Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1035 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 4 May 1749 n.s.
Dated 4. maji 1749. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustr[issimo] Dom[ino] Linnaeo,

Amice colendissime,

Epistolam undique plenam, ut inter nos decet. Nuper scripseram sed e domo excedens, ut in novam, quam emi, migrarem cum supellectilis farragine confusa est et amissa.

Navis ejus magister in hac schedula inscriptus, jam Stockholmiam petit, quae ad te defert capsam ligneam 35 librar[um] pondere, linteo obvolutam plenam herbario meo et viginti circiter dissertationibus medicis; pretium gestationis duos dalderos seu, ut ajunt, nummulum non excedet. Praeter hanc capsam invenies multas plantarum icones ex tabulis Richerii de Belleval furtim expressas, furtim, quia amico suas tabulas crediderat ea lege, ut unicam cujusvis iconem duceret. Nescio, unde habes Magnolium suas plantas tibi dedisse vel destinasse, id ne cogitavit quidem. Ne credas tamen te mihi magis obligatum, qui eas ad te mitto, ut ut enim numerosae sint, quas e Magnolio habui; illae adeo sunt vetustae et exoletae ut Magnolius; nisi eas accepissem, in ignem conjecisset. Adde, quod plantae sint confusae pittaciis seu nominibus destitutae, ita ut tantus requiratur botanicus ac tu, ut cognosci queant saltem plurimae. Faxit deus, ut votis tuis respondeat munus. Hoc tamen exorare te volo, scilicet ut retentis omnibus, quae tibi arriserint, caeteras nominibus inscribas praesertim. Gramineas et curiosis tuis, ut Linnaea, gramine ossifrago & additis, cum dissertationibus tuis, quas in Gallia emere non possum, remittas.

Tandem clausa et missa capsula, accepi, Tolosa, dissertationem meam de Rabie, quam mitto pariter seorsim ad D[ominum] Grill Stockolmiam. Ad quem in antecessum potes scribere atque amabo; illi commenda cognatum at amicum meum hujusce urbis negotiatorem percelebrem et aestimatissimum D[ominum] Desmarets, qui commercio suo vicina regna amplectitur, quique ut summas opes, ita omnium amorem et existimationem merito possidet. Is ad portum Sete, ubi negotiorum suorum curatorem habet, lubentissime misit capsam, ad eum quidquid miseris tuto accipiam et potes fasciculum sic inscribere à Monsieur Desmarets negotiant à Sette, licet Monspelii degat uxoris meae consobrinus dilectissimus.

Si plures Richeri Belleval icones aveas, licet unicum singularum mihi supersit exemplar, eas ad te altera navi mittam.

In capsa continetur fasciculus dissertationum, quas ad illustr[issimum] amicum tuum Hallerum Gottingensem transmitti vellem cum litteris ad eum, quibus ipsi me commendes, ut quas Göttingae dissertationes medicas superfluas habet mecum communicare velit, nostras lubentissime vicissim reddituro. Fasciculum, si videatur, melius aptiusque colliga!

Millenas rependo tibi grates pro curis assumptis, ut me illustriss[imae] Stockolmiensi societati cooptares; epistolas invitatorias nullas accepi, sed, quaeso, ne deinceps quaesitum urgeas; interea tuo monito socii Stockolmiensis nomen usurpavi, destiturus, si a secretario nihil accipiam.

In hujus cooptationis locum, Regia Londinensis societas me, ut scribit D[ominus] Folkes, brevi acceptura est.

Non verbum feci Magnolio de tua per honorifica propositione, quia ille proffessor a patre multum degener nec botanicen nec ullam aliam curat scientiam; munus tantum obit proffessorium, simulque senatorium.

Defuncto collega meo, Fitzgerald Hyberno, qui mecum alternis annis plantas demonstrabat in horto regio; solus eram, quem ea spectabat provincia, annuente etiam archiatro, sed nuper ipse archiater sollicitatus a Doctore Botanicastro prorsus omnium methodorum ignaro; ipsum mihi socium designavit, unde quae reviviscere inceperat botanica jam Monspelii; evilescet et languebit, quia prae fastidio munus meum tantum perfunctorie deinceps obibo. Hoc uno solatio sustentatus, quod tecum commercium servare possim.

Pulcherrimae sunt tuae de Taeniis observationes, pulchriores de Horologio florae. Sed doleo, quod in ultima epistola propter lineamentorum tenuitatem plura legere et distinguere non potui.

Tibi maximas agit gratias mea conjux pro votis, quibus illam beas, tibi tuaeque dilectissimae uxori paria vota fundo, deumque deprecor, ut prospera valetudine et multa prole vobis digna, per saeculum fruamini, atque ut quondam tuum Carolum peregrinantem et patris vestigia sequentem Monspelii amplecti detur occasio.

Vale, mi dilectissime et colendissime proffessor, neque tibi devinctissimum et devotissimum puta!

Monspelii 4 maji 1749.

De Sauvages

Vacat adhuc apud nos Fitzgeraldi cathedra medica; a cancellario Franciae enixe postulo stipendia regia hujusce cathedrae, quae sunt 600 librarum. Sum enim alterius coadjutor sine stipendiis, mense augusto vel septembri. Novus eligetur proffessor ex septem doctoribus, qui theses agonisticas in lucem edunt, quarum tres in [...] capsula invenies.

Plures aegrotos electrisatione curare tentavi; tentarunt et alii Monspelienses curiosi amici me suadente et adstante. Septem autem vel octo paralytici ita restituti sunt, ut qui sua munia obire non poterant, ut ambulare, instrumenta versare, tractare, jam satis libere exerceant; unde singulis diebus per tres menses ad domum vicinam electrisandi concurrunt viginti vel triginta pauperes (divitibus neglectis). Duo rheumatismis affecti omnino sanati sunt, tres pernionibus vexati, aliquot pedum edematis deturpati, plures artuum stupore, debilitate visus, vertigine tentati, optime habuerunt. Nullus est, qui detrimentum inde acceperit, nullus, qui aliquod emolumentum non senserit. Verum plura fusius scribam ad illustrissimam regiam societatem, statim atque per tempus licuerit. Scamonium manu calida amicus tenebat et sic per septem minuta electrisatus est, verum sine ulla catharsi, quod sibi successive scribunt Bianchi, Wincler &c.

A Messieurs
Messieurs De la Societé
Royale Des Sciences
a Upsal en Suede
pro D[omino] Linnaeo

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 58-59). [1] [2] [3]