Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1043 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 2 September 1749 n.s.
Dated 1749 d. 22 Augusti. Sent from Uppsala (Sweden) to (). Written in Latin.

Illustrissime Amice,

Epistolam tuam, die 4 Maii datam, in itinere Scanico constitutus, accepi; missus enim fui a Rege, hoc anno, ut in Scaniam observationes instituerem oeconomicas, qua scilicet ratione, plantae, lapides, animalia, in usum verterentur oeconomicum; peracto quatuor mensibus itinere, hisce diebus redux fui, dum ante me reperio cistam tuam, refertam infinitis plantis, plurimis rarissimis. Non verba, nec mens sufficit ad declarandum gratum animum. Millenae non sufficerent grates; novi enim optime, quanti laboris sit plantas indagare, quaerere, colligere, exsiccare. Te excepto, nullus mortalium simile praestaret amico. Dum vixero, quotidie pia mente servabo hoc et semper. Singulas plantas percurrere incoepi; multa sunt rarissimae, nec nisi Monspelii legendae. Inter has, non infima est planta inclusa, cujus semina, si suppetant, enixe rogo, mecum benevole communices. Singularis enim profecto est haec in sua gente.

Periit hoc anno, me absente, Coriaria, quod valde doleo; si semina occurrant, quaeso, mittas.

Curiosissimae erant figurae istae Dom[ini] Belleval, de quibus nunquam audivi. Nomina habet specifica Graeca, uti Renealme. Icones magis nitidae quam similes sunt.

Abiit demum D[ominus] D[octor] Hasselquist ad Terram Sanctam. Utinam redeat cum flora Sacra! Sed iter ipsi difficillimum est. Hisce diebus, accepi ingentem copiam seminum a D[omino] D[octore] Kalm, qui in Canada degit; redibit ille proximo vere, si faustum ipsi iter; adportabit novas plantas multas. Hisce diebus exspectamus duos botanices alumnos, alterum a Jemtiae Alpibus, alteram e Lapponia. Quorum Montin, qui adiit Alpes Lapponiae, pulchre detexit in Musco Norvegico umbraculo ruberrimo, Dill., Musc., 547, T. 83, f. 9, sexum dioicum; alter vero, D[ominum] D[octorem] Hagstroem reperiisse se scribit, in summo altissimi montis cacumine, plantam sibi ignotam, quam nondum vidi.

Ego, in itinere Scanico, in planta Fl. Suec. 996, seu Calamaria Dillenii vidi, non tantum squamam cordatam ad basin foliorum, quae loco floris est, sed etiam tam flores masculos quam femineos.

Folia enim exteriora plantae ad basin gerunt capsulas 2 loculares, sed interiora folia omnia, in basi, habent antheram cordatam.

Reperi etiam Pilulariam Valantii, quam antea in Suecia frustra quaesivi, Sium minimum, et plures alias rarissimas.

Proximo vere remittam cistam cum plantis et libris nostratibus, nec non Acta Societatis nostrae; dum licet, iterum, quaeso, mittas observationem ad Societatem Upsaliensem.

Ne dubites, quaeso, te esse Membrum Societatis Scientiarum tam Upsaliensis quam Stockholmensis. Dum haec scribo, ad manus habeo trimestre primum hujus anni Actorum Stockholmensium, ubi Membra extranea enumerantur Raben, Haller, Muschenbrock, Gesnerus, Kirchback, Collinson, Lagramoso, Reaumur, Hundelmarck, de Sauvages, cum suis titulis. Si poteris fidem adhibere oculis alterius aeque ac tuis, erit hoc extra dubium. Ego autem ita esse, per te, per animam et Deos juro.

Dom[inus] Missa accessit nudis pedibus, ni dicam corpore. Comparavi ipsi domicilium; dedi pecunias; obtuli mensam; habui uti amicum integerrimum. Demum post ½ circiter annum dissentiebat aliquando, et irascebatur; remisit pecunias, quas mutuum dedi, absque spe vel desiderio nonquam resumendi; abibat non salutato hospite, nec me vidit amplius, nec ad litteras meas respondebat. Sic alui anguem in sinu. Nescio adhuc, an hospes vel hostis erat.

Tu quaeris, undenam habui istud de Magnolii dono. Ego sancte testor, a D[omino] Missa, quod asseverabat mox, dum domum meam prima vice intrabat. Ego miratus; ille sancte testabatur; alias nunquam cogitassem de re impossibili et contra naturam. Sed transeant haec cum caeteris erroribus.

Quid cogitant vestrates de Morionibus albis, de nova ista specie hominum, quam descripsit Montperterrius? Ego nescio, utrum sint varietates vel diversae species. Aures longae, statura parva, senectus 25 annorum, oculi rubro flammei, palpebrae implicatae, visus lateralis, etc., multa sunt. Certe, si unquam anatomia edoceat aliquam differentiam, erint certissime e nova specie, adeoque non nepotes Adami et Eva. Ego video, quae faciant aliquando theologis negotia, si non nepotes Adami. Nequeunt vocari Simiae, cum loquantur et ratiocinentur.

Fasciculum mittam Hallero, prima data occasione. O bone Deus, et tu adhuc cares stipendiis Regiis! Pudeat mihi et omnibus iisdem frui, dum tu, qui certe in medicis hodie summus es, iisdem carebis. Faxit Deus, ut habeas propediem! Cavendum, ne magna injuria fiat fortibus et miseris; spoliatis arma supersunt.

Actis Upsaliensibus inseruntur characteres plantarum Dom[ini] Colden, quos conscripsit in Noveboraco Americes super omnes suas plantas, et ad me misit; sunt certe curiosissimae.

In cista, quam mittam, habebis dissertationem de Taenia, Senega, Ligno colubrino, Genesi calculi et Oeconomia naturae, quas dedi antequam iter Scanense suscepi.

Opto, ut uxor tua suavissima te beet digno filio, qui premat paterna vestigia et perveniat ad apicem eruditionis. Futurae matri devotissima mea dicas officia.

Pulchra erant, quae scribis de Electrisatione; adhuc nullus incipit hanc medicinam apud nostrates adhibere; sed ego quamprimum instituam.

Praeterita nocte, prima vice post aestatem, persentimus gelu; quod solet alias d[iebus] 8 et 16 Augusti, st[ylo] veteri, prodire.

Vale et diu vivas felix ac sospes!

Dabam Upsaliae 1749 d[ie] 22 Augusti.

Scripsi manu festinanti; alias amisissem virum, qui litteras portet.

upSUMMARY

Not yet available

upEDITIONS

1. Lettres inÚdites de LinnÚ Ó Boissier de la Croix de Sauvages (1860), p. 127-135   p.127  p.128  p.129  p.130  p.131  p.132  p.133  p.134  p.135.