Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1131 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 3 April 1750 n.s.
Dated 3º aprilis 1750. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Illustrissimo et suavissimo amico,
D[omino] Carolo Linnaeo,
med[icinae] et Botan[ices]
promotori felicissimo.

Tuas accepi (20 [septem]bris 1749) summa cum voluptate quidem, sed uberiores seu prolixiores expectabam. Cum enim tam raro scribas, ut bis in anno vel semel tantum litteras ad te accipiam, certe fusius respondere deberes; te silente tamen in litteras [sic] multa excellentissima tua scripta lego; obtinui scil[icet] 6 editionem Lipsiensem tui Systematis naturae et vidi te meis precibus motum, characteres essentiales cuique plantarum Generi addidisse, pro quo grates rependo maximas. Nec enim facile erat inter rusticandum genera secum portare; hoc vero systema naturae jam sufficiet et a multis difficultatibus nos expediet. Quam pulchra sunt etiam quae in aliis regnis praestitisti! Deus te pro meritis remuneretur, quod sua opera tam facile cognoscenda tam compendiose concipienda praebueris. Tu solus decies plura fecisti, scil[icet] in diversis universi regnis, ut zoologia, lithologia &c. quam nescio, quot eximii viri simul in sola Botanica. Rideas itaque et contemnas invidos et male feriatos, qui te dente canino impetunt, qualis ille procax et nequam Lametrie, qui non te solum sed quotquot sunt Parisiis probitate et doctrina conspicui medici lacerare ausus est in opusculo, cui titulus est la machiavelisme des medecins vel quid simile, quique summo deo non pepercit in opusculo, cui titulus est l’homme machine. Haec duo opuscula edicto Parisiensis senatus manu tortoris fuere publice combusta eadem die, qua Bruxellis ob carmina satyrica verberibus plectebatur autor; is autem meo nomini propter mathesim aliisque optimis et veris mathematicis valedixit in eodem opere, cui titulus est l’ouvrage de Penelope; atque, quod viro adeo improbo non arrideam, multum mihi gratulor. Alterius certe ordinis sunt censores, quos in te nuper insurgere intelligo, scil[icet] D[ominus] d’Aubenton vel de Buffon in historia naturali universali, quam recens edidit et quam nondum vidi et D[ominus] Heister in altero opusculo, in quo nomenclaturae plantarum leges novas protulit. Primus seu D[ominus] de Buffon, quod miror maxime, omnes methodos improbat et contendit facilius citiusque addisci historiam animalium, plantarum &c. in individuis quam in specificis generiscisque descriptionibus. Anne umquam putasses, quod tam absona absurda opinio in animalis rationalis mentem venire potuisset? Hoc tamen ad me scribunt, unde non doleo, quod a te recedat, qui a ratione tam alienus est. Ille ipse negat dari ullam veritatem, quae non sit arbitraria seu a definitione nominali non dependeat, ne quidem exceptis mathematicis et theologis, unde se Pirrhonis sectatorem declarat, in mundi efformatione directe Moysi, in ejus exitu D[omino] Petro adeoque spiritui sancto praefracte pluriesque contradicit, unde virgula censoria notatus est acerrime in libello, cui titulus est La Gazette ecclesiastique.

Heisterum quod attinet, eum aegre ferre censeo, quod cum botanicis studiis consenuisset; jam videat, quod juvenis pro oraculis didicerat et alios docuerat, jam seni esse dediscendum et perdendum. Dolet, quod nomina ab ipso tradita contempseris; rationes vero ab ipso adversus tua nomina ablatas, debillimas puto, nisi forte, cum conqueritur, quod nominum plurimorum originem nullibi exposueris, ut Ziziphorae ouragogae (cum Hypocacuana virtute diuretica non praecellat) Aliorum, quae non suppetunt; et ego quidem maluissem te a quibusdam nominibus abstinuisse, ut justicia, corrigida ob aequivocationem cum justitia et cum vocabulo Gallico quodam &c. Spero autem fore, ut alter Browallius petulantiam Buffonii et Heisteri reprimat. Lametrie vero responsione nulla dignus est, qui in Gallia ab omnibus vili penditur, ut etiam testare potest ill[ustrissimus] Haller, qui publice scripsit se eum nequaquam nosse velle &c.

Missa medicinam Parisiis excolere coeperat et licentiam aggressus evasit, erupit, insatietatis omnibus, ut apud te fecerat, adeoque illum hominem non omnino sui compotem sed melancholicam vel paululum vesanum esse, scribit ad me amicus Parisinus.

Quod mirum praedicas de morionibus albis nullibi repperio nec novi auctorem, quem citas. Non ita sero respondissem, nisi fuissem millenis curis, studiisque ac longa aegritudine distractus; expectabam, donec quidpiam ad ill[ustrissimam] academiam vestram mittere possem. Jam novimestrem habeo gnatum pulcherrimum et viridissimum; tu vero, amice colendissime, anne adhucdum unicum habes? Disputationes pro regia cathedra vacante tandem post biennium cessavere; tunc vero tres antagonistas nominare et regi offerre nostrum erat; obtulimus tres concives quidem nostros, sed exilioris doctrinae doctores, si conferantur cum meo Lamure Americano, qui meum suffragium solum et laudes omnium, praeter judices eruditorum reportavit. Is Parisios petiit, et lectis utrimque thesibus auditis eruditis medicis D[ominus] Franciae cancellarius ipsi cathedram illi primam, quae vacatura est, dono dedit et diplomate rex confirmavit. Reversus ad nos D[ominus] Lamure proffessoriae cathedrae imitari voluit, rege jubente, sed proffessores recusarunt; unde solemni illius constitutioni (installationi) defuerunt; constitutus est in sede ab episcopo et expectamus quid regi de proffessorum repugnantia visum fuerit.

Mitto semina plantulae nondum cognitae, e luco Gramont; ab antirrhino discrepat tubo floris cylindrico nullatenus nectario donato. Si sit novum genus et desit vir illustris etiam in botanicis clarus, a quo nomen ipsi mutueris, praesto est amicus et fautor meus D[ominus] de Reamur, ordin[is] regii S[anc]ti Ludovici praefectus, historiae naturalis promotor, academ[iae] Paris[inae] soc[ius]. Quam doleo, quod nomen illius in locum Buffonis non cesserit! Maxime cum buffo sit luridum et venenatum amphybium, Realmurius vir candidissimus, optimus.

Plantulam, cujus ramum in epistola remisisti, nequaquam novi, nec est hujusce regionis; erat inter magnolianas exoticas. Tuas amoenitates academicas habeo, et summa cum voluptate lego. Utinam caetera quae desunt opera! Heisterum lubenter scripto confutarem, si haberem ejus opera botanica; id felicius exequetur alter, nemo lubentius.

Lutiae heri mammas 4 ventrales numeravi. Habui tres plantas monstrosas brassicam, echium et nuper linariam; ista erat pede longior tres digitos transversos lata omnino complanata, floribus sessilibus superne ornata, foliis utramque plantae faciem vestientibus. Quid cogitas de harum generatione. Brassica erat pariter compressa in modum ventilabri, echium vero ut linaria &c. Quam primum mittam ad academ[iam] Stockholmiensem commentariolum physica- mathematicum, cum ipsi mathesis tantum arrideat. Devotissima mea, quaeso, offeras officia colendissimae tuae conjugi et basia dulcissimo filio, quem quondam istic videre peropto. Vale et in tuis botanicis itineribus tuam valetudinem cura diligenter! Partis tranquille fruere lauris, modo tamen scribere non desinas!

Vale iterumque vale!

Monspelii 3° aprilis 1750.

De Sauvages

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 60). [1] [2]