Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0988 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 22 November 1748 n.s.
Dated 1748 d. 11 Novem.. Sent from Uppsala (Sweden) to (). Written in Latin.

Viro aeternum colendo,
D[omino] D[octori] Fr[ancisco] SAUVAGESIO,
S[alutem] p[lurimam] d[icit]
Carol[us] Linnaeus.

Laetor ex animo, quod mercedem laboris obtinuisti, uxorem pulchram, suavem et nobilem; talis, inter benedictiones divinas, primaria est. Vita nostra absque conjuge tristis, atra, dubia; fac sit (faxit Deus, ut diutissime tecum vivat perenni suavitate! Det Deus ex tuo sanguine profluentes venas eodem candore animi, raro certe hujus seculi thesauro! Quaecumque alia curamus negotia, servilia nec nostra sunt; suavis uxor, unicum solatium aegroti animi; laeta uxor expellit omni momento tristitiam; illa dat suaves horas; omnia quae agimus nostra non sunt, et ex omni nostro labore habemus nihil praterquam gaudium, quod datur a Deo paucis, sed vix absque uxore sincerum. Felix itaque ille judicandus, cui Deus dedit uxorem hilarem, amicam, gratam, quae sua suavitate, suis moribus virum exhilaret.

Gratulor etiam de praemio ab Academia Tolosana reportato; ego non scripsi; et quomodo scriberem de morbo nunquam a me viso? Potuissem tamen commentari de modo communicationis qualitatum canis in rabido, sed modo ex analogia aliarum rerum; et si etiam scripsissem, annon ego vel alius nunquam tibi palmam praeriperet medicam? Ego inter medicos infimi subsellii me ipsum numero; non sufficimus omnibus. Tibi palmam dabunt hodierni omnes medici, ut pace ipsius invidiae, hoc dicam. Risi, cum D[ominus] Missa (tuus amicus) mihi dixerat omnes medicos respuere tuas Classes. Aut bis duo non erunt quatuor, aut erit tua methodus classium unica via medica, adhuc detecta. Si hoc non, tum ego non intelligo systematicam disciplinam, et omnes alii, qui istam nunquam mensurarunt, erint optimi systematici. Sed hos ego alio tempore ridebo nebulones; sic nullus profeta (sic) in patria. D[ominus] Hallerus est durissimus contra suum adversarium. Scripsit ad me, quod non aegre ferrem, illum coactum fuisse negare nonnulla, quae scripseram, cum alio modo non liberaretur a viro. Ego respondebam me maxime incurium victurum, sed monui amice, quod desisteret a suis apologiis; alias forte fieret, ut aliquis clanculum adversario subministraret arma, quibus facile succumberet.

Gratias tibi ago, meo elogio majores, quod ita me apud illustrem Magnolium commendasti, ut mihi dono daret suum herbarium; dixisti hoc antea et hoc semper sum si (sic), uti experimentum tui candoris et intimae amicitiae. Si velit hoc mittere, ut queam inspicere plantas vestrae Florae, erit hoc inter mundana desideria summum, ut queam flores videre, synonyma et differentias eruere, speciebus meis plantarum inserere; absque quo beneficio bene multas debeo excludere plantas, nusquam alias inspiciendas. Restituam sancte omnes inviolatas; restituam cum gratiarum omni actione, qua ego possum meo ore gratitudinem meam publice declarare. Quod autem mihi daret, neque vellem, neque desiderarem. Non est humanum, quod aliquis daret non viso, non cognito; res mundanae non permittunt sic mercari. Exempla non praestant, nisi forte in heroum seculis. Cur daret illi, qui nihil posset reddere? Nil fit sine causa; habet amicos, cognatos conterraneos. Et, si caderet divina, ut hoc dicam, liberalitas, qualem me censerent omnes, si assumerem? Et si sumerem, deberem hoc, decuplo ad minimum pretio, quocumque demum modo, renumerare, quod mihi vel esset impossibile in isto statu, quo vivo, vel ob defectum occasionis et loci; sin non, fabulam (sic) fierem summae ingratitudinis posteritati. Tu fecisti omnia quae amicus intimus et summus poterit praestare, si mihi concederes inspicere has plantas per unam alteramve aestatem; ego plantas evolvam ea fide quae honestum decet; reddam die proposita. Grates reddam quas potero, nunquam dignissimas; interea, dicas devotissima officia viro, fama et animo vere magno. Quoties plantas inspicio, ejus magnanimitatem, tuam amicitiam, intueor.

Secretarius Academiae Stockholmiensis, ipse Mathematicus, vix ferre potuit, quod plures Botanici assumerentur in societatem; sed solos puros Mathematicos exoptabat. Non dubito, quin priores litteras acceperit, sed noluit reddere; ego jurejurando dixi, me nunquam daturum ad Academiam observationem, antequam haberem intimum meum amicum; steti promissis integro anno. Ultimo responsorias habui ab Academia, quod omnes unanimi ore te exoptarunt, et mirati fuere, quomodo factum erat, cum te ante annum petierant.

Nunc, dum scribas, te, Membrum Academiae Stockholmiensis tuto et certissime scribas; mandatum datum est a Societate, ut Secretarius ad te litteras invitatorias mittat, et novo anno nomen tuum inseratur Actis inter Membra Academiae. Idem facit Secretarius cum Gleditschio, Gmelino, aliisque; sed hoc fero lubenter, modo non laedant me per amicum integerrimum.

Si velit D[ominus] Magnol, lubenter recipietur in Societatem Regiam Upsaliensem; fac, ut sciam, num ipsi hoc placeat.

Doleo, quod non licuit ad te mittere Acta impressa hoc anno, in quibus breves habentur tuae observations de Cataleptico et Aere lethali; mittam prima occasione.

Nunc dissertatio a me edita est de Taenia, ubi ostendi rostrum et os, more Polypum, esse in singulo articulo. Sunt duae distinctissimae species Taeniae, altera osculis ad latus, altera in margine; quae ad latus os habet, exserit ex osculo proboscidem parum rigidum, quo se adjuvat, dum repat et movetur; et circa hoc rostrum, osculo attrahit succum; sed ad apicem crassiorem nullum habet caput, hoc vero in singulo articulo, una cum intestinis. Habeo plus quam 20 specierum; 14 reperi in uno subjecto vivo.

[illustrations]

Mittam dissertationem, dum licet.

Nuper intellexi 18 dissertationes meas, prius editas, prodiisse Leipsiae, in uno volumine; quando accepero, prima navi tradam.

Propagatur primario, articulis secedentibus versus partem crassiorem, more Polyporum.

[symbols] Utile externe, in pernionibus et catharris.

De Horologio Florae mittam integram dissertationem, modo mihi tempus scribendi;

nolo retardare litteras et tabellarius mox discedit.

Vale et vive dulcissime cum dulci conjuge, cui devotissima mea dicas officia; illa valebit, quamdiu tu vales; adeoque curabit, ut bene valeas; tranquillitas animi et corporis alimentum sustentant hominem.

Dabam Upsaliae, 1748, d[ie] 11. Novem[bris].

upSUMMARY

Not yet available