] nominatae flores sunt, sed
Cistus humilis alpinus durior, polii nostratis folio candicante. Pluk[enetius], alm. 107, t. 23, f. 6.[10]
Chamaecistus montanus polii folio. Raj[us], syn[opsis], 3, p. 342.
Ledum foliis serpilli ad margines cilii instar pilosis, fl[ore] purpureo. Mich[elius]Micheli, Pietro Antonio
(1679-1737). Italian. Botanist, curator
of the botanical garden of Florence.
Before Linnaeus the leading authority on
cryptogames.
, gen[era], [c][c] : MS1 [added above the line] 225, t.[c][c] : MS1 [added above the line] 106.[11]

62. Persicaria foliis angustissimis pene glabris, spicis interruptis rarissimis, vaginis ciliaribus, Hall[eri]Haller, Albrecht von
(1708-1777). Swiss. Naturalist and
poet, professor of medicine, botany,
anatomy and surgery at Göttingen
1736-1753. Correspondent of Linnaeus.
. Bene! Si staminum et pistillorum numerus non repugnet, quod Tu novisti, pro varietate haberes Fl[orae] Suec[icae] 320.

63. Persicaria 4ta Roy[eni]. Omnino!

64. Persicaria spicis longis numerosissimis, vaginis integris, floribus pentandris trigynis. Forte nova! Vaginae s[ive] stipulae amplae geminae coadunatae.

65. Persicaria foliis non serratis subtus tomentosis Hall[eri]. Certe! Haec varietas vel Fl[orae] Suec[icae] 320 vel 319, quod Tu, qui vivam vidisti, facile dicas. Caute enim in his incedendum, ne species nimis multiplicentur.

66. Cerastium foliis ex ovato-acuminatis, flore calyce duplo majore, petalis serratis vel potius Cerastium capsulis globosis, petalis crenatis, foliis lanceolatis subnudis.

67. Alsine foliis ovatis obtusis, petalis integris. Potius Arenaria foliis ovatis obtusis subpilosis, caule simplici.

68. Saponaria caule simplici, foliis linearibus ex alis foliorum confertis teretibus H[orti] C[liffortiani]. Sic est! Accedit proxime ad Fl[oram] Suec[icam], 346, sed omnia crassiora et flores duplo majores et calyces acutiores.

69. Saxifraga foliis cordato-ovalibus crenatis emarginatis, caule nudo, Hort[i] Cliff[ortiani]. Non est, sed Saxifraga foliis reniformibus acute crenatis, caule ramoso folioso. Hort[us] Cliff[ortianus], n. 3.

70. Alsine foliis ex elliptico acuminatis, petalis bipartitis. Est certo varietas Alsines Fl[orae] Suec[icae] 372.

71. Myosotis foliis ex ovato-acuminatis, flore calycem excedente, Hall[eri]. Non est! Huic enim capsula acuminata, sed Cerastium caule perenni procumbente Hort[i] Cliff[ortiani] 174 foliis lanceolatis tomentosis Roy[eni].

72. Silene foliis ex[d][d] : MS1 <ovatis> ex lineari lanceolatis, pedunculis ramosis, floribus veluti verticillatis trigynis. Haec non sucurrit. Vidi apud exteros, sed non annotavi, cum deficiebat differentia. Facile haberem pro varietate Cucubali Fl[orae] Suec[icae] 361. Sed flores hermaphroditi sunt ut in Behen Fl[orae] Suec[icae] 360. Cucubalum pedunculis trifloris erectis, calycibus obverse ovatis subvillosis, corollis nudis. Corollae, ut mihi videntur, carent ad flexuram, ubi e calyce exeunt, [e][e] : MS1[Plieninger reads]
ligulis illis
ligulas illas,[e][e] : MS1[Plieninger reads]
ligulis illis
quae conficiunt corollulam in ore floris, quod probe observandum.

73. Alsine foliis gramineis squalidis mollibus conjugatis, petalis integris, calyce majoribus. Arenaria foliis linearibus trinerviis,[f][f] : MS1 trinerviis <hispidis> caule hispido.

74. Alsine foliis linearibus rigidis fasciculatis ad basin ciliatis, petalis integris, calycibus aequalibus. Ego vocarem hanc spergulam, cum petala integra et styli 5, et dicerem:
Spergulam foliis oppositis fasciculatis subulatis basi ciliatis coadunatis.[g][g] : MS1 [added above the line] Accedit ad Alsines laricis folio, cum folia opposita sint, versus basin ciliata et basi utrimque coalita. Ex altera foliorum ala fasciculus foliorum [h][h] : MS1 [Plieninger reads]
folia ordinaria
foliis ordinariis[h][h] : MS1 [Plieninger reads]
folia ordinaria
non excedentem[i][i] : MS1 [Plieninger reads]
excedens
prodeat ad caulis articulos inferiores, e superioribus vero pedunculi alternatim solitarii uniflori.

75. Alsine foliis gramineis tenuissimis, pedunculis longissimis unifloris. Annon varietas Alsine[s] saxatilis multiflorae, capillaceo folio, Vaill[antii]Vaillant, Sébastien
(1669-1722). French. Botanist and
surgeon. Professor at the Jardin des
plantes. His theory on plant sexuality
influenced Linnaeus who regarded
Vaillant as one of the most important
botanists.
Paris. t. 2 f. 3? Non certo dixerim![12]

76. Alsine foliis gramineis saepe fasciculatis glabris, pedunculis longis nudis unifloris.

Spergula foliis oppositis linearibus laevibus, caule ramoso repente, pedunculis longissimis. Nisi distinguantur Alsines in Species Alsines, Arenariae, Cerastii, Spergulae, Saginae, Moehringiae, Holostei, ex[j][j] : MS1 <vix cred> ex numero staminum vix crederem vastum genus alsines umquam distincte tradi per species.

77. Alsine foliis subulatis inferioribus longissimis, calycibus glabris, floribus umbellatis. Forte varietas Alsine[s] saxatilis multiflorae capillaceo folio Vaill[antii].

78. Alsine foliis lanceolatis, petalis integris calycis longitudine, Hall[eri]. Vix credo! Flores desunt in meo specimine ideoque nil judico.

79. Saxifraga foliis reniformibus digitatis acutis, caule ramoso folioso. Jurarem ex specimine esse Saxifragam Fl[orae] Lapp[onicae] 172 t. 2 f. 4,[13] nisi diceres caulem ramosum, quod in misso specimine tamen non obtinet. Forte itaque Saxifraga ad folia bulbos gerens. C[asparus] B[auhinus], 309.[14]

80. Lythrum foliis oppositis H[orti] C[liffortiani]. Bene cum uno specimine. Sed est in eadem charta alia planta glabra, foliis plerumque alternis, quae Salicaria orientalis Salicis folio acutissimo et glabro Tournef[ortii] cor. 18, quam dicerem Lythrum foliis alternis lanceolatis, floribus dodecandris.[15]

81. Potentilla foliis pinnatis integris extremo saepe divisis Amm[anni]Amman, Johann (1707-1741).
Swiss/Russian?. Curator of Hans Sloane’s
natural history collection. Professor of
botany at the Imperial Academy of
Sciences at St Petersburg. Correspondent
of Linnaeus.
. Satis bona differentia!

82. Potentilla foliis octonis novenisque stipulis insidentibus. Potentilla glabra, foliis digitatis novenis margine scabris apice serratis.

83. Ranunculus absque titulo est Ranunculus acris.

84 Thalictrum seminibus triangularibus pendulis, stipulis nullis. Facies, habitus, radix, caulis unico ramo et folio, flores albi suaderent esse Thalictrum floribus pentapetalis, radice tuberosa [k][k] : MS1 [added above the line] Hort[i] Cliff[ortiani].[k][k] : MS1 [added above the line] Sed Tua tetrapetala, nec petala ita magna uti in Horti Cliffortiani, sed breviora staminibus adeoque procul dubio distincta species.

85. Ranunculus foliis trilobis & 5-lobis[l][l] : MS1 lobis [added twice] integerrimis, caule decumbente, capitulis seminum rotundis, quae Amm[anni] Tab. XIII. Misisti in charta 2 specimina; alterum pulchre, immo pulcherrime, ostendit, cujus speciei haec planta est, quae ita alienam larvam induit, ut nullus mortalis ea[n]dem agnosceret. Tua lecta est in loco sicco. In aquoso vero longe diversa evadit et est Ranunculus foliis subrotundis 3-lobis integerrimis, caule repente. Hort[us] Cliff[ortianus], spec. 20.

86. Ranunculus foliis duplicato-trifidis, caulibus filiformibus declinatis. Est et haec procul omni dubio varietas alius alicujus et forte praecedentis; nil tamen temere assevero.

87. Delphinium nectariis diphyllis, petalis nectariorum bifidis, quod in Horto Upsaliensi 151. Delphinium nectariis diphyllis labellis bifidis apice barbatis, foliis incisis, caule erecto. Delphinium 4 Horti Cliff[ortiani].

Constantes in Horto sunt istae duae varietates seu spurii Tui, quae distinctissimam faciem servant ab hac.

Hodie in horto accepi spurium s[ive] hybridum ex verbena foliis lanceolatis serratis, spicis filiformibus paniculatis, & verbena humiliore foliis incisis Gron[ovii] Virg., quas ambas habui per plures annos. Hoc anno enata est, quae habet faciem et omnia sequentis, id est folia omnino verbenae communis, sed paniculam, spicas, flores et omnia prioris. Priores crevere simul in eodem pulvillo. Nunc tertia adest, quam juro me numquam vidisse, multo minus accepisse, nec in illo horto ulla semina sata sunt.

88. Delphinium nectariis diphyllis, petalis nectariorum integerrimis. Est varietas praecedentis.

89. Euphorbia inermis foliis lanceolatis acutis serratis. Tithymalus latifolius germanicus. C[asparus] B[auhinus], 291. Vide Roy[enum], 198.

90. Euphorbia inermis foliis oblongis pilosis obtusis alternis integris aut serratis, ramis alternis trifloris. Euphorbia foliis alternis ovali-lanceolatis,[m][m] : MS1 <integris>
ovali-lanceolatis
umbellulis diphyllis subtrifloris, capsulis erectis muricatis, caule simplici. Tithymalus hibernicus. Raj[us], syn[opsis], 3, p. 312; Dill[enius], Elth., t. 290.[16]

[n][n] : MS1 [added in the left
margin
]
Cum tabellarius mox discedat, cogor hisce subsistere non lectis.

Upsaliae 1748 d[ie] 24 Augusti.

[address] a Monsieur / Monsieur J. G. Gmelin / Professeur en Academie a Botanique / Tübingen.

upSUMMARY

Linnaeus classifies plants for Johann Georg Gmelin.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (UUB, G152a). [1] [2] [3] [4]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [read] nascens
b.
MS1 <media> intermedia
c.
MS1 [added above the line]
d.
MS1 <ovatis> ex
e.
MS1[Plieninger reads] ligulis illis
f.
MS1 trinerviis <hispidis>
g.
MS1 [added above the line]
h.
MS1 [Plieninger reads] folia ordinaria
i.
MS1 [Plieninger reads] excedens
j.
MS1 <vix cred> ex
k.
MS1 [added above the line]
l.
MS1 lobis [added twice]
m.
MS1 <integris> ovali-lanceolatis
n.
MS1 [added in the left margin]

upEXPLANATORY NOTES

1.
2.
3.
Ray, Synopsis methodica stirpium Britannicarum .
4.
5.
6.
Plukenet, Almagestum botanicum .
7.
8.
9.
Plukenet, Almagestum botanicum .
Vaillant’s dissertations in: Memoires de l’Academie des Sciences, inscriptions, belles lettres, [b]eaux arts, &c. nouvellement établie à Troyes en Champagne (:De florum compositorum characteribus).
Tournefort, Corollarium Institutionum rei herbariae .