Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1049 • Carl Linnaeus to Bernard de Jussieu, 3 October 1749 n.s.
Dated d. 22 septembr. 1749. Sent from Uppsala (Sweden) to Paris (France). Written in Latin.

Botanico summo,
D[OMINO] D[OCTORI] BERNH[ARDO] de JUSSIEU,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Carolus Linnaeus.

A primo vere in hoc usque tempus occupatus fui in itinere Scanico, quod nunc absolvi et Upsaliae redditus sum; proinde et mihi primum erit Te, quem maximi semper facio et cui plura grata et curiosa accepta refero, interpellere.

Semina ista rarissima, quae liberalissima manu et in ingenti copia misisti, accepi; plures inde natae plantae feliciter crescunt: Passiflora foliis bilobis peltatis; item Granadilla folio tricuspidi obtuso Few.; Tournefortia caule volubili foliis glabris; Sphaeranthus; Coix seminibus angulatis; Poterium spinosum; Datisca s[ive] Cannabina cretica; Coreopsis fol. verticillatis Gron; Rudbeckia, quae Obeliscotheca integrifolia Dill. Elth.; Glycyrhiza leguminibus glabris; Corylifolia; Fumana lutea; Ketmia bras. folio ficus, fr. pyramidato sulcato Tournef.; Dodartia; Malva frutesc. hirsuta, fl. luteis in capitulum congestis Plum.: Capraria curassavica; Sida foliis ovato-lanceolatis, caule paniculato Roy.; Ocymum fruticosum; Cedronella canariensis; Sison foliis ternatis Hort. Cliff.; Sideritis cretica tomentosa candidissima flore luteo Tournef.; Azedarach; Sideritis orientalis, phlomidis folio. Tournef.? Amaryllis Belladonna; Reseda Erucago apula. Column.; Papaver cambricum Dill. Elth.; Apocinum curassavicum; Solanum bonariense Dill. Elth. 2. 272; Mandragora; Alypum frutex terribilis; Sherardia Teucrii folio, fl. purpureo Vaill., ut reliquas taceam.

Tam multae tamque rarae plantae, quas antea non vidit Suecia, non possunt non me coram pedibus Tuis gratissima mente prosternere.

Expecto flores Lupuli sylvestris americanae claviculis donatae Pluk. t. 201 f. 8, quam vix a facie dicerem Bannisteriam, nisi tu mihi dixisses. Egregie crescit et forte proximo anno flores ostendet.

Axyris mihi novum genus est; floribus masculis triandris, ab Amaranthis diversum, cujus species mihi sunt:

1° Axyris fruticosa, floribus femineis lanatis, orientalis.

2° Axyris erecta herbacea amentis masculis simplicibus. Sibiriae.

3° Axyris herbacea, amentis masculis corymbosis. Sibiriae.

4° Axyris herbacea, floribus capitatis. Sibiriae.

et forte

5° Axyris foliis linearibus, caule herbaceo, fl. nudis. Linaria Scoparia. Si habeas plantam florentem, quaeso, examines.

Mihi tantum species 2a in horto est.

Napaea vocavit ([Greek] Saltus lucus, Nympha sylvatica, quia umbrosa amat) Clayton novi generis plantam, quam nuper delineavit D[ominus] Ehret Londini splendidissime; est Althaea magna Aceris folio, cortice cannabino, floribus parvis &c. Bannist. in Ray hist. 2. p. 1928. Haec in diversa planta flores gerit masculos et femineos ideoque dioica mihi est.

Sub hoc genere ego comprehendo Althaeam virginianam ricini folio Herm., quamvis floribus hermaphroditis, ubique plantae facies eadem, flores et fructus iidem, excepto sexu. Distinguitur facile Napaea a Sidis calyce non plicato sed urceolato et stylis non capitatis; adeoque prior Napaea floribus dioicis; posterior Napaea fl. hermaphroditis. Has procul dubio dudum accepisti.

Calamistrum in itinere Scanico copiose collegi; vidi, quod sit genere diversissima a Pilularia tua, quam itidem copiose offendi prima vice intra Sueciae limites; offendissem nunquam, nisi tu eandem mihi demonstrasses in tuo gratissimo itinere. Calamistrum fert fructum intra basin foliorum exteriorum, ut eandem delineavit Dillenius; at vero squamam floris cordato- sagittatam a latere inferiore folii non vidit nec antheras observavit; folia enim interiora plantae intra basin gerunt antheram magnam ovatam, polline copioso refertam; habent et flores similes femineis a latere inferiore folii, quae omnia delineabo in Itinere Scanico.

Muscus norvegicus umbraculo ruberrimo examinatus est a D[omino] Montin, qui hoc anno petiit Lapponiam; caret absolute omni calyptra, adeoque Sphagni genuina species est.

D[ominus] D[octor] Kalm, qui Canadiam, petiit et nunc in Canadia versatur, misit plusquam multa semina. Ego primo vere colligam, ex his pro Te, ut habeas eadem. Redibit D[ominus] Kalm proximo vere cum plantis siccis & vivis, modo vivat. Utinam haberet secum plantam siccam Lonicerae herbaceae repentis Canadensis, quam Tu habes in horto Parisino! Vellem lubenter videre, numne haec planta species esset Linnaeae.

D[ominus] Hasselquist d[ie] 2 Augusti solvit Stockholmiae versus Palaestinam, a qua, si salvus redeat, mihi multa promitto, quum solius Botanices causa istam regionem adiit.

Naves Chinenses multos pisces, insecta et siccas plantas pro me adduxere, sed merces istae, quae Gothoburgi haerent, nondum mihi traditae sunt; expecto has quotidie.

Actis nostris Upsaliensibus, quae nunc sudant, inserui Coldenii Characteres plantarum Coldenhamensium in Noveboraco Americes conscriptos, qui curiosi sunt et tuis acutissimis oculis forte digni.

Nova literaria nobis attulere, quod Museum Horti Regii Parisini prodibit prope diem in 4 voluminibus quarto; avidissime expecto hunc librum, qui procul dubio habebit multa curiosissima.

Misisti ad me praecedente vere spicam per Suecum, qui erat Parisiis, sed absque foliis, absque nomine; habuit, ni fallor, stamina multa et pistilla 2; quaeso, dicas mihi, quaenam sit planta.

Annon vidisti flores Bahobab; egregie crescit apud nos ex seminibus, quae olim misisti, sed florere recusat; miror admodum, cujus sit generis.

Si poteris mihi comparare Virum Stockholmiae, scilicet aut Legatum vestrum aut Mercatorem aliquem Gallicum aut alium quemcunque, cui possem merces meas committere, haberes a me omni anno, quae prodeunt curiosa in Suecia et quaecunque rariora sese heic sistant. Habito enim ego itinere unius diei Stockholmia; facile possum omnia Stockholmiam mittere, sed obtinere Stockholmiae virum, qui inquirat naves Galliam petentes, nunquam offendere potui. Cures hoc, si poteris. Ingratissimus mortalium Missa abibat non salutato me hospite, adeoque nihil mittere potui.

Annon velles inserere Actis nostris figuram Lonicerae nummulariae folio Canadensis.

Saluta amicissimam, dulcissimam nobiliorisque sexus ornamento virgini Bassaport et D[omin]um Laserre. Vivas diu felix et sospes; Te stante virebo & virebit Hortus noster academicus!

Dabam Upsaliae d[ie] 22 Septembr[is] 1749.

upSUMMARY

Linnaeus has returned to Uppsala from his journey to Skåne, and the first he writes to is Bernhard de JussieuJussieu, Bernard de
(1699-1777). French. Professor of
botany, brother of Antoine and Joseph de
Jussieu. Demonstrator at the Jardin des
plantes. Sébastien Vaillant’s
successor. Uncle of Antoine Laurent de
Jussieu. Correspondent of Linnaeus.
.

Linnaeus has received a lot of seeds from Jussieu [Jussieu to Linnaeus, 30 January 1749Letter L1007], and he lists them as they flower magnificently. He is very pleased to have them.

Botanical comments are made on Axyris, Napaea, Calamistrum and a Muscus Norvegicus examinated by Lars MontinMontin, Lars (1723-1785).
Swedish. Physician and botanist. Studied
medicine in Uppsala under Linnaeus and
Nils Rosén von Rosenstein.
Provincial physician of the province of
Halland. Correspondent of Linnaeus.
.

Pehr KalmKalm, Pehr (1716-1779).
Swedish. Botanist and traveller,
professor of natural history at
Åbo. Disciple of Linnaeus.
Travelled in North America 1748-1751.
Correspondent of Linnaeus.
is in Canada. He has sent many seeds, which Linnaeus will share with Jussieu. Kalm is expected back next spring.

Fredrik HasselquistHasselquist, Fredrik
(1722-1752). Swedish. Physician and
naturalist, explorer. Studied under
Linnaeus and Lars Roberg 1741-1749. Went
to Egypt, Syria, Palestine, Cyprus,
Rhodes and the island of Chios. Died
near Smyrna. Son of Magnus and Helena
Maria Hasselquist, brother of Andreas
Hasselquist. Correspondent of Linnaeus.
is on his way to Palestine.

Linnaeus has a large quantity of Chinese material in a vessel in Gothenburg, but he has not got them up to Uppsala yet. He expects them very soon.

A work by Cadwallader ColdenColden, Cadwallader
(1688-1776). American. Physician of
Scottish origin, botanist, physicist,
politician. Lieutenant governor of New
York. Correspondent of Linnaeus.
on North American plants will appear in the Acta of the Royal Society of Sciences at Uppsala [Kungliga Vetenskaps-Societeten i UppsalaKungliga Vetenskaps-Societeten i
Uppsala,
Swedish. The Royal
Society of Sciences at Uppsala was
founded in 1728.
, Linnaeus refers to the “Plantae Coldenhamiae”Colden, Cadwallader “Plantae
Coldenhamiae in provincia noveboracensi
americes sponte crescentes,"
Acta Societatis Regiae Scientiarum
Upsaliensis
(1743, [1749]), 81-136,
(1744-50 [1751]), 47-82.
].

Linnaeus has heard that Museum horti regii Parisini is about to appear [Linnaeus means the work by Jean-Louis Leclerc, comte de BuffonBuffon, Jean-Louis Leclerc, comte de
(1707-1788). French.
, Histoire naturelleBuffon, Jean-Louis Leclerc, comte de
Histoire naturelle
générale et
particulière avec la description
du cabinet du roi
, 44 vol. (Paris,
1749-1804).
, with a description of the “Cabinet du Roi”], and he is eager to see it.

Linnaeus asks about two other plant species, one of them an unnamed specimen sent by Jussieu.

Linnaeus wonders again if Jussieu knows of anyone in Stockholm who could take care of material meant to be sent to Jussieu. Stockholm is only one day’s journey away, and it is easy to send things there. But Linnaeus can not look in Stockholm for ships destined for France. And it was not possible to send anything with Henri MissaMissa, Henri (?-?). French.
Physician. Arrived in Uppsala in 1748.
Linnaeus’s first foreign student.
Correspondent of Linnaeus.
, since he left the way he did.

Linnaeus asks if Jussieu is willing to contribute to the Acta of the Royal Society of Sciences at Uppsala [Kungliga Vetenskaps-Societeten i UppsalaKungliga Vetenskaps-Societeten i
Uppsala,
Swedish. The Royal
Society of Sciences at Uppsala was
founded in 1728.
].

Linnaeus sends his greetings to Madeleine Françoise BasseporteBasseporte, Madeleine
Françoise
(1701-1780).
French. Painter, Paris. Pupil of Claude
Aubriet, painter at the French court,
where she taught the princesses.
and to LaserreLa Serre, French. Physician
and naturalist, Paris.
. He hopes Jussieu will have a long life, for as long as he stands, also Linnaeus and the garden will stand.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (ASP, Dossier biographique Linné). [1] [2] [3] [4]

upEDITIONS

1. Epistolæ Caroli a Linné ad Bernardum de Jussieu ineditæ (1854), p. 204-208   p.204  p.205  p.206  p.207  p.208.