Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1022 • Joseph von Rathgeb to Carl Linnaeus, 19 March 1749 n.s.
Dated 19 Martii 1749. Sent from Venezia (Italia) to (). Written in Latin.

Viro Nobilissimo Doctissimoque
Carolo Linnaeo,
Archiatro P[erillustri] Reg[is] Sv[eciae], Med[icinae] et Bot[anices] P[rofessori] Ups[aliensi],
S[alutem] P[lurimam]
Joseph, Nobilis a Rathgeb Eques.

Binas superiores meas litteras, quarum unam pridie Kal[endas] Februarii, alteram pridie Kal[endas] Martii, ad te dederam,[1] probe tibi, Vir celeberrime, redditas fuisse spero, quibus, quod in praesentiarum adjungam, nil aliud habeo, quam semen plantae no. 29 ex Catalogo Florentino a te notatae, illinc mihi recens missum, quod cum hac epistola accipe. Unum est ex illis septem, quae adhuc curanda remanserant, quamvis re ipsa non plura quam sex remansisse dici debeat. Nam Auctor Catalogi ad me scribens jam se corrigit. Fatetur enim plantam, quam no. 44 nomine Astragali stellati inseruerat quaeque etiam a te, Vir doctissime, desiderata fuit, ita quidem sibi ex Hollandia communicatam fuisse, deinde autem cognitum, nihil aliud esse quam Securidacam luteam majorem, quae in supplemento Catalogi no. 578 occurrit. Correctio haec, quamvis semper laudem mereatur, ex eo tamen parum probanda, quod existimandum erat Auctorem nullam plantam Catalogo suo inseruisse, nisi eam prius probe examinasset. Hoc ab eo neglectum in una planta atque inde deceptum, cur non dubitare liceat eumdem errorem cum aliis plantis [a][a] : MS1 [added above the line by
Rathgeb
]
maioris difficultatis[a][a] : MS1 [added above the line by
Rathgeb
]
committere posse? Accedit, quod Astragali character ita planus est, ita diversus a Securidaca aut, si mavis, a Coronilla, cui tu Securidacam luteam subiicis, ut quasi oculos fugere nequeat. Hic loci non possum, quin ex te, Vir Doctissime, rogem, quaenam sit illa Planta, cui in Gen[eribus] tuis §698 Securidacae nomen proprium fecisti.[2] Nam quum neque in Horto Cliffort[iano][3] neque in Upsaliensi[4] Securidacam fuisse appareat atque ad supradictum §698 Auctorem, unde plantam pro formando charactere sumpsisti, non nominaveris, immo ex signo ibidem adjecto elucescat, plantam hanc tibi nunquam visam, quaeso, explices, qualisnam illa sit. Unde ejusdem characterem, qui in fructu singularis est, erueris? Condona libertati meae atque opera mea vicissim, ubicumque libuerit, aeque confidenter utere!

Vale et me amare perge meque tibi semper commendatum habeto! Iterum vale!

Venetiis 19 Martii 1749.

[b][b] : [added by Rathgeb] Tui observantissimus addictissimusque
Joseph Nob[ilis] à Rathgeb Eques[b][b] : [added by Rathgeb]

[b][b] : [added by Rathgeb] P.S. Certus sum Manettum in eo secundo falli, quod plantam, quam erronee Astragalum stellatum nominaverant Securidacam luteam majorem esse existimet. Nam hujus Siliquae facile distinguuntur, a quibus illae, quas Securidacae luteae esse credit, diversae. Studio easdem retinui animo serendi. Ego interea suspicor hanc plantam esse Bocconi nomine Securidaca minor Siliquis foliaceis ab eodem descriptam.[b][b] : [added by Rathgeb]

upSUMMARY

Joseph von Rathgeb hopes that Linnaeus has received his letters dated 31 January 1749 n.s. and 28 February 1749 n.s., respectively.

Securidaca lutea major was wrongly entered as Astragalus stellatus in the Catalogue of the Garden of Florence.

Rathgeb asks about Securidaca in Genera plantarum §698.

P.S. Rathgeb is sure that Saverio Manetti is wrong when he believes the plant that was erroneously called Astragalus stellatus to be a Securidaca lutea major. Rathgeb suspects it to be Silvio-Paolo Boccone’s Securidaca minor siliquis foliaceis.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XII, 141-142). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [added above the line by Rathgeb]
b.
[added by Rathgeb]