Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Administrator has been automatically advised.Administrator has been automatically advised.Administrator has been automatically advised.

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0944 • Carl Linnaeus to Johann Georg Gmelin, 13 August 1748 n.s.
Dated 1748 d. 2 augusti. Sent from Uppsala (Sweden) to Tübingen (Germany). Written in Latin.

Amico candidissimo D[omino] D[octori] Gmelino
s[alutem] pl[urimam] d[icit]
C[arolus] Linnaeus.

Blitoides fructicosum. Axyris[a][a] : MS1 <Scoparia> Axyris
[added above the line]
fruticosa floribus femineis lanatis. Hanc habent[b][b] : MS1 [Plieninger reads]
habet
BurserusBurser, Joachim (1583-1639).
Danish. Professor of medicine and
botany, Sorö, 1625-1639.
in herbario suo sub nomine Fruticis halimi facie. Burs[eri] herb[arium], vol. 22.[1]

Blitoides herbaceum erectum racemis masculis terminalibus simplicibus.

Axyris[a][a] : MS1 <Scoparia> Axyris
[added above the line]
erecta herbacea amentis masculis simplicibus. Haec hodie floret in horto nostro.

Blitoides herbaceum racemis masculis lateralibus ramosis.[c][c] : MS1 [added twice]
Axyris[a][a] : MS1 <Scoparia> Axyris
[added above the line]
herbacea, amentis masculis corymbosis pedunculatis.

Blitoides herbacea[d][d] : MS1 [Plieninger reads]
herbaceum
spicis capitatis. Axyris[a][a] : MS1 <Scoparia> Axyris
[added above the line]
herbacea floribus capitatis. Pulcherrimum et vere distinctum est genus, et, uti ego hoc examinavi, sic se habet:

Masculi flores in amenta digesti:
Cal. Perianthium triphyllum patens obtusum
Cor. Nulla
Stam. Filamenta 3 linearia patentia
Antherae. Subrotundae

Feminei flores in eadem planta sessiles:
Cal. Diphyllus concavus obtusus
Cor. Nulla
Pist. Germen subrotundum, styli 2 capillares, stigmata acuta
Per. Nullum, calyx clausus
Sem. 1. Subrotundum

An linaria scoparia s[ive] Bellevedere hujus generis? Sic puto!
Galium caulibus erectis glabris, foliis margine reflexis.
Asperula foliis quaternis linearibus,[e][e] : MS1 <[illegible]>
linearibus
floribus quadrifidis.
Rubeola foliis quaternis, seminibus glabris, floribus umbellatis. Hall[erus]Haller, Albrecht von
(1708-1777). Swiss. Naturalist and
poet, professor of medicine, botany,
anatomy and surgery at Göttingen
1736-1753. Correspondent of Linnaeus.
, Helv[etia], 458.[2]

Gentiana floribus lateralibus solitariis petiolatis, foliis ex lineari lanceolatis. Est
Gentiana Fl[orae] Suec[icae] 201 Pneumonanthe vulgo dicta.[3]

Swertia floribus hypocrateriformibus, foliis ex lineari lanceolatis, vel Swertia foliis lineari-lanceolatis, corollis planis.

Linum ramis[f][f] : MS1 <calycibus hirsutis>
ramis
foliisque alter[nis] ex ovato-lanceolatis hirsutis, floribus ex alis subsessilibus. Linum calycibus hirsutis sessilibus alternis, caule corymboso. Mihi Linum sylvestre latifolium hirsutum caeruleum. C[asparus] B[auhinus]Bauhin, Caspar (1560-1624).
Swiss. Botanist and physician, Basle.
Bauhin’s Prodromus and Pinax
theatri botanici
(1620, 1623, 1671)
were important works in the field of
botanical nomenclature.
, 339.[4]

Linum ramis foliisque alternis ex lineari lanceolatis, floribus longissime pedunculatis umbellatis. Mihi Linum calycibus lanceolatis subserrato-scabris dichotomo-paniculatis subsessilibus. Linum sylvestre latifolium luteum C[aspari] B[auhini], 214.

Atriplex caule erecto annuo, foliis triangularibus Hort[i] Cliff[ortiani]. Omnino![5]

Asclepias caule procumbente herbaceo, &c. Asclepias caule procumbente ramoso annuo, foliis lineari-lanceolatis, umbellis subsessilibus, quae Amm[anni]Amman, Johann (1707-1741).
Swiss/Russian?. Curator of Hans Sloane’s
natural history collection. Professor of
botany at the Imperial Academy of
Sciences at St Petersburg. Correspondent
of Linnaeus.
10.

Androsace foliis oblonge ellipticis in rosulas congestis sericeis, &c., Androsace perianthiis hirsutis, foliis pilosis. Mihi Sedum alpinum hirsutum lacteo flore. C[asparus] B[auhinus], 284.

Androsace foliis lanceolatis integerrimis ciliatis, &c.

Androsace foliis ciliatis, cauliculis proliferis. Mihi Aretia 5ta Halleri Helv[etiae].

Alsine foliis ex cordato ovatis acutis, petalis emarginatis. Anne varietas vulgaris, quamvis facies diversissima? Sic suadent pedunculi, caules, folia, viscositas. Tu, qui vivam vidisti, determines.

Campanula capsulis 3-locularibus, calycis ciliati sinubus reflexis tectis, &c.
Campanula capsulis 3-locularibus tectis, calycis sinubus reflexis. Haec planta foliis linearibus scabris et calycis structura exacte refert medium s[ive] violam marianam, quamvis facies est diversissima, folia et caulis angustissimi, panicula magis ramosa. Flores parvi campanulae vulgaris magnitudine. Esse tamen distinctissimam speciem docet capsula et stigmata trifida.

Lonicera pedunculis bifloris, foliis ex cordato-ovatis obtusis. Lonicera pedunculis bifloris, baccis distinctis, foliis cordatis obtusis. Hort[us] Ups[aliensis], 42.[6]

Campanula foliis inferioribus ex ovato-lanceolatis obsolete serratis superioribus linearibus.
Est certe varietas Campanulae vulgaris Fl[orae] Suec[icae] 176. Proportio facillime omnium variat.

Statice caule nudo dichotomo ancipiti, foliis ovatis integris acuminato-spinosis.
Statice folis lanceolatis mucronatis radicalibus, caule ancipiti dichotomo (fl[oribus] imbricatis), stipulis simplicibus. Hort[us] Ups[aliensis], 71. Limonium orientale plantaginis folio, fl[oribus] umbellatis. T[ournefortius]Tournefort de, Joseph Pitton
(1656-1708). French. Botanist and
explorer, professor of botany at Paris.
, Cor[ollarium], 25.[7] [g][g] : MS1 Cor. 25 <Boerh. 1, p. 76,
f. 76>

Limonium flosculis elegantissimis. Raj[us], hist[oria], 397.[8]

Statice caule nudo dichotomo ancipiti, foliis longe ellipticis integris accuminato-spinosis.
Statice foliis lanceolatis mucronatis radicalibus, caule ancipiti dichotomo, floribus alternis distantibus.
Limonium orientale plantaginis folio, fl[oribus] umbellatis. Boerh[aavius]Boerhaave, Herman (1668-1738).
Dutch. Professor of medicine, botany and
chemistry at Leiden. One of the most
influential professors of medicine of
the eighteenth century. Linnaeus visited
him during his stay in Holland.
Correspondent of Linnaeus.
, 1, p. 76, f. 76; huc propius spectat.

Gentiana floribus pentagonis solitariis terminalibus, foliis imbricatis.
Gentiana corollis infundibuliformibus quinque-dentatis, caulibus unifloris, foliis margine membranaceis, quae Amm[anni] tab. 1.

Convolvulus foliis sagittatis utrimque acutis. Sic est! Sed Tua variat foliis magis angustis et basi magis hastatis.

Androsace foliis cordatis obtuse crenatis. Mira certe planta! Androsace foliis subcordatis crenato-lobatis, petiolis brevioribus. Doleo, quod nequeam hujus flores explicare. Facies certe longissime differt ab Androsace. Miratus semper, qualis esset planta Alsine pusilla repens foliis saxifragiae aureae. Raj[us], syn[opsis], 3, p. 352.[9] Sed haec Tua planta videtur ei valde affinis, si non eadem.

Statice caule dichotomo subnudo, corymbis terminalibus, foliis oblonge ellipt[icis].
Statice foliis ovalibus muticis nervosis, caule nudo alternatis[h][h] : MS1 [Plieninger reads]
alternatim
ramoso flexuoso, corymbis terminalibus.

Statice caulibus fructicosis nudis dichotomis, floribus laxe corymbosis. Statice caulibus fructicosis teretiusculis, foliis subulatis caulinis, floribus corymboso-fasciculatis. Pulcherrima planta!
? Statice caule infra folioso aliquoties dichotome diviso, floribus in spica oblonga interrupta, &c.
? Statice caule infra folioso aliquoties dichotome diviso, corymbis terminalibus foliis, &c.
Has duas esse solum varietates nullus dubites. Conveniunt folia, vagina, florum structura et omnia. Conveniunt cum Statice foliis caulinis lanceolato-linearibus Hort[i] Cliff[ortiani] 116, habitu fructicoso, foliis lanceolato-linearibus[i][i] : MS1 <linea>
lanceolato-linearibus
crassis punctis callosis, licet in Sibiricis minus manifestis et foliorum basi in vaginas desinentibus more polygoni. Esse tamen diversas species nullum dubium est, cum H[orti] Cliff[ortiani] sit monopetala et flores solitarios producat. Sibiricae vero flores aggregatos in capitulo laterali et pentapetalos proment. Dicendae itaque Sibiricae: Statice foliis lanceolato-linearibus caulinis [j][j] : MS1 [added above the line] basi vaginantibus,[j][j] : MS1 [added above the line] capitulis alternis subsessilibus.
Observo insuper europaeam monopetalam folia gerere basi vaginantia, sed quorum vagina ore integra est, nec ut in virginica ore membranaceo.

Veronica foliis lanceolatis oppositis tota incana. Veronica spicis terminalibus[k][k] : MS1 [sc.] foliis oppositis crenatis, caule erecto tomentoso. Hort[us] Ups[saliensis], 7; vide Amm[annum], 21, n. 30.
Veronica foliis ovatis inciso-crenatis, verticillis subnudis Hort[i] Cliff[ortiani]. Minime! Sed est Salvia tertia Hort[i] Cliff[ortiani].

Salvia foliis cordato-lanceolatis obtuse serratis Hort[i] Cliff[ortiani]. Minime! Sed est Salvia quinta Hort[i] Cliff[ortiani] et Fl[orae] Suec[icae] 28.

Corispermum foliis alternis spicis longis. Corispermum floribus lateralibus. Hort[us] Ups[saliensis], 2.
Corispermum foliis alternis spicis ovatis. Corispermum spicis squarrosis. Hort[us] Ups[saliensis], 3.

Spinacia foliis ex oblongo ovatis, racemis terminalibus nudis ramosis. Ego non novi hanc plantam ejusque flores. Sed adeo exacte refert Halimum majorem, ut ego distinguere nequeam; Halimi flores femineos non examinavi, sed videtur durum admodum Tuam plantam ab Halimi genere distinguere vel erit Halimus distinctum genus ab Atriplice, quod nondum credo, vel erit Tua planta Atriplicis species.

Sagittaria foliis ovatis oblongis integerrimis aut obiter, &c. Certe sola varietas vulgaris!

Achillea pinnis foliorum plurimis longe aequalibus pinnatis, pinnulis trifidis, 5-fidis. Sic et Millefolium officinarum vulgare.

Buphthalmum caule ramoso, foliis pinnatifidis linearibus, laciniis dentatis serratis, fl[oribus] pedunculatis, H[orti] C[liffortiani]. Omnino!

Senecio fl[oribus] spicatis, fol[iis] glaberrimis glaucis oblonge ellipticis amplexicaulibus.
Othonna foliis subcordatis, caule subnodo simplicissimo. Hort[us] Ups[saliensis], 273; Amm[annus], t. 24.[10]

Aster foliis semiamplex[icaulibus] oblongis, caule paniculato hirsuto, &c., Fl[orae] Suec[icae] 694. Omnino! Et est species INULAE.

Senecio foliis 3-lobis acutis, fl[oribus] spicatis nudis.
Kleinia foliis deltato-trilobis[l][l] : MS1 deltato- [added above the
line
]
acuminatis serratis. Facie accedit ad plantas borealis Americae, ubi pl[antae] Kleiniae plurimae simillimae, sed non eaedem. Folia deltata magis quam hastata parum triloba antice serrata, intermedio lobo productiore, utrimque glabra in Tua.

Atriplex fol[io] viridi splendente. Atriplex foliis deltoidibus sinuatis undulatis altern[is]. Hort[us] Ups[aliensis], 303.

Linum ramis foliisque alternis lineari-lanceolatis, r[a]d[ice] annua, H[orti] C[liffortiani]. Recte! Linum foliis alternis lanceolatis integerrimis, calycibus acuminatis angulatis, capsulis mucronatis. Hort[us] Ups[saliensis], 71, nomine praestantiore.

Cynoglossum foliis lanceolato-ovatis, corollis calycem aequantibus, Roy[eni], Fl[orae] Suec[icae] 154. Certe!

Kali bacciferum salicorniae facie. Buxb[aumus], Cent[uria], 1, p. II, t. 18.[11]
Anabasis nuda articulis marginatis. Nequit esse Kali s[ive] Salsolae species eodem jure, quo Salicornia esse nequit.

Lonicera pedunculis 2-floris, fl[oribus] infundibulif[ormibus], bacca solitaria oblonga angulosa. Est, ni me omnia fallant, Lonicera ultima. Roy[enus], 239.

Rubeola quadrifolia caule laxissime folioso flaccido. Hall[eri] Got. 41[12] . Dicerem Asperulam Fl[orae] Suec[icae] 115. Ita suadent caulis altus pedalis et sesquipedalis flaccidus, corollae tubulosae semper trifidae, sed purpureae et folia semper sena[m][m] : MS1 <plena> sena (non ut in illa quaterna) semper tamen linearia ut in Suecica.

Pulmonaria foliis radicalibus lanceolatis Horti Cliff[ortiani]. Sic est!

Hieracium caule ramoso, foliis firmis infimis petiolatis, reliquis ex ovato-lanceolatis.
Crepis foliis ovatis denticulatis, petiolis[n][n] : MS1 <pedunculis> petiolis alatis amplexicaulibus dentatis. Hort[us] Ups[aliensis], 239, n. 3.

Hieracium caule ramoso continue folioso, foliis ex cordato lanceolatis.
Hieracium caule erecto multifloro, foliis ovato-lanceolatis dentatis semiamplexicaulibus. Roy[enus], Lugdb., 124, sed specimen tenerius quam in hortis.

Scutellaria foliis cordatis obtuse et mucronatis et serratis, spicis foliosis, calycibus deorsum flexis.
Scutellaria foliis inciso-serratis utrimque glabris, spica rotundata tetragona. Hort[us] Ups[aliensis], 173.
Cassida alpina supina, magno flore albido. Tournef[ortius], inst[itutiones], 182.

Leonurus foliis 3-fidis. Leonurus foliis tripartitis laciniatis, calycibus villosis. Hort[us] Ups[aliensis], 171.

Hedysarum foliis pinnatis, legum[inibus] articulatis compressis glaberrimis, fl[oribus] purpurascentibus. Hedysarum foliis pinnatis, leguminibus articulatis glabris, caule erecto, leguminibus pendulis. Hort[us] Ups[aliensis], 232; vide Amm[annum], n. 152, 153; Hall[erum], Gott. 59.

Astragalus caulibus ramosis pedunculis folio[o][o] : MS1 [Plieninger reads]
folium
superantibus, leguminibus oblongis villosis.
Astragalus caulescens erectus leguminibus erectiusculis pilosis subulatis, acumine erectiusculo. Hort[us] Ups[aliensis], 226.
Cicer montanum lanuginosum erectum. C[asparus] B[auhinus], 347; prod[romus], 148.[13]

Fumaria caule ramoso diffuso, siliquis linearibus, H[orti] C[liffortiani]. Omnino!

Andromeda foliis ovalibus[p][p] : MS1 <ovalis> ovalibus utrimque[q][q] : MS1 [added above the line] venosis. Adde: obtusis corollis campanulatis obliquis.

Chamaerhododendros pontica. Forte Tournef[ortii] coroll[arium].

Andromeda foliis ovatis utrimque[r][r] : MS1 [added above the line] punctatis, floribus patentibus subsessilibus. Habet haec planta multa affinia cum Azalea flor[ae] Lapp[onicae] 89,[14] ut jurassem primo intuitu esse eandem, nisi stamina in Tua decem, in mea 5, dissuaderent omnino, et flores in Tua majores.

Azalea foliis infra ferrugineis, floribus capitatis subsessilibus. Haec propius magnitudine foliorum et florum accedit ad Lapponicam meam, sed differt, quod folia in Lapponica utrimque punctata sint, uti antecedens, quod haec Tua non habet.
Azalea foliis ovalibus supra rugosis subglabris subtus tomentosis coloratis.
Rami in mea Lapponica magis divaricati, quam in Tua.

Trifolium spicis villosis subovatis, caule erecto, Roy[eni] Lugdb. 380 n. 21.[15] Certe!

Swertia floribus 4-fidis, caule corymboso brachiato. Eximia et profecto pulchella planta! Video stamina 4 et stylum bifidum et affinitatem Gentianae, ut nullus dubito[s][s] : MS1 [Plieninger reads]
dubitem
, quin sit genuina Swertiae species. Sed vereor, quod nullus mortalium hanc inter Swertias quaerat, cum longi pedunculi et facies et omnia primo intuitu aliam indicent plantam.

Alsine foliis conjugatis tenuissimis durisque petalis integris calyci aequalibus. Est Arenaria foliis subulatis, calycinis laciniis membrana ipsis angustiori auctis acutissimis. Guettard[us], observat. 2, p. 282.[16] Alsine tenuifolia. Bauh[inus], hist[oria], 3, p. 364;[17] Vaill[antius], Paris., tab. 3, f. 1.[18]

Silene foliis lanceolatis, caule paniculato, fl[oribus] nutantibus, calyce striato, cor[olla] invol[uta], Roy[eni]. Omnino!

Sedum foliis planiusculis patentibus supra serratis, corymbo terminali nudo. Si haec Anacampseros flore flavo Amm[anni]? Est Sedum foliis serratis, corymbo folioso. Hort[us] Ups[aliensis], 116. Observa Anacampseros haec Amm[anni] et Sedum minus repens chamaedryoides Amm[anni]. Sunt duae species inter se adeo affines, ut facile crederem unam olim ex altera natam. Habeo ambas vivas; conferas flores, petala, corymbos, faciem, structuram, locum, licet diversissimae magnitudine, erecto situ, crassitie foliorum eorumque figura.

Cerastium foliis oblongis obtusis, flore calycem excedente Hall[eri]. Bene!

Alsine petalis semiquinquefidis. Egregia planta, nisi sit varietas alicujus vulgaris, quod tamen non facile crederem, cum folia latiora, duriora, margine scabra.

Potentilla foliis ternatis obtusis serratis subtus candidis.
Potentilla foliis ternatis mollibus incanis, caulibus vix uncialibus. Vereor, quod hae duae sint ejusdem speciei aetate aut loco majores et diversae factae. Tu, qui plantas legisti, perpendas. Videtur Fragaria sterilis sylvestris sericea s[ive] incana Tournef[ortii] inst[itutionum] 296.[19] Dicenda Potentilla foliis ternatis serratis tomentosis, caule simplici.

Potentilla foliis ternatis, petalis cordatis luteis. Caveas a Potentilla Hall[eri] pag. 342 a. 13, cum qua Tua convenit, licet flos minor in Tua, sed conjugit amicus duas diversissimas figura optima.
Potentilla foliis ternatis serratis pilosis, caule simplici.

Saxifraga foliis reniformibus crenatis, caule ramoso[t][t] : MS1 [added above the line] nudo simplici.[u][u] : MS1 [added above the line] Optimum nomen, rara planta! Ego eam non vidi.

Saxifraga foliis simplicibus ciliatis, caule folioso ramoso, fl[oribus] guttatis. Si vocares hanc Saxifragam foliis linearibus ciliatis mucronatis radicalibus, caule multifloro, diversa evaderet ab omnibus, uti etiam est. Novi enim species 32 distinctissimas Saxifragae.

Saxifraga foliis ovalibus crenulatis repandis retusis, caulibus nudis multifloris. Nova est!

Saxifraga foliis reniformibus lobatis obtusis superioribus digitatis, caule ramoso. Est
Saxifraga foliis radicalibus quinquelobis, florali ovato. Fl[ora] Lapp[onica], 174, t. 2, f. 7. Quamvis Tua procerior magisque villosa, tamen eadem.

Pulsatilla foliis digitatis subdivisis, laciniis linearibus acutis. Pulsatilla foliis ternato-palmatis, laciniis acuminatis, mihi. Pulchre hoc vere floruit in horto ex Tuis seminibus olim mihi benevole missis.

Clematis foliis compositis et decompositis foliis ternatis. Est Clematis foliis cordatis crenatis[v][v] : MS1 <[illegible]>
crenatis
indivisis trilobis ac ternatis. Roy[enus], Lugdb., 487.

Anemone lobis caudatis tetrapetala, pinnis latissimis, [x][x] : MS1 [added above the line] Hall[eri] 332.[x][x] : MS1 [added above the line] Hanc vocavi Atragene foliis duplicato-ternatis; adeoque distinxi eam et a Clematide et a Pulsatilla, cum neutrius generis sit, sed alius.

In flora Zeylanica[20] reperies me novum genus formasse sub nomine Atragenes, quod multa gerat petala. Ad hoc genus haec planta omnino spectat, cum calyx sit 4-phyllus et petala 12,[y][y] : MS1 petala 12 <vel plura> quae in clematide 4 semper sunt. Observa insuper me in charactere dixisse calycem petalis esse breviorem, cum hic longior sit. Sed proportio non facit, si reliqua eadem. Et proportio facillime variat adeoque haec in charactere emendanda.

Euphorbia inermis foliis oppositis oblique cordatis serrulatis uniformibus, ramis alternis, fl[oribus] solit[ariis], H[orti] C[liffortiani]. Sic omnino!

Euphorbia foliis ad caulem ovatis sub floribus binis cordatis obtusissimis, umbellae radiis paucis, Hall[eri], et Fl[orae] Suec[icae] 437. Sic est omnino!

Potentilla foliis duplicato-pinnatis, pinnulis linearibus integerrimis brevibus.
Potentilla foliis duplicato-pinnatis, caulibus subnudis multifloris.

Quinquefolio similis eneaphylla hirsuta C[aspari] B[auhini]. Forte et vero simile! Potentilla foliis septenis, caulibus subnudis declinatis. Facie accedit et modo crescendi cum Potentilla foliis digitatis superne conniventi-serratis, caulibus filiformibus procumbentibus, sed flores lutei.

Potentilla foliis ternatis hirsutis utrimque viridibus lobulis accessoriis. Si huic flos albus, quod Tu facie ipse noveris, certo est tenera planta Potentillae foliis pinnatis alternis, foliolis quinis ovatis crenatis, caule erecto. Hort[us] Cliff[ortianus], 193; It[er] Westrog[othicum], 63, 76.[21]

Upsaliae 1748 d[ie] 2 augusti.

[z][z] : MS1 [added in the left
margin
]
Accepi bis a studiosis muscum norvegicum, umbraculo ruberrimo insignitum Pet[iveri]Petiver, James (c.1663-1718).
British. Apothecary. Collector of
natural history specimens. His herbarium
contained more than 5000 items.
mus[ei][22] 70; Dill[enii]Dillenius, Johann Jacob
(1684-1747). German/British. Studied at
Giessen. Sherardian professor of botany
at Oxford. Correspondent of Linnaeus.
musc. 547,[23] alterum umbraculo luteo, alterum umbraculo ruberrimo, sed absque calyptra. Tu mihi dicas, num calyptram vidisti, num plantam habeas. Si non, mittam Tibi, cum sit Sibirica.

Includo folium filicis Tui apice radices agentis, sed in America lecti.[z][z] : MS1 [added in the left
margin
]

No entry found for note [aa] in L0944.Opera sub prelo sudantia, nunc absoluta: Hortus Upsaliensis et Systema naturae.[24] Lectiones publicae, collegia privata, excursiones, Hortus, inspectiones, consistoria me detinuere a literis. Nunc absolvam cito. Systema naturae (edit. 5ta) proditum compendiosis characteribus generum plantarum. Alii characteres in annalibus scribunt ex dentibus. Ibi videbis vulpes Tuas et alia TibiNo entry found for note [bb] in L0944. digna. Poterit, ut puto, character desumi a cornibus in ovibus non cornutis, uti character radii in Matricaria radio destituta. Quis in charactere generico evitaret varietates, plenitudines & similia. Character desumendus a naturali statu. Actaeam fr[uctibus] tribus numquam vidi. Si differat tantum a Thalictro seminibus baccatis, poterit forte esse Thalictrum. Sed de ignota, quid judicem? Argusiam optime vocasti Messerschmidiam a laborioso peregrinatore.[25] Si poteris, cures, ut habeam commercium cum D[omino] Gesnero, Tiguriensi viro, de quo multa egregia audivi. Vellem illi inservire, si aliquid ad nominatam Historiam desideraret.[26] Utinam licuisset hac aestate Tecum esse et videre tot pulchras plantas!

Nobis floruit hoc anno Alsine frutescens, caryophylli folio, fl[ore] parvo albo, Gerb[eri] Tanais. 15, Saponariae species stylis longis, staminibus brevibus.

Nunc observavi, quomodo omnis concha margaritifera arte adjuta post 3 vel 5 annos producat margaritam. Sed nescio, num liceat hoc detegere publico.

Observationibus adjutus enodavi, quomodo Botanicus omnes horas diei (excepta 8va vespertina) poterit aestate ex plantis dijudicare et determinare, etiam coelo nubilo. Dabo haec in dissertatione proximo anno v[olente] D[eo] de horologio florae.[27] No entry found for note [aa] in L0944.

[address] a Monsieur / Monsieur J. G. Gmelin / Professeur en Medecin tres / celebre / Tübingen.

upSUMMARY

Linnaeus classifies plants for Johann Georg Gmelin.

P.S. Linnaeus has finished his Hortus Upsaliensis [1748] and Systema naturae [1747].

Linnaeus discusses the artificial production of pearls. Next year he will write his “Horologium plantarum”.

Linnaeus would like to correspond with Johannes Gesner.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (UUB, G152a). [1] [2] [3] [4]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 <Scoparia> Axyris [added above the line]
a.
MS1 [added in the left margin]
b.
MS1 [Plieninger reads] habet
b.
MS1 [Plieninger reads] Te
c.
MS1 [added twice]
d.
MS1 [Plieninger reads] herbaceum
e.
MS1 <[illegible]> linearibus
f.
MS1 <calycibus hirsutis> ramis
g.
MS1 Cor. 25 <Boerh. 1, p. 76, f. 76>
h.
MS1 [Plieninger reads] alternatim
i.
MS1 <linea> lanceolato-linearibus
j.
MS1 [added above the line]
k.
MS1 [sc.] foliis
l.
MS1 deltato- [added above the line]
m.
MS1 <plena> sena
n.
MS1 <pedunculis> petiolis
o.
MS1 [Plieninger reads] folium
p.
MS1 <ovalis> ovalibus
q.
MS1 [added above the line]
r.
MS1 [added above the line]
s.
MS1 [Plieninger reads] dubitem
t.
MS1 [added above the line]
u.
MS1 [added above the line]
v.
MS1 <[illegible]> crenatis
x.
MS1 [added above the line]
y.
MS1 petala 12 <vel plura>
z.
MS1 [added in the left margin]

upEXPLANATORY NOTES

1.
Joachim Burser’s herbarium (25 volumes) was taken as war-booty in 1658 at Själland and given to Uppsala University in 1666 (now kept at the Evolutionary Museum).
2.
3.
4.
5.
6.
7.
Tournefort, Corollarium Institutionum rei herbariae .
8.
9.
Bauhin, Prodromus theatri botanici .
Guettard, Observations sur les plantes .
Vaillant’s dissertations in: Memoires de l’Academie des Sciences, inscriptions, belles lettres, [b]eaux arts, &c. nouvellement établie à Troyes en Champagne (:De florum compositorum characteribus).
He was Daniel Gottlieb Messerschmied, who travelled in Siberia.
Linnaeus’s “Horologium plantarum” was never published. The dissertation is probably written by Linnaeus the YoungerLinnaeus the Younger, Carl
(1741-1783). Swedish. Botanist. Son of
Carl Linnaeus and Sara Elisabet Linnaea.
Brother of Elisabeth Christina, Louisa,
Sara Christina and Sophia Linnaea.
Attended his father’s lectures, had
private tutors (Löfling, Rolander,
Solander and Falk, all Linnaeus’s
students). Demonstrator of botany at
Uppsala. Succeeded his
father.
, inspired by his father’s Calendarium floraeLinnaeus, Carl Calendarium
florae
, diss., resp. A. M. Berger
(Uppsala 1756). Soulsby no. 1897.
. ”Horologium plantarum” was meant as a dissertation under Linnaeus’s praesidium, but the name of the respondens and date is missing. Linnaeus the Younger probably intended to get both his doctor’s degree on basis of this dissertation and the demonstratorship at the Uppsala University Botanical Garden (both of which he received in 1759).