Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1155 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 21 August 1750 n.s.
Dated 21º augusti 1750. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Amice colendissime,

Jam annus est, a quo nullas a te litteras accepi, quod maxime doleo. Anne tam pressis negotiis fuisti detentus, ut aliquot temporis minuta perdere nequeas; nolim sinisterius augurari. Vereor tamen, ne vel valetudini tuae, vel illi qua me cohonostas amicitiae quoddam detrimentum accesserit, quod utrumque Deus avertat. Expectabam elapso vere residuam plantarum siccarum, quas a me acceperas et quas remissurum scripseras; hac spe fretus classes plantarum a foliis desumptas praelo committere coepi. Sperabam etenim me interea accepturum nomina plantarum, quae mihi hactenus ignotae in capsula tibi fuerant perspectae; his nondum acceptis, fortunato in aegritudinem longam incidit typographus et primum tantum modo folium fuit typis mandatum. Aliquot abhinc mensibus misi ad illustriss[imam] Upsaliensem societatem. Observationes aliquot de Rheumatismo per Electricitatem sanando et, si detur opportunitas, mittam dissertationem de Hydrophobia, alteram de Hemiphlegia. Per electricitatem curanda, circa quam multas observationes practicas institui, addam dissertatiunculam theoreticam discipuli mei de fluidi nervei indole electrica a paucis mensibus edita.

Multas observatiunculas feci, dum botanicam demonstrabam, hoc anno, quas chartis mandare debuissem, sed vetabat ophtalmia, qua laboravi. Interea notabo, quod Rubeola maritima T. singularem corollam gerat, cujus laciniae aliquot in hac epistola recipies specimina sicca; tubus expanditur in limbum semiquinquefidum, cujus in acutissimum segmentum terminantur; illa segmenta quina connivent interdiu; accedente nocte explicantur [illustration]; luteola sunt. Nescio, utrum novum genus possit constituere; si hoc sit, ipsi nomen imponere liceat ab illustriss[imo] D[omino] de Reamur.

Realmuria.
Cal. perianthium diphyllum foliolis linearibus longiusculis basi coalitis.
Cor. monopetala infundibuliformis tubus angustus; calyce longior, limbus semi 5-fidus patens, plicabilis, segmentis seta terminatis, interdiu conniventibus, noctu patulis.
Stam. filamenta quinque brevissima tubo corollae breviora ipsi coalita, antherae angustae.
Pistill. Styli duo longitudine inaequales tubo breviores.
Peric. semina bina elliptica in calyce recondita; inquiram hodie semina; eaque, si inveniam, simul mittam.

Frater meus degit Parisiis et Jussieuorum familiaritate utitur; de te saepius sermonem et colloquium instituunt; ipsi primum videbatur B[ernhardum] Jussieuum de tuo silentio dolere et pluries conqueri; deinde vero sensit et intellexit ipsum tui esse amantissimum. Frater enim meus asseruit te eadem qua olim illum amicitia prosequi, ut ex litteris ad me missis patet. Si quid frater meus possit Parisiis, ut observantiam in te suam valeat testari, potes ad ipsum tua jussa dirigere sub hoc titulo a Monsieur L’abbé de Sauvages, Hotel d’ecosse, rue des noyers.

Plura semina horti reg[ii] Paris[ini] collegit et ea quam primum accipiam. Misit praeterea frustulum Sauvageae, cujus characterem, cum D[ominus] Jussieu accurate examinavit, atque invenit tuum characterem aliquatenus deficientem. Contendit enim D[ominus] Jussieu et fratri meo ostendit plantam illam esse tantum pentandram antheris oblongis perianthium monophyllum 5-fidum laciniis oblongis acutis.

Nectarium duplex unum intra petala a te descriptum, alterum extra petala constans fasciculis 5 filulorum, quae tibi pro staminibus habita sunt. Folia lanceolata serrata [illustration] alterna, stipulae longae ciliatae [illustration]; crescit in parva insula Ramire juxta La Cayene.

Plantam, quam ad te olim nomine chicoineae miseram, imperfecte descriptam, existimo esse othonam foliis lanceolatis; calycem habet monophyllum tubulosum multifidum.

Fama volat Parisiis te invenisse methodum eum morbum mytulis ostreisque excitandi, quo apti fiunt ad uniones producendas; hoc olim ad me scripseras. Methodum vero scire quisque vehementer optat. Haecce et millena alia inventa sunt certe pulcherrima, imo utilissima, tibique nomen et decus aeternum asserunt. Verum ad tui nominis splendorem etiam faciunt invidorum aliquot gannientium latratus. Inter eos eminebat bonus caeterum Heisterus, quem obiisse nuper accepi. Certum est nullum fere extitisse virum caeteris praestantiorem et seculi sui in scientiis reformatorem, uno Newtono excepto, quem invidi non lacessiverint et simul non illustrarint. Atque ego omnium certe minimus authorum mihi fere gratulor, quod nuper doctor Dufau Vasco scripserit contra meam dissertationem de Hydrophobia.

Chenopodium fruticosum kali folio. T. apud nos est tetrandum.

Lycopsis quae echioides flore pullo Rivini buglossum creticum, calyce vesicario. Illud repperi a Gignac 5 abhinc leucis, et deinde circa Monspelium in locis, in quibus certe satum non fuerat; mirabar, quod hanc plantam orientalem esse omnes scribant botanici.

Myosotis foliorum apicibus callosis. Inquiro in discrimen hujus myosotidis a lithospermo et nullum invenio sufficiens. Faux utrique est aperta; folia vero numquam hic sunt callosa in apice.

Cornus faemina differt evidentissime a corno mare, fructibus qui in faemina globosi, in mare elliptici sunt. Involucra in faemina numquam repperire potui.

Poterium agrimonioides seu pimpinella agrimonoides odorata Boccon. Differt ab aliis foliorum numero terno vel quino, quod frequentius est.

D[ominus] Hallman Suecus tuus antea discipulus, qui huc accessurus est hyeme sequenti, dixit meo fratri Pariis te eo devenisse in scientia plantarum cryptogamiae, ut eas singulas ad classes priores ratione fructificationis et sexus possis amandare; hoc curiosum certe et mirum est.

Corispermum foliis oppositis. Habet apud nos duas species, ut mihi videtur distinctas.

Scil[icet] corisperm[um] foliis omnibus linearibus.
Et corisp[ermum] foliis floralibus rotundatis.

Hallerus etiam horum meminit.

Millenas grates tibi debeo rependere, pro excellentissimo tuo systemate naturae 7e editionis Lipsiensis 1748. Quo nihil excogitari potest utilius pulchriusve.

Doleo, quod non suppetat tempus ad illa diversa regna percurrenda, quod percurrentibus apud nos multa supersint obscura. Lucem a D[omino] Halman circa mineralogiam expectabat frater meus sed frustra. Doleo, quod insecta hic familiaria, ut cicada vulgaris, apud te non dentur. Scribit frater meus neminem esse Parisiis, qui mineralogiam intelligat, quantum intelligit D[ominus] Bern[hardus] de Jussieu.

Oraveram te, ut uxoris meae cognatum D[omin]um Desmarets, virum optimum et mercatorem celebrem, commendares D[omi]no Grill, sed tam compendiose ad alia respondisti, ut nihil hac de re scripseris. Filius meus 15 menses natus alacer et lepidus est; uxor alterum gestat nuper gravida. Tu vero, vir illustrissime et suavissime amice, habesne plures filios? Uti se habet tuus natu major, tua meritissima conjux? Ea omnia scire aveo, quia nihil est eorum, quae ad te attinent, quod non vehementer curem, cujus quasi mei non satagam. Interea dum ad te scribebam de Buffonio eique irascebar, quod tua scripta carpserat, ille fratri meo millena officia et beneficia sua offerebat, atque pro me ministros regios sollicitabat, ut stipendia mihi concederent. Verum hactenus in cassum; elogia quidem multa sed stipendia nulla a cancellario Franciae reportavi.

Vale amicorum optime, meique tibi devotissimi et adstrictissimi non ita diu obliviscaris.

Monspelii 21°augusti 1750.

Fr[anciscus] De Sauvages

Hic invenies semina. Crambes maritimae folio erucae angustiori fructu hastiformi. T.
Flores Rubeolae maritimae C. B., sed ejus semina non maturescunt.

Crambe, cujus mitto fructus, videtur esse species Buniados, quoad fructum; habet glandulas melliferas, sed staminum apex non est bifidus et fructus est monospermus.

A Monsieur
Monsieur Linnaeus celebre
proffesseur de medecine et de Botanique
membre des Societes royales des sciences
de Suede, de Berlin, Paris & premier
medecin du roy
a Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 61-62). [1] [2] [3]