Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1071 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 7 November 1749 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Vir Doctissime et Amice plurimum Venerande,

Quanto gaudio me affecerint Epistolae vestrae 24 Septembris currentis Anni 1749 vix effari queo. In manus eae veniebant 14 Octobris, quum sedebamus cum propinquis ad mensam hilares, celebrantes nativitatem carissimae uxoris. Gratulor Tibi reditum in patriam et salvum Te Tibi redditum Tuisque. In novellis nostris Belgicis propositum de Itinere in Scaniam intellexi. Tumultuosae et furibundae tempestates, quae Hollandiae urbes intoxicaverunt jam per duos annos, prohibuerunt me omnino a studiis. Sedatiores quidem sunt, sed vi coactae, ob praesentiam militum. Interim ego me exhilaravi Libris tuis noviter editis, et quam maxime Flora Zeylanica, in qua videris inquirere in Editorem Musaei Zeylanici Hermanni. Hunc facile intelliges. Postquam gradum Doctoratus suscepissem et de camphora publice disputassem, Amstelodamum peto, ubi Fredericum Ruysschium (Magni Ruysschii filium), vino valde deditum; beneficio istius nectarii liquoris mihi devinco, ita ut praeter alia plurima etiam Manuscriptum istius musei ab eo comparaverim, quod domi redditus ilico imprimendum curavi, suppresso nomine meo ut editore; non enim conscius eram, an esset Catalogus iste genuinus, an vero pars quaedam. Postea tamen duobus annis fere elapsis a Guil[elmo] Sherardo ex Asia reduce cognovi esse Catalogum sic dicti Musaei Ceylanii.

Interim ego incitatus tuo exemplo Musaei Ceylanici tumultuosis hisce temporibus ad Seria animum incitans; reputabam me puerulum tempore feriarum solitum comitare Venerandum Patrem, quum Bibliothecam peteret publicam, ubi mihi in manus semper dabat ingentis molis volumen, quod singula pagina plantam nitidissime affixam tenebat, adscripto supra plantam nomine Latino, et in plurimis nomine incolarum; pluries eo, quo antiquiores Arabes usi fuerant. Tantopere tunc temporis placebant istae plantae, ut prout singulae se invicem sequebantur catalogum conscripserim, quem hisce temporibus perlegens et examinans necessarium duxi ut imprimatur; ad quod tanto magis nitor, quod ex eo demonstrare queam, quid sit Hermodactylus, cujus plantam minime cognovimus, ut bene doces in materia medica. Continet iste Liber plantas Rauwolphii, quas in itinere ex patria urbe secedens Massiliam, collegit; has sequuntur Syriacae, Mesopotamicae, Babylonicae et Assyricae. Deinde plurimae in monte Libani et Judaea collectae. Has omnes iterum examinavi, idoneaque synonyma apposui &c. Olim erat hoc Volumen Egregium ornamentum Bibliothecae Sereniss[imae] Reginae vestrae Christinae; inde venit in manus Vossii, cujus Bibliothecam integram emptione sibi compararunt curatores hujus Academiae. Non dubito, quin ejus itinerarium perlegeris, in quo exactissime docet loca plantarum; figurae, quae quartam ejus libri partem constituunt, sunt optimae, exceptis speciebus Cali, Garb et Lycium. Casp[arus] Bauhinus pluries in his plantis hallucinatus est. Nunc ad alia.

Cyprinum non procul ab urbe captum descripsi, qui ventris structura Lucium sive Esocem referebat, caeterum et corpore oblongus ac subquadrangulus, pinnis dorsi ac ani paralleligramis.

Gradus tuus dorso monopterygio, cirris maxillae superioris duobus, inferioris quatuor. Faun. 291. omnino inscribendus est Esox cirrhis sex. Duos enim tales pisces in lacu Harlemensi captos mihi comparavi, quos dissecui, et observavi Membranam branchiostegam constare quatuordecim ossiculis utrinque.

Lophium quoque ore cirroso Arted. gen. 62. dissecuit et descripsit filius meus, isque clupeam apice maxillae superioris bifido, maculis nigris utrinque Arted. gen. p. 7. n. 3. examinavit. Gadique speciem non descriptam nomine Steenbolk in foro detexit, Catvici captam, quam nitidissime depinxit. Ardeae quoque speciem (ut jactatur) novam depinxit, eamque inscribit Ardeam vertice nigro, collo abdominique albo- flavescentibus.

Ex Virginia nihil comparavi, quod doleo, anxiusque valde sum de bona Catesbaei valetudine. Ante duos menses D[ominus] Missa me visitavit, cui omnia quae potui officia praestiti, sed post moram paucorum dierum petiit Ultrajectum promittens se rediturum, sed nec hactenus eum vidi.

D[ominus] van Royen per duos menses pessime se habuit; ex febribus nunc reconvalescit.

Occupor hodie descriptione Echeneidis, quam ex Guinea comparavi. Putem ego varias ejus dari species. Nam haec est secunda quam describo, longe diversa a priori. Praeter tuam descriptionem in Amoenitatibus et figuram Catesbaei nulla apud Auctores bona descriptio vel figura, quum egregie in ejus figura pinguntur striarum margines ciliati, quibus se facile cuique affigere potest corpori.

Spero, quod Kalmius sibi comparaverit amicitiam Claytoni, Coldeni et Bartrami. Hamamelis floruit in horto floresque exacte protulit, ut describuntur et pinguntur in appendice Catesbaei. Quaeso, indices hortulano tuo Haganeum diem vidisse. Collectio ejus exoticarum publica auctione distrahetur.

Hisce vale cum Charissima uxore et familia faveque Tuo
Joh[anni] Fred[erico] Gronovio.

Lugd[uni] Bat[avorum] 7 Novemb[ris] 1749.

P.S. Planta haec ante tres annos e seminibus Pensilvanicis in horto nata, praecedente aestate floruit, caules cubito crassiores emittens, humana altitudine longiores. Folia radicalia immensa. Addidi unicum ex minimis.

Nunc ex Virginia specimen a Claytono comparavi, cui inscribitur

Napaea, Ejusque Characterem hoc modo format.

Monoecia Monadelphia

Masculi flores in tenues latosque corymbos dispositi.

CAL. Perianthium monophyllum tabulatum limbo plano erecto quinquefido, laciniis lanceolatis.

COR. Petala 5 basi coalita (instar malvae) calice duplo longiora apice rotunda plana patentia.

STAM. Filamenta plurima inferne in columnam erectam longitudine tubi calicis connata apice multifariam divisam. Antherae tenues planae petaliformes horisontaliter extensae oblongae, non nunquam emarginatae vel medio leviter incisae.

Feminei flores in eadem planta et eadem modo siti.

CAL. & COR. ut in mare.

PIST. Germen conicum infra receptaculum floris pilosum.
Stylus unicus cylindraceus pilosus, longitudine tubi calicis, apice globulis quibusdam, sphaerulis similibus (non nisi lentis ope conspicuis) cinctus.
Stigmata septem filiformia alba curvata, hinc inde reclinata, corolla, breviora.
PER. Capsula orbiculata paululum convexa, maturitate plana, medio concava, sulcis octo exarata, totidemque loculis instructa.
SEM. Solitaria reniformia.

Napaea a Ναπη, saltus, lucus vel vallis, quia Alpium vallibus, ubi primum inventa fuit, insigniter viget. Nymphae etiam poetarum, quae talibus lucis praeerant, napaeae vocantur.

Antea in Epistola hoc modo de hac planta scripserat Alcea perennis septem pedes alta; foliis peltatis imis heptapartitis angustis, profunde & obtuse crenatis, petiolis longissimis affixis; superioribus quinquepartitis et supremis tripartitis.

Celeberrimo ac Doctissimo
Dom[ino] Car[olo] Linnaeo

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 503-504). [1] [2] [3] [4] [5]