Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1030 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 12 April 1749 n.s.
Dated 12 April. 1749. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Celeberrimo medicinae et botanices Professori,
ac ornamento nostri aevi,
D[omino] Carolo Linnaeo,
S[alutem]
DE SAUVAGES.

12 April[is] 1749.

Amice colendissime,

Tandem navis e portu Sete solvit et Stockholmiam petit; huic committo capsam, unum pedem altam et latam, duos fere longam, cui e latere supra pergamenum adhaeret inscriptio: à Mons[ieur] Grill, à Stockholm, pour rendre à M[onsieur] Linnaeus, à Upsal. Faxit Deus, ut eam cito accipias!

In illa capsula continentur omnes plantae, quotquot a Dom[ino] Magnol accepi, et eas ex vetustate dignosces, ac fere omnes, quas ego identidem legi. Stupesceres certe, quod nullam plantam haberet apud se Magnolius nomine suo inscriptam, seu pittaciis munitam; omnes erant fasciculatim aggestae in libris, cum D[ominus] Magnol, Botanici filius, meus collega, nequaquam botanices gnarus, me monuit, si eas vellem accipere, secus in ignem projecturum. Dedit simul alias foliis agglutinatas, sed ita detritas, ut cognosci nequeant, et nullius usus sint. Sperabas, vir clarissime, herbarium rarum, nitidum, Magnolio dignum; en solum plantas ita exoletas et vetustas, ut valde metuam, ne tibi fastidium moveant plurimae Magnolianae; quae vero a meo penu, sunt recentiores. Utinam tibi placeant! Quas volueris, accipias et retineas; verum pergratum mihi feceris, si anno sequenti, aut prima navi posses remittere caeteras, et potissimum Gramineas, vero nomine munitas; illis enim carere non possum ad opus meum Florae Monspelianae, tuo jussu susceptum, perficiendum. Gramineae plures sunt rarae, a Monte Calcaris devectae. Nonne posses unum ex tuis discipulis praeponere ad nomen cuique addendum? Cum dimittes, inscribe, quaeso, à Monsieur Desmarets, négociant, à Sete, pour rendre à M[onsieur] de Sauvages, à Montpellier.

Addo huic capsae viginti circiter theses medicas, quas tibi placere cupio. Doleo, quod meliores non habeam. In capsa est fasciculus, male colligatus, dissertationum medicarum, quem clariss[imo] Hallero, amico tuo, Gothingam mittere velis, atque simul oro te, ut ipsi me commendare non graveris eo fine, ut dissertationes medicas tum ab ipso, tum aliis autoribus editas, mecum communicare velit.

Cum me monuisti, pro tua benignitate, ut scriberem ad Ill[ustrissimam] Societatem Regiam Scient[iarum] Stockholmiensem, scripsi sedulo; ast responsorias nullas accipio. Quocirca oro te, amice illustrissime, ut de illo voto meo nullum amplius verbum facias; maxime cum me, necquidem cogitantem, sed tamen hujus honoris memorem, in Societ[atem] Reg[iam] Londinensem cooptari curaverit amicus, qui nuper Londinum iter fecerat, D[ominus] Jalabert, professor matheseos Genevensis. Hoc eo gratius mihi fuit quod, cum adhuc favorem Aulae et Cancellarii Franciae ambiam (ut stipendia cathedrae per obitum Fitz-Geraldi vacuae, atque disputationi traditae obtineam), similibus titulis apud magnates fucum facere possim, et quod ex meritis deest, diplomatibus illis supplere.

Nullum verbum Anton[io] Magnolio feci de perhonorifica cooptatione, quam ipsi offers, tum quia prorsus ignorat has plantas, quas mitto, tibi destinatas esse, nec enim ea illius fuit unquam sententia, sed tum maxime, quia illius animus ab illis scientiis et studiis academicis prorsus est alienus. Munus professorium quidem exercet, quod a patre accepit, verum ipsam medicinam nec theoreticam, nec practicam curat, et alias scientias nullo habet in pretio. Laetatur tamen et gloriatur, quod methodum patris sui calycinam, prorsus neglectam, ex oblivione extraxeris, eamque eruditis commendaris.

Summa cum voluptate legi tua mira inventa de Taenia. Perge, vir oculatissime, universi miracula rimari et aliis patefacere! Amicus meus D[ominus] Herrenskwent, medic[us] Helvetus, prae se habet arcanum, cujus ope, intra 24 horas Taeniam per alvum deturbat, et sic duodecim Genevenses sanavit. Jam degit Parisiis et est medicus Principis de Saxe-Gota.

Cum maxime laetarer, quod Archiater D[ominus] Chicoyneau me solum demonstrationibus botanicis praefici voluisset, ille sponte sententiam mutavit et mihi socium addidit, crassum botaniscastrum, qui alternis annis Fitz-Geraldi munus obeat, praetendens se timere, ne assiduo hoc labore sanitas mea detrimentum patiatur. Vide, quam multa scientiarum cultores maneant fastidia. Plura mihi accerserem, si quid de Botanicâ publici juris facerem ante aliquot annos. Jam totus sum in perficiendis Classibus, maxime quoad morborum theoriam, quam vere mechanicam volo, et principiis saltem certis, innixam. Si quae sint in fasciculo dissertationes academicae, tum meae, tum Societ[atis] Reg[iae] Monspel[iensis], quas Ill[ustrissimae] Societati Upsaliensi velis offerre, gratum erit.

Si tempus non defuisset, plantas omnes, quas mitto, pittaciis ornassem, saltem cognitas ab ignotis mihi distinxissem, ut labori tuo parcerem. Verum millena me urgent negotia annua, quibus adde uxorem gravidam, non bene se habentem, intra duos menses parturituram, et domum novam, quam nuper emi, et in quam me, ante partum uxoris, recipere debeo; excusatum proinde me habeas.

Quod de Classibus morborum scripsit ad te D[ominus] Missa, non impedivit, quominus ab omnibus medicis vicinarum urbium hoc opus avide emeretur, et adhucdum a studiosis assidue expostuletur. Forte audivit D[ominus] Missa, meam sententiam circa principium maerens humanae machinae collegis meis non arrisisse, et hoc verum est.

Cum scribes ad Dom[inum] Grill, Stockholmiam, illi, quaeso, commendes Dom[inum] Desmarets, Monspeliensem, amicum, cognatum et omni titulo commendabilem et celebrem negociatorem, eo fine ut, si quid ex Mediterraneo accersere aut negotiari hic voluerit, ad eum scribat, fidi et tuti commercii certus.

Tela cera obducta tegit, extra capsam, aliquot icones plantarum ill[ustrissimi] Richeri de Belleval, quae non antea lucem aspexerant, quas tamen summe laudat Tournefort, in praefatione Institut[ionum] suarum. Tabulae aeneae ducentae, vel trecentae sunt inter manus Praesidis de Belleval, qui eas lubentissime venundaret, sed manuscripta avi, contempta a natis, disperdita sunt, nisi in bibliotheca Dom[ini] Chicoyneau lateant. Nescio autem, unde plantas habuit, quarum icones tradit; earum paucissimas cognosco. Typothetae Monspelienses ignorant modum, quo illae icones ex hisce tabulis nitide effingi possint, ut exemplaria ad te missa ostendunt. Si tamen plures velis icones, licet solus habeam unicum exemplar unius fere centenarii, mittam lubens.

Finem tuae epistolae, minus nitide delineatae, legere non possum, quod doleo; forte ista lineamenta sunt etiam tuis magis confusa; sed ideo verba quaedam ex tuis non distinxi, quia minutiora sunt.

Uxor mea tibi gratias agit maximas pro votis officiosissimis, tibique et tuae conjugi venerabunda sua officia offert.

Misi heri ad Dom[inum] de Reaumur Ardeam crista dependente, F. 3, sed cirrhus occipitio dependens albus, vertex et occiput cum dorso atro viridia; collum album immaculatum, superne cum alis et uropygio cinereum; inferiora albent, tibiae flavescunt, ungues nigricant. Vocatur vulgo Mouai, a sono vocis. Rostrum totum nigrum est...

Quo modo applicetur vel adhiheatur Spirit[us] Salis in catarrhis et pernionibus doce, quaeso ...

Exquisitas tuas dissertationes nullus nostrorum bibliopolarum obtinet; eas avidissime exopto.

Tria nova praestant volumina in 4° Academ[iae] Bononiensis, certe optima.

Viginti et ultra Paralyticos, electrica vi curavi per mensem et ultra; plures sanati sunt, multi sublevati, nullus laesus est. Duo rheumatismi sanati, omnes perniones discussi, duo epileptici, qui paroxismos 10 intra hebdomadem aut circiter patiebantur, primo electrisationis mense nullum, deinde paucissimos et breves habent.

Dissertationem meam de Rabie Tolosani nondum ediderunt. Misissem lubens ad Ill[ustrissimam] Societ[atem] Reg[iam]. Hanc expecto, et data occasione, cum habuero, mittam. Addam aliam de Paralyticis, a me per electricitatem curatis.

upSUMMARY

Not yet available