Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Administrator has been automatically advised.Administrator has been automatically advised.Administrator has been automatically advised.

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1008 • Joseph von Rathgeb to Carl Linnaeus, 9 January 1750 n.s.
Dated 9 Januarii 1749/50 N. S.. Sent from Venezia (Italia) to (). Written in Latin.

Nobilissimo, Experimentissimo Doctissimoque Domino
Carlo Linnaeo,
Archiatro P[erillustri] Reg[is] Sv[eciae], Med[icinae] et Bot[anices] Prof[essori] Ups[aliensi],
Viro Celeberrimo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Josephus à Rathgeb, Eques S[acri] R[omani] I[mperii].

Ex Scania Tu, Vir Celeberrime, feliciter patriae redditus, ego ex proxima Provincia Austriaca, quo me his cum affinibus meis traxit ibidemque longo tempore retinuit, Venetias reversus epistolae tuae ex die XVI Settembris [sic] ad me datae respondeo.[1] Et, dum tibi de tuo prospere peracto itinere ex animo gratulor,[2] mecum ipso impense gaudeo, quod ex eadem Tua epistola vehementer a me desiderata argumenta luculenti constantisque in me tui amoris denuo acceperim. Ordine jam ejusdem epistolae capita persequenti mihi primum se offert grata notitia libros ad Academiam Upsaliensem a me missos recte advenisse, qui nihil aliud sane pretii in se habuere quam gratos acceptosque fuisse. Quod autem in hac occasione non memineris etiam Mappae Geographicae Patavinae Dioeceseos, cujus tria exempla adjunxeram, id haud dubie memoria inter scribendum excidit. Tu de reliquo Sociis gratias meo nomine ages maximas pro benevolentissimorum erga me animorum sensibus omnibusque de me polliceberis majoris obsequii et venerationis erga se habituros neminem. Inde, Tibi, Vir doctissime, me valde obstrictum profiteor pro variis observationibus adnotationibusque tuis super plantas aliquas a Commentariis Bononiensibus descriptas, quas mecum communicare dignatus es. [3] Verum illae ipsae descriptiones ibidem relatae tibi argumento esse debent. Studium Botanicum in his regionibus nondum exacta illa methodo pertractavi, quam Tibi primo Auctori acceptam ferimus, et sine qua nec accuratus Character nec congrua descriptio plantae formatur.

Non minus me Tibi debere fateor de notitiis Florarum Russicarum, quas manuscriptas te habere indicas.[4] Et quamvis spem facis illa omnia Eruditissimum GmelinumGmelin, Johann Georg
(1709-1755). German. Voyager, botanist
and chemist. At the initiative of
empress Anna of Russia he spent ten
years (1733-1743) exploring Siberia. In
1749 he became professor of botany and
chemistry at Tübingen. Together
with his nephew Samuel Gottlieb he wrote
Flora Sibirica (1747-1769).
Correspondent of Linnaeus.
in subsequentibus Tomis Florae suae Sibericae inserturum,[5] nihilominus tamen Tu maxime egregiam operam Litterato orbi navares, si tumet ipse easdem typis evulgares adnotationibus tuis, ut omnia tua esse solent, luculentissimis illustratas, eo magis, quod forte multi anni elapsuri sint, antequam in lucem prodeant, quae laudatus Gmelinus modo indicato operi suo subjungenda habet, atque etiam, quod sentio illum, quod Petroburgum redire noluerit, teneri Scripta, quae in hanc rem editurus est, ad Academiam Petropolitanam transmittere, qua longa ambage eo plus morae adferetur.

Grata mihi fuere etiam, quae de Actis Upsaliensibus pro anno 1743 propediem edendis[6] itemque[a][a] : MS1 <[illegible]>
-que [added above the line by
Rathgeb
]
de MinuartioMinuart, Juan (1693-1768).
Spanish. Botanist and pharmacist.
Hispano vel Lusitano atque de aliis viris in re Botanica excellentibus a me quaesitus regeris. De Minuartio certiora indagare animus curiosus est. Acta videre desidero, quum ColdeniiColden, Cadwallader
(1688-1776). American. Physician of
Scottish origin, botanist, physicist,
politician. Lieutenant governor of New
York. Correspondent of Linnaeus.
descriptiones plantarum Noveboracensium[7] sine tuis notis absque dubio non comparebunt.[8]

Ad alia transeo: Fungus Melitensis apud vos non reperitur; eo minus vulgaris apud nos censendus. Neque scio, quantum fidei MichelioMicheli, Pietro Antonio
(1679-1737). Italian. Botanist, curator
of the botanical garden of Florence.
Before Linnaeus the leading authority on
cryptogames.
tribuendum sit, qui eundem invenisse asserit [b][b] : MS1 [added below the page by
Rathgeb
]
circa portum Liburni supra radicem Vermicularis marinae arborescentis.[b][b] : MS1 [added below the page by
Rathgeb
]
Saepe contingere solet, ut duae plantae, quae separatim spectatae, eaedem esse apparuere. Si datum est eodem tempore easdem simul oculis subjicere, diversissimae reperiantur. Hoc certe scio fungos hos, qui habere cupiunt, praesertim medici, ex Insula Melitensi[9] eos accersere. Quod autumas perperam scriptum in Actis Bononiensibus, Tom. 1, p. 158, de hoc fungo, praeter Paulum BocconemBoccone, Silvio-Paolo
(1633-1704). Italian. Botanist at the
court of Ferdinand II of Tuscany,
professor of botany at Padua.
a nemine graphice descriptum, ego ita accipi debere credo, quod nemo praeter Bocconem melius descripserit ejusdem virtutes medicas, id, quod verissimus est. Nam ceteri non nisi, quantum Botanice considerari meretur, ejusdem meminere. Et hic addere audeo non adeo certum esse de hoc fungo Synonymon PetiveriiPetiver, James (c.1663-1718).
British. Apothecary. Collector of
natural history specimens. His herbarium
contained more than 5000 items.
, de cujus plantis semper dubium manet, quum plerasque non nisi siccatas viderit, id, quod res est plena periculi, certa inde pronuntiare velle. Quod autem de fungo Melitensi dixi, hic non reperiri, idem ajo de Vallisneriana, quantum unus aut alter asserit. Nam ego, quemadmodum propter publici officii mei rationem non ipse obire certa loca et presens perlustrare queo, aliorum fidei stare debeo. Verum etiam hi alii aut nulli sunt aut unus vel duo aeque parum intelligentes plantarum, quas hac terra alit atque haec est conditio misera totius Italiae, ubi desunt homines, quos ad investigandas plantas in locis natalibus mitteres. Hoc unum impedimentum studiis meis quam maxime obstat nullo modo a me removendum. Vix enim cogitatione assequi poteris, in quonam neglectu Botanices scientia per Italiam jaceat. Quis enim non officiosum animum saltem in D[o]m[i]no MontioMonti, Guiseppe (1682-1760).
Italian. Professor at Bologna.
Correspondent of Linnaeus.
sibi finxisset? Nihilo minus tamen et illum et alios enixe ambivi, ut exemplaris sicci plantae Aldrovandinae et Avis Pendulini Spiritu vini asservatae copiam mihi facerent. Responderunt humanissimis verbis, quae petieram, nondum praestitere. Si luberet plenam ac sinceram enarrationem hic subnectere de solo Horto Patavino, obstupesceres et numero plantarum, quae in illo desiderantur, et perturbatissima ipsarum plantarum denominatione. Ex tot, quae in hanc rem afferri possent, unum documentum produxisse fas sit. Aestate ultima elapsa, quum forte eodem in horto essem, planta mihi fuit exhibita sub nomine Daleae, quod quidem plantae genus abs te creatum probe memineram ad honorem PharmacopolaeDale, Samuel (1659-1739).
British. Apothecary and physician.
illius Londinensis celeberrimi.[10] At quamvis haud difficile esset errorem illico cognoscere denominationis, quum planta, [c][c] : MS1 [added above the line by
Rathgeb
]
quae pro Dalea monstrata fuit[c][c] : MS1 [added above the line by
Rathgeb
]
, ad[d][d] : MS1 <sit> ad Classem bicapsularium pertineat, tamen consulto tacui. Prossimo [sic] deinceps praeterito Autumno paullulum seminis ejusdem plantae postulavi, quoniam tum profectionis meae festinatio plantam ipsam illico examinari posse vetabat. Hujus seminis partem tibi mitto adjunctam, ut ipse seras et examines. Quantum quidem ego brevissima illa inspectione colligere potui, est illarum, quae a GronovioGronovius, Johan Frederik
(1690-1762). Dutch. Naturalist, senator
of Leiden. Linnaeus’s benefactor and
friend. Published Flora Virginica
(1743, 1762) together with John Clayton.
Correspondent of Linnaeus.
in Flora Virginica, p. 69, nomine Gratiolae indigitantur.[11] Sed quum haec scribo, antequam plantam melius observavi, fieri posset, ut etiam ego errarem.

Quae de Convolvulo Zeylanico villoso, &c., &c. notasti, plantam esse, quae, quamvis corollam nunquam promat, semen tamen perficiat, uti Ruellia 2, Campanula 4, Anandria in Horto Upsalensi,[12] in memoriam revocant, quae alio tempore de plantae specie memini, diversissima ab aliis speciebus ejusdem generis. Semina etiam hac perficiente absque corolla desuper autem aliqua sibi propria habente. Est haec Viola Martia foliis multifidis, quam jam duobus annis in horto habeo. Haec incipiente aestate non praecedentibus floribus e terra fructus protrudit plurimos usque ad Autumni finem. Dum minimi sunt, germen quasi invisibile calix laciniatus arcte tegit, sub quo duo perpusilla stamina latent, quorum apices stigma germinis osculantur. Ut fructus crescit, stamina evanescunt ita, ut, nisi quis illa in primo ortu observarit, ea ibidem nunquam fuisse dixerit. Fructus maturus, grandis, ut aliarum violarum, in tres carinas dehiscit et semina fundit, quorum aliqua novas mihi plantas dedere. Qui negant antherarum pulvere foecundari germina, etiam pro argumento hanc plantam citare possent, si fructus in primo exortu observasse non datum. Singulare est, quod aliarum specierum stamina 5, hujus duo sola. Forse haec observatio, quam levis etiam videatur, argumentum suggerit dubitandi, an non etiam aliae quaedam plantae, quas foeminas dicimus, sub ipsis incunabulis habeant aliquid, quod stamina sint, atque hoc modo foecundentur deficientibus in vicinitate aliis plantis ejusdem speciei, quod aNo entry found for note [ e] in L1008. multis pro argumento negante antherarum pollinis foecunditatem adlatum. Aliqua alia in hac Viola a me notata forsan meliori tempore cum aliis observationibus meis super aliquas plantas accurate institutis tecum communicabo, si tantum merentur. Aestate praeterita parum otii mihi fuit in eo me occupandi. Notavi tamen aliqua v[erbi] gr[atia] stamina Chenopodii 2 Hort[i] Ups[aliensis] seu Linariae Scopariae; plantae hujus flosculi in arctissimos glomerulos connati plerumque ad folia superiora. Singulis flosculis foliola minora interjacent, inter quae flores Hermaphroditici prodeunt. Calyx autem ita connivet, ut vix laciniae separari queant. Calycem supereminet stylus profunde bifidus, cujus stigma pubescens seu plumosum. Sub singulis laciniis calycis autem singula filamenta brevissima, cui anthera didymae insident. Antherae majores ipso germine germen totum tegunt et circumdant. Germen pyrus inversus. Ita etiam in Boerhavia in aprico sata, quae ad altitudinem quasi humanam crevit, observavi flores omnes tria stamina habere. Observavi autem sexcentum in duobus aut tribus floribus solis duo stamina sola. In Isopyro eadem deprehendi, quae in Act[is] Ups[aliensibus] jam notasti.[13] Etiam aliqua in Corispermo mihi se obtulere, ita in Amarantho siculo perenni radice atque in aliis multis. Animadverti haec tractando multum commodi apportaturum, si in Characteribus generum[f][f] : MS1 <[formandis]> generum formatis indigitetur, quae species generis Characteri formando servierit, in quam plurimis generibus enim singulae species in aliqua parte fructificationis diversum quid habent.

Quaeris de Ermelino arbore, utrum sit eadem cum Diospyro primo Horti Cliffortiani. [14] Ita videtur! Certe affirmare nequeo, nam, cum in tota Etruria duo soli viri sint Botanicam profitentes, unus ManethiManetti, Xaverio (Saverio)
(1723-1785). Italian. Physician,
professor of botany at Florence.
Correspondent of Linnaeus.
Florentiae, alter TilliusTilli, Michelangelo
(1665-1740). Italian. Professor of
botany, supervisor of the botanical
garden, Pisa. Grandfather of Angelo
Attilio Tilli.
Pisis, utriusque sententiam super eadem arbore[g][g] : MS1 [added above the line by
Rathgeb
]
jam pridem[g][g] : MS1 [added above the line by
Rathgeb
]
petenti, ambo responderunt mihi se arborem Ermelinum in Etruria non nosse. Ita accidit de multis aliis plantis CaesalpiniCesalpino, Andrea (1519-1603).
Italian. Botanist, professor of medicine
and botany in Pisa and Rome and
physician of Clement VIII. Best known
for his De plantis libri xvi
(1583).
, de quibus certi aliquid asserere nesciunt, quum tamen easdem eruere laudabilis opera foret. Quae mihi de Guajacana nota sunt, quae eadem cum Ermelino ab Auctoribus Synonymorum censetur, si merentur a te considerari, breviter accipe. Duae arbores hujus nominis in Horto Patavino coluntur, quarum altera mas, altera foemina dici debet. Haec diversitas sexus jam a Jo[hanne] BauhinoBauhin, Johann (1541-1612).
Swiss. Caspar Bauhin’s brother. Botanist
and physician.
observata Hist[oriae] Tom. 1 p. 238, quamvis pro more saeculi loquente, qui arborem sterilem foeminam, foecundam esse marem dixit.[15] Observationes meae super utramque hae sunt.

Mas semper tres flores masculinos conjunctos habet ad instar Vallantiae. Medius major duobus extremis. Cujusvis
Calyx monopetalus in quattuor lacinias quasi triangulares et in apice multum acutas desinens.

Corolla: Monopetala, ventricosa, in quattuor lacinias reflexas divisa.

Stamina: Filamenta brevissima circa 20, antherae longae cuspidatae coloris fusci pollinem continentes. Minor numerus filamentorum in duobus floribus exterioribus.

Pistillum: Corpus fungosum, quod abortit, styli duo minimi. Foeminae flores semper solitarii ad alas foliorum.
Calyx: Ut in mare.

Corolla: Monopetala, ventricosa, semper quatrifida, oris reflexis facile abscedens, super fructum siccata, quasi papyracea fit.

Stamina: Filamenta brevissima, 8 antherae steriles sine polline.

Pistillum: Germen globosum, styli quattuor aut stylus simplex profunde quatrifidus, quaelibet divisura in apice denuo bifida.

Pericarpium: Bacca sessilis[h][h] : MS1 <[illegible]>
sessilis [added above the line by
Rathgeb
]

Semina: Octo pomorum seminibus similia, ejusdem cum illis coloris, in orbem posita intra pulpam Saporis dulcis nauseosi.

Bauhinus loco citato aliqua de hac arbore extricat. Verum enim est, quod ille dicit Gesnerum forse hallucinatum esse, dum scripsit nasci in montibus Veronensibus rusticosque ex ipsa viscum parare. Nam arbor haec, quum eadem sit, quam hic intelligo, et quam SeguieriusSéguier, Jean François
(1703-1784). French. Antiquarian
and botanist, Nimes. Correspondent of
Linnaeus.
de Plantis Veronensibus, Tom. II, p. 266, describit,[16] ibidem potius industria plantata quam naturalis ejusdem loci esse videtur. Ut autem ex ipsis Seguierii verbis constat, ille non vidit aliam arborem quam marem aut aliam saltem non descripsit. Num autem illa ipsa ibidem fructum gignat, certus non sum. Eadem in Horto Patavino illos nunquam produxit. Hinc, nisi descriptiones exactissimae sint, opus esse, repeto, ipsas plantas examinare, ut non fallaris.

Quantamcunque diligentiam adhibuerim, Floram GorteriGorter, Johannes de
(1689-1762). Dutch. Physician.
Professor of medicine at Harderwijk in
1725. Succeeded Abraham Kaauw Boerhaave
as physician-in-ordinary to the Empress
Elizabeth of Russia at the court in St
Petersburg 1754 to 1758. Returned to
Holland in 1758. Husband of Susanna de
Gorter. Father of David de Gorter and
Herman Boerhaave de Gorter.
nunquam inveni.[17] Tibi autem notum erit filium dicti GorteriGorter, David de (1707 or
1717-1783). Dutch. Botanist and
physician. Succeeded his father Johannes
de Gorter as physician-in-ordinary to
the Empress Elizabeth of Russia. Son of
Susanna de Gorter, brother of Herman
Boerhaave de Gorter. Correspondent of
Linnaeus.
his ultimis diebus edidisse Elementa Botanica subservientia dilucidationi principiorum, quae Tu, Vir Celeberrime, primus docuisti.[18]

Gaudeo vehementer tibi probata esse, quae scripsi de errore Halleri circa plantam Trapam seu Tribulum Aquaticum. [19] Quibus dictis addere debeo esse autem verum, quod ab Hallero ipso jam observatum, hanc plantam habere quattuor filamenta sola foecunda absque quattuor filamentis sterilibus. Certum etiam hujus plantae iconem meliorem aliis cunctis considerari posse illam [sic], quae in Hort[i] Malab[arici] vol. XI habetur, nisi quod non convenit cum planta ipsaNo entry found for note [ i] in L1008. numerus copiosus radicum, quae ex una Corona foliorum [j][j] : MS1 [added above the line by
Rathgeb
]
in eadem figuraNo entry found for note [ j] in L1008. in aquam descendunt. [20] Nam centenas ejusmodi plantas examinando caulem unicum in singulis observavi, in[k][k] : MS1 <[three illegible
words
]> in
formam Clavae[l][l] : MS1 <[illegible]> -ae effictum, [m][m] : MS1 <qui ... altius> cui ...
altius [added above the line by
Rathgeb
]
cui flores et fructus innascuntur. Caulis, quo altius[m][m] : MS1 <qui ... altius> cui ...
altius [added above the line by
Rathgeb
]
in aquam mergitur, radix factus capillamentis seu fibrillis ex adverso adnatis instruitur, quae in modo laudata figura Horti Malabirici [sic] egregie exprimuntur. De reliquo sententiae tuae lubens subscribo, si quis Halleri errores, qui tam circa ipsas plantas quam circa Synonyma in libro suo de stirpibus Helvetiae passim obvii sunt, colligere vellet, magnum volumen conficeret.

Mitto semina Ceratocarpi in hoc anno mihi enata at, prouti videas, aliquantulum exiliora. Ejus rei causa tribuenda est intemperiei anni, quae plus solito aestatis calore efferbuit per duas hebdomadas fructuumque praecipitavit maturationem. Hujus Caloris argumentum est etiam Adhadotae[21] Zeylanensium fructus, qui apud nos rarissime ad maturitatem pervenit. Tamen hac aestate in planta, quam alo, perfectus fuit, quem pro tua curiositate mitto. Ceterum de planta Ceratocarpos hoc monendum restat, quod illa, cujus semina mitto, et ramis et fructibus magis copiosa fuerit quam figura in Commentariis Petropolitanis exhibet.[22] Desidero, ut ex his seminibus quamquam gracilioribus damna sarcias plantae, quae tibi periit. Ego quidem et terrae mandabo illam minimam partem, quam de eodem semine mihi servavi; quodsi male succederet, spero[n][n] : MS1 [added above the line by
Rathgeb
]
ab eodem amico in Germania, qui anno elapso ejusdem seminis quoque mihi copiam fecit, eandem recuperaturum.

Hac data opportunitate adjungo etiam semina plantae admodum vulgaris, Hibiscus 1 Hort[i] Ups[aliensis], idque nullo alio fine, quam ut videas, num eadem sit cum tua. Conveniunt, quae ibidem notas. Caulis quotannis perit estque simplicissimus. Pedunculus exit a petiolo, non vero e caule, flos speciosus et pulcherrimus.

Invenies alia 5 semina ex Horto Patavino vulgaria, dummodo correspondeant plantae denominationi, in qua ibidem quam saepissime erratur.

Possem hic adnectere aliquam meam observationem super fructus Caprificos, quos ex Sicilia hac aestate habui. At tempus non suppetit. Insuper deficiunt etiamnum aliqua ad penitiorem cognitionem necessaria, propter quae denuo in Siciliam scripsi. Verum ovula nancisci Culicum, qui in Caprificis delitescunt, respondent rem esse impossibilem. Promiserunt plantas aliquas mittere. Si dein [o][o] : MS1 <[illegible]> sub
hoc coelo [added above the line by
Rathgeb
]
sub hoc coelo[o][o] : MS1 <[illegible]> sub
hoc coelo [added above the line by
Rathgeb
]
eosdem Culices fovebunt, forsan etiam ovula nancisci dabitur.

Accepi cum illis ipsis litteris, quarum initio memini, duas dissertationes tuas, unam de Ligno Columbrino, [sic] [23] alteram de radice Senega,[24] de quibus debitas gratias tibi habeo precorque, ut, quaecunque tandem summi ingenii tui monumenta ad Botanicam spectantia a te publici juris fiant, ad[p][p] : MS1 <et> ad me perferenda curare velis. Immo etiam quicquid in aliis argumentis deinceps evulgaturus sis (de solis dissertationibus tamen hoc intellectum volo) perquam gratum facies has omnes mihi mittere. Nam nihil est, quo magis delecter, venustissimis aeque ac cultissimis tuis operibus, quae, quam plurimum possum, amo et existimo. Ideoque te rogo, mihi mittas dissertationes tuas de Oeconomia divina[25] et alteram de Calculo. [ 26] His adde etiam illam de Chrystallis,[27] quamvis enim ipsam jam habeam insertam Amoenitatibus tuis Academicis.[28] Tamen, cum ceteras omnes separatim possideo, ideo et eam sic habere cupio.

EhretEhret, Georg Dionysius
(1710-1770). German/British. Botanical
illustrator. Correspondent of Linnaeus.
, pictor Londinensis, plantas, quas aeri incidit et vivis coloribus delineat, ipse aut, ut verius dicam, Socer ejus dono mihi mittit, estque verissimum, quod dicis, pulchriores orbem vix vidisse. [29]

Summopere doleo, quando mihi nominantur Tabulae aut libri, quibus careo. Id sentio, dum mentionem facis Tabularum, quas aeri incidi curavit Belleval, Professor quondam Monspeliensis, quarum 32 apud te habere scribis. [30]

Hoc eunte hiemali tempore totus occupor in Bibliotheca mea Botanica libros, quos jam habeo, excutiendo et, quos non habeo, procurando, eademque opera ad amussim revocando Bibliothecam Botanicam SeguieriiSéguier, Jean François
(1703-1784). French. Antiquarian
and botanist, Nimes. Correspondent of
Linnaeus.
, in qua quidem audacter affirmare possum non esse auctorem aut librum, circa quem error aliquis non irrepserit, ita ut innumeri sint in quovis versu [q][q] : MS1 [added above the line by
Rathgeb
]
saepius etiam gravissimi[q][q] : MS1 [added above the line by
Rathgeb
]
. [31] Ceterum multa mihi adhuc desunt ad meam Collectionem neque scio, ubi ea conquirere. Etiam tua opera indigeo in re aliqua. Habeo libellum a te citatum p. 83 Biblioth[ecae] tuae Bot[anicae],[32] quem tu ipse dicis rarissimum, Delitiae Vallis Jacobaeae. [33] Habeoque ejusdem Editiones duas eodem anno 1666 factas aut, quod certius dicitur, eadem Editio duo frontispicia diversa habuit. Una Plantas Hortorum D[o]m[i]n[i] de la GardieDe la Gardie, Magnus Gabriel
(1622-1686). Swedish. Chancellor of the
realm.
enumerat, altera in Frontispicio haec adjuncta habet: Accedit Catalogus Horti Acad[emici] Ups[aliensis].[34] Hujus editionis in meo exemplari deest hic Catalogus. RudbeckiusRudbeck, Olof (1630-1702).
Swedish. Physician, historian,
naturalist. Founder of the Uppsala
University Botanical Garden. Professor
of medicine at Uppsala.
auctor est ediditque cum Auctario eodem anno 1666, quem forte bibliopola hac arte melius vendere credidit, neque hoc opusculum Rudbeckii separatim habeo. Si possibile igitur foret, vellem ejusdem opusculi habere duo exempla, unum, quod supradictae editioni Vallis Jacobaeae adjungerem, alteram, quod separatim, uti prodiit, in mea Collectione maneret. Quae solves pro ambobus, refundam aliquomodo.

Praeterea lego in tuo libro Classis [sic] plantarum, [35] p. 33, ubi refers Methodum Rob[erti] MorisoniiMorison, Robert (1620-1683).
British. Botanist and physician.
Physician-in-ordinary to Charles II.
Professor in botany at Oxford.
, librum citatum in fine paginae, Anonymi Hist[oriae] Nat[uralis] Schiagraphia, Oxoniae 1740 8uo.[36] Sicuti haud dubie hunc librum possides, ita rogo, mihi transcribas integrum ejusdem titulum. Nam hoc ipso de libro in Angliam scripsi. Ast video, quod non intellexerint, quem librum quaero, forse quod titulum non bene notavi.

Pro summo favore etiam te rogo, ut proxima occasione mihi mittas paullulum seminis Plantae Axyris.

Remanet, ut ad id respondeam, quod dicis, et in Academia Stockholmensi et Parisiensi more receptum esse, ut Sociis in fidem electionis non aliis litteris, quam quas Secretarii scribunt, eadem significetur. Quamvis ita etiam se habeat, tamen denuo te rogo, ut schedulam mittas, quae tua sit, verum Sigillo Academiae munitam, quod ideo impensius desidero, quoniam Hallerus pro more invidiosus anno praeterito in Novellis Göttingensibus evulgavit habitos fuisse aliquos Academiae Upsaliensis Socios et non fuisse, quod solummodo privata epistola tales declaravit.[37]

Sed tempus est, ut finem tandem imponam epistolae, quae, quo longius procedit, eo magis molesta fiet. Hoc reliquum est, ut rogem, jucundissimis tuis litteris honorare me pergas, quas, qualiscunque tandem Europae status futurus sit, te mihi non denegaturum esse spero. Ego certe nusquam cessabo omni, qua potero, animi contentione omnique officiorum genere hanc gratiam vicissim demereri. Precor solummodo boni aequique semper consulas, quando etiam non semper statim tibi respondeam aliis Legationis meae occupationibus districtus. Vale quam diutissime meque perpetuum nominis tui Cultorem amore tuo, quem maximi facio, prosequere! Iterum Vale!

Venetiis 9 Januarii 1749/50 N[ovi] S[tyli].

upSUMMARY

Joseph von Rathgeb is pleased that Linnaeus has returned safe and sound from Scania. When he himself came back to Venice from Austria he received Linnaeus’s letter of 16 September 1749 o.s., 27 September 1749 n.s.

Rathgeb is happy that Linnaeus has received the books that were sent to the Royal Swedish Society of Sciences at Uppsala.

Rathgeb asks Linnaeus to convey his gratitude to the Royal Swedish Society of Sciences for the kindness bestowed upon him.

He thanks Linnaeus for his observations regarding some plants described in De Bononiensi scientiarum et artium instituto atque academia commentarii.

Rathgeb urges Linnaeus to publish the Russian Floras and not wait for Johann Georg Gmelin’s publication in Flora Sibirica.

Rathgeb is pleased that Acta literaria et scientiarum Sueciae for 1743 will soon be published. He enjoyed reading what Linnaeus said about Juan Minuart and other botanists. He longs to see Cadwallader Colden’s descriptions of the plants of New York.

Fungus melitensis and Vallisneriana are discussed. Rathgeb has tried to persuade botanists to send him specimens of Aldrovanda and a penduline bird preserved in alcohol.

Botany is in a very poor state in Italy. A plant shown to Rathgeb in Padua was wrongly called Dalea. Linnaeus created this genus to honour a famous English pharmacist.

Rathgeb states that the Convolvulus zeylanicus reminds him of a Viola Martia foliis multifidis. There is a detailed description.

Linnaeus had asked whether the tree Ermelinus is the same as the first Diospyros in Hortus Cliffortianus and Rathgeb lists his observations about this tree.

Rathgeb has not been able to get hold of Johannes de Gorter’s “Flora”. Gorter’s son, David de Gorter, has recently edited Elementa botanica.

Rathgeb is pleased that Linnaeus appreciated what he wrote on Albrecht von Haller’s errors regarding Tribulus aquaticus (Trapa natans).

Rathgeb sends Linnaeus seeds of, e.g., Ceratocarpus and Hibiscus no.1 in Hortus Cliffortianus.

Rathgeb has now got fruits of Caprificus from Sicily. However, he needs plants to solve the problem whether these are the plants that Culices ficarii live on. He has written again to Sicily.

Rathgeb has received Linnaeus’s dissertations Lignum Colubrinum and Radix Senega. He asks Linnaeus to send him De oeconomia naturae, De generatione calculi and De crystallorum generatione.

Georg Dionysius Ehret makes, as Linnaeus puts it, the most beautiful pictures of plants the world has ever seen.

Rathgeb has two editions of Olof Rudbeck the Elder’s Deliciae vallis Jacobaeae (1666); one enumerating the flowers of Magnus Gabriel De la Gardie’s Garden, the other mentioning a Catalogus plantarum of Uppsala University Botanical Garden that is missing in Rathgeb’s copy. Rathgeb would like two copies of this work. In Classes plantarum, p. 33, Linnaeus mentions a book, Historiae naturalis schiagraphia (Oxford 1740) by an anonymous writer. Rathgeb wants to know the full title.

He asks for seeds from Axyris.

Rathgeb again asks for a diploma that shows that he is now a member of the Royal Swedish Academy of Sciences.

upMANUSCRIPTS

a. original (LS, XII, 133-138). [1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 <[illegible]> -que [added above the line by Rathgeb]
b.
MS1 [added below the page by Rathgeb]
c.
MS1 [added above the line by Rathgeb]
d.
MS1 <sit> ad
e.
MS1 <jam> a [added above the line by Rathgeb]
f.
MS1 <[formandis]> generum
g.
MS1 [added above the line by Rathgeb]
h.
MS1 <[illegible]> sessilis [added above the line by Rathgeb]
i.
MS1 <ipsam> ipsa
j.
MS1 [added above the line by Rathgeb]
k.
MS1 <[three illegible words]> in
l.
MS1 <[illegible]> -ae
m.
MS1 <qui ... altius> cui ... altius [added above the line by Rathgeb]
n.
MS1 [added above the line by Rathgeb]
o.
MS1 <[illegible]> sub hoc coelo [added above the line by Rathgeb]
p.
MS1 <et> ad
q.
MS1 [added above the line by Rathgeb]
r.
[added by Rathgeb]

upEXPLANATORY NOTES

1.
Linnaeus’s letter to Joseph von Rathgeb, 16 September 1749 o.s., 27 September 1749 n.s., has not come down to us.
2.
3.
4.
With the Russian Floras Rathgeb means Gerber & Heinzelmann, “Flora Samarcensis Tatarica”Gerber, Traugott & Johann
Gottfried Heinzelmann
“Flora
Samarcensis Tatarica” (manuscript;
L.S.).
, Gerber, “Flora Wolgensis et herbarii vivi ibi collecti index”Gerber, Traugott “Flora
Wolgensis et herbarii vivi ibi collecti
index” (manuscript; L.S.).
and Gerber, ”Flora Tanaensis”.
5.
6.
7.
Sc. New York.
8.
9.
Sc. Malta.
For Dalea in honour of Samuel Dale, see Mörner, “Om nomineringen av Browallia-släktet”Mörner, C. Th. “Om
nomineringen av Browallia-släktet
och dess arter, särskilt de
Linnéanska”, SLÅ 17
(1934), 1-26.
, 1-2.
Acta societatis regiae scientiarum Upsaliensis Acta societatis regiae
scientiarum Upsaliensis
(Stockholm
1740-1751).
.
The first Diospyros in Linnaeus’s Hortus CliffortianusLinnaeus, Carl Hortus
Cliffortianus, plantas exhibens quas in
hortis tam vivis quam siccis Hartecampi
in Hollandia coluit [...] Georgius
Clifford
(Amsterdam 1737). Soulsby
no. 328.
is the one that later was called Diospyros lotus (i.e., Ermelinus Caesalpi and Guajacana Bauhini).
Séguier, Plantae Veronenses .
Jan de Gorter’s “Flora” was a project that was never finished.
See Rathgeb to Linnaeus, 6 December 1748 n.s.Letter L0980.
I.e., Philip Miller’s Adhatoda (Justicia adhatoda Linnaeus).
Novi commentarii academiae scientiarum imperialis Petropolitanae .
Ehret illustrated the 24 classes of Linnaeus’s sexual system.
Belleval, “Icones ineditae”Belleval, Pierre Richer de
“Icones ineditae”. A series of 74
unpublished impressions of engraved
plates of flowering plants (L.S.).
. There is a series of 105 unpublished impressions of engraved plates of flowering plants divided into 2 sets, an 8vo set at 74 and a 4to set of 32. The 74 set is kept at the L.S. and the 32 set is bound together with Colonna, PhytobasanosColonna, Fabio Phytobasanos
[...] Cui accessit vita Fabi et
lynceorum notitia adnotationesque in
Phytobasanos Jano planeo Ariminensis

(Florence 1744).
.
Séguier, Bibliotheca botanica .
Rudbeck the Elder, Deliciae vallis Jacobaeae .
Rudbeck, Catalogus plantarum .
Albrecht von Haller started a review periodical Göttingische Zeitungen von Gelehrten Sachen Göttingische Zeitungen
von Gelehrten Sachen
(Göttingen
1739-1752).
(Göttingen 1739-1752). From the year 1753 it was edited by die Sozietät der Wissenschaften and called Göttingische Anzeigen von Gelehrten Sachen.
At the end of the letter there is a note by Linnaeus about what he can send.