Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1127 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 16 April 1750 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Celeberrime Linnaee, Amice charissime,

Ultimae Tuae litterae Hagae Comitum me morantem exhilarabant, ubi diu haerere coactus fui. Interim nihil jucundius fuit, quam taediosissimis laboribus implexus et fatigatus licet, quod Tui memoriam recolerem. Occasionem plurimam suppeditabat Bibliopola Haackius, qui jam diu efflagitaverat novam Editionem suppellectilis meae Lapideae, cujus petitioni satisfacere volens, manuscriptum meum ipsi traditum, ilico ad praelum misit, adeo ut prima navi quae Amstelodamo Holmiam petet, exemplar sis comparaturus, quod ad officinam pharmacoparum Swanen dirigetur. Interim ut quisque sciat, quantum Tibi debeam, libellum istum quamvis exiguum Tibi inscripsi.

Obstrictum et devinctum me agnosco Dom[ino] Montin pro plantis Lapponicis, quas avide cupio videre. Libenter sumptus vellem fere, ut per rhedarium literas transferentem ad me mitterentur, verum (Tibi in aures sit dictum) tot tributis & vectigalibus premimur, ut parcendum sit nummis. Accedit, quod secundis Affinis mei nuptiis occasionem optimam nactus sim, qua et Tu ad me, ac ego ad Te facile communicare fasciculos possumus. Tu enim si quid habens pro me, mittas ad Dom[inum] Ch. Hendr. Pforthus mercatorem Stockholmiae, desiderans ut illud mittat navi ad Dom[inum] Paulum Perwitz mercatorem Amstelodamensem per quem commode veniet in manus Frid[erici] Dibbetz cognati mei. Eodemque modo Chartas novam Bibliothecae Botanicae editionem spectantes transmittere poteris. Salutat Te vehementer D[ominus] Schouten Bibliopola Amstelodamensis avideque novam editionem desiderat. Dissertationes quoque Tuas novas videre cupio.

Tristissimas accepi Londino Litteras, mortem Catesbaei communicantes. Ex Virginia nihil accepi nisi unicam Epistolam 15 Novembr[is] A[nn]o 1748 a Claytono missam, in qua me monet, ut Tecum communicarem, quod Literas Tuas acceperit seminaque plurima collegerit, quae tradidit Dom[ino] Joh[anni] Sandin verbi divini Ministro prope Philadelphiam degenti.

Gratulor Tibi familiam filiola auctam speroque ut cum charissima Uxore tua prospere valeas. Hic nihil novi. Systema suum de dispositione conchyliorum misit ad Gaubium Kleynius, qui Escherum nostrum istarum rerum Collectorem elegit, ut examinaret methodum ejus et figuris Bonanni illustraret. Tarde itaque procedit.

Gorteri flora prodiit. Quod Bibliotheca tua ea careat, nihil damni. Mecum quum queat nihil utile adferre, exemplar habebis cum Indice supellectilis. Salutat Te Frater. Vale et fave Tuo

Gronovio.

Lugd[uni] Bat[avorum] 16 Aprilis 1750.

M[onsieu]r Charles Linnaeus

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 507). [1] [2]