Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1082 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 9 December 1749 n.s.
Dated 9 Dec. 1749. Sent from Leiden (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Vir Doctissime,

Bibliopola Haakius vicinus meus ostendit heri literas a Schouten bibliopola Amstelodamensi ad eum scriptas, quibus ipsi in mandatis dedit, ut me consuleret de nova editione Bibliothecae tuae Botanicae, quam vellet imprimere forma majori, eademque qua omnes libri tui in hac urbe impressi sunt.

Sed quum vix unicum exemplar ipsi supersit, libellus iste ab Amstelodamensibus valde desideretur, ilico ad praelum vellet mittere Bibliothecam tuam prout nunc se habet, quod dissuasi, ipsi suggerens, quod primo tabellario ejus propositum Tibi significarem, expectandumque usque dum responsorias a Te acceperim, quas spero brevi me accepturas. Sine dubio multis additamentis augebis eam.

In meo exemplari Additamenta paginarum 150-153. suis locis adposui.

Verum quod in add. p. 152. linea 2. Gesnerus Conradus … Tigur. 1544 4° notas reponendum pag. 51. nescio an recte.

Neque intelligo, quid sibi velit in erratis, ubi scribitur

p. 68 l. 13. Hoc tempore nati Petrus
p. 141 l. 13. suo suo, nisi sit error, et scribendum sit p. 144 l. 13 lege scio pro suo.

Audio Botanicum quendam ex Vestris in Orientem plantarum causa missum. Spero, quod Rauwolfii hodieporicon secum habeat, in quo libro singularum plantarum loca adeo distincte indicantur, ut caecus eas indigare queat.

Vale cum uxore et familia, cui omnia fausta precor!

J[ohannes] F[redericus] Gronovius.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 506). [1] [2]