Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0948 • Johann Georg Gmelin to Carl Linnaeus, 6 October 1748 n.s.
Dated XXV Nov. MDCCXLVIII. Sent from St Petersburg (Russia) to (). Written in Latin.

Viro Illustri,
Carolo Linnaeo,
Professori Upsalensi,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
J[oannes] G[eorgius] Gmelin.

Accepi etiam ultimas Tuas cum eruditissimis plantarum explicationibus, pro quibus ego Tibi tot gratias referre non possum, quot virtus Tua & mirifica erga me humanitas postulant. Orbis eruditus, praecipue botanicus, pignori sunto. Hos Tu Tibi devinxisti maxime & satis laudis Tibi erit, quando noveris Te botanicam ditare in omni terrarum angulo & botanicos erudire, ubicunque sint. Vidi in horto Tuo Upsalensi, quem a Cel[eberrimo] HalleroHaller, Albrecht von
(1708-1777). Swiss. Naturalist and
poet, professor of medicine, botany,
anatomy and surgery at Göttingen
1736-1753. Correspondent of Linnaeus.
mecum communicatum accepi, plurimas plantas hortulo meo nondum illatas, quarum catalogum hic appono.[1] Annon benevolentia Tua seminum earum plantarum compos fieri possem? Habeo autem multas, quarum in horto Upsalensi nulla sit mentio. Harum vicissim Te compotem reddere possem. Vidi etiam catalogum membrorum Academiae Stockholmiensis in Suecia sub ver hujus anni impressum, in quo nomen meum non exstat, ut nesciam, an dissertationem mittere liceat homini Academiae non adscripto. Dedecori mihi etiam ducerem & mihi ignominiosum esset, si in aliis scriptis a societate illa me nuncuparem, si nullus in ea essem. Rogo itaque humillime, ut me certiorem facias, num locum in Academia habeam necne. Protestor simul nullo modo me aegre laturum esse, si nullum habeam. Nosti enim ipse me nunquam de illo sollicitasse, modo sciam, quid rei intersit. Secundum tomum florae Sibiricae ad nundinas paschales proditurum esse spero.[2] Continebit compositas, aggregatas & tricoccas & XCVI tabulas, quas Petropoli scribunt aeri jam incidi. Nuper Petropoli mandatum accepi, ut certissime eo redeam additis minis, nisi redeam, male de me actum iri. Sed non in animo habeo redeundi, quicquid demum scribant. Gesnerus amicitiam Tuam maxime sibi exoptat, quare etiam litteras ad Te misit, quas mihi commendavit Tuque hac occasione accipiet.[3] Si placet ad illas respondere, curabo ut, tuto perferantur.

Vale, Vir praeclarissime, & in splendorem nominis Tui diutissime vive!

Dabam Petropoli d[ie] XXV Nov[embris] MDCCXLVIII.

Catalogus seminum, quae secundum hortum Upsaliensem desiderantur.
Veronica 3. Valeriana 2. Campanula 5 Amm[ani]Amman, Johann (1707-1741).
Swiss/Russian?. Curator of Hans Sloane’s
natural history collection. Professor of
botany at the Imperial Academy of
Sciences at St Petersburg. Correspondent
of Linnaeus.
15. Lonicera 3.
Heracleum 1 et 2. Allium 11. Statice 1. Linum 2. Silene 3, 11 & 13 Sedum 2. Sideritis 1. Leonurus 2. Phlomis 2. Brassica 6 & 7. Vicia 6 & 7 Hedysarum 5. Crepis 3.

[Illustrations]Ex horto Upsaliensi (holograph, L.S., V,58-59).

upSUMMARY

Johann Georg Gmelin thanks Linnaeus for his last letters with very erudite explications of plants.

Gmelin has received Linnaeus’s Hortus Upsaliensis through Albrecht von Haller; there are many plants that Gmelin has not got. A list of seeds he wants is enclosed. In return Linnaeus can have seeds from plants not found in Hortus Upsaliensis.

Gmelin asks whether he has been elected a member of the Royal Swedish Academy of Sciences.

Gmelin hopes that the second volume of his Flora Sibirica will appear around Easter.

Gmelin has been ordered to go back to St Petersburg. He will not obey.

A letter from Johannes Gesner is enclosed.

Gmelin adds a list of seeds that he wants for the Garden of Leipzig.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 56-59). [1] [2] [3] [4] [5] [6]

upEXPLANATORY NOTES

1.
See Linnaeus to Gmelin, 2 August 1748 o.s., 13 August 1748 n.s.Letter L0944, and Linnaeus to Gmelin 24 August 1748 o.s., 4 September 1748 n.s.Letter L0934, respectively.
2.
3.
Gmelin, Flora SibiricaGmelin, Johann Georg Flora
Sibirica, sive Historia plantarum
Sibiriae
(St Petersburg 1747-1769).
. Vol. II “1749” was published early in 1752.