Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1156 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 1 September 1750 n.s.
Dated 1750 21 Augusti. Sent from Uppsala (Sweden) to (). Written in Latin.

Viro celeberrimo D[omino] D[octori] de SAUVAGES,
Amico integerrimo,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
C[arolus] Linnaeus.

Me, ab initio hujus anni in hodiernum diem, occupatissimum tenuit Rectorale munus, quod in me derivatum fuit. Accessit morbus vehemens, ischiadico dolore certe vehementissimo, qui me per duos menses affligebat misere; tandem desinens in podagram, nuper convalui. Hinc primum mihi erit loqui cum amico, inter mortales suavissimo. Ut tu, V[ir] Α[mplissime], bene valeas in nova domo tua, ex animo opto; utque filius cum chara conjuge tibi reddant annos felicissimos, voveo. Mihi unus est filius, qui nunc petit, ut salutem fratrem ejus juniorem D[ominum] Sauvagesium; mihi etiam duae filiae, altera octannis, altera semestris.

Cistam s[ive] fasciculum pro Dom[ino] Hallero, non potui mittere antequam hac aestate, qua misi cum medicinae licentiato, Sidrén, qui petebat Gottingam, ut circa hoc tempus habeat ea.

Tuo suasu edere incepi Philosophiam Botanicam, in qua partes plantarum, quotquot succurrebant, explicavi. Assumpsi etiam nonnulla tua folia, uti spatulatum, parabolicum, bipinnatum, etc., pro qua doctrina tibi grates debeo. In hoc libello conjeci plurimas observatiunculas. Evadet liber 20 philyrarum, quarum 17 impressae sunt, ut intra mensem habeam.

Dissertationem habui de Seminibus muscorum. Musci omnes sunt vivipari uti Gramina Alpina. Debent tamen antheris faecundari. Est singulare phaenomena naturae.

Observavi attente hac aestate, quomodo folia haerent, dum prodeunt e gemma: alia conduplicata [symbol], convoluta [symbol], involuta [symbol], revoluta [symbol], equitantia [symbol], obvoluta [symbol], etc.

In Philosophia, prima stamina Horologii Florae videbis.

Tuas gazas incepi pervolvere. Bone Deus, quam multae, quam rarae a me non visae plantae, in illa collectione ex tua patria! Liberalior te nullus mortalium extitit, qui dedisti mihi omnes quas non haberem; nullus tuum exemplum sequeretur. Sed praestat tacere, cum lingua nequeat exprimere istam, quam tibi debeo gratiam.

Quotiescumque plantas volvo, toties doleo nullam Floram Monspeliensem existere satis dignam. Posses facile reducere plurimas plantas Magnolii in Catal[ogo] Monsp[eliensi] ad suas species, in Horto Cliffortiano, Flora Suecica, Horto Upsaliensi datas; reliquas facile dein insereremus. Si non haberes editorem, compararem illum. Vellem, quod adderes loca, quae deficiunt in Dalibardi, alias pulcherrima, Flora, Quomodo certae plantae nunquam ascendunt vel transcendunt potius hunc vel illum gradum latitudinis, pulchrum est videre ex Floris.

In tuo herbario erat Tamnus, baccis adhuc succulentis; sumpsi unicam baccam, sevi in olla; germinabunt semina. Sic habeo in horto Tamnum, tam diu desideratum, ex tua manu, te nesciente.

Hasselquist, discipulus meus, ultimo rescripsit Alexandria, cum peteret Caire (le Caire), et inde superiorem Aegyptum, et tempore septembris demum Hierosolymas. Misit sicca specimina Cornucopiae, lecta Smyrna. Descripsit Psenes s[ive] insecta sicaria, et varia curiosissima vidit atque collegit.

Kalmius adhuc haeret in Canada et Virginia; uxorem duxit, ut audio, Philadelphiae; misit 600 species seminum, collegit plantas numerosissimas; redibit circa finem anni.

Descripsi, et Actis inserui, nuper insectum minimum, quod latitat intra grana hordei et facit ea levissima. Latet intra semina, dum crescit spica; fit musca miniata, a qua sola Suecia quotannis ad minimum amittit 20,000 [to]nnas frumenti. Quid, in Gallia?

Hallman noster, ut audio, apud vos gradum Doctoris ambiet; fuit mihi amicus; edidit dissertationem de Passiflora; promotus fuisset a me domi, si fieri potuisset. Si venerit, ipsum salutes. Pulchre pingit et delineat plantas.

Iter meum Scanicum itidem imprimitur, sed lingua vernacula, uti omnia mea itinera; continet multa oeconomica, physica, nonnulla in naturali scientia.

Vianelli observatio, de Aqua noctu lucente, quod lux haec fiat ab insectis, est pulcherrima.

Utinam aliquis examinaret accurate haec insecta, et ad genera ea referret!

Schiera est primus author, qui in Italia ausus est Systema sexuale defendere; licet non sit doctissimus, attamen tentavit pulchre.

Si Hallmannus ad vos accessit, cures, ut delineet plantas rariores Florae vestrae, ut poteris nonnullas figuras inserere, sed praestantiores Magnolianis, praesertim plantarum Monspelio propriarum, uti Caryophyllus saxatilis, Erica foliis umbellatis, Corymbus C. B., et aliae non paucae.

Observationes tuae de Electrisatione pulcherrimae sunt, et lectae fuere in Societate, omnium adplausu et approbatione et admiratione. Te laudant, qui aliquoties ad nos mittis observationes, dum alii multi nunquam.

Nunc occupatus sum in examinando plantas hybridas; nisi fallor, valde multae ejusmodi occurrunt; nihil tamen audeo pro absoluto statuere, sed exempla praeferam, quae suadent tam paradoxam sententiam; alii dijudicent, quid faciendum. Vidi singularia de hac sententia in Erica, Mesembrianthemis, Geranio pedunculo unifloro Sibirico, Diosmate, Dracocephalis, Urtica pilulifera, foliis serratis et non serratis, Cyano Turcico luteo et purpureo, Glaucio, aliisque.

Quaeso, cures, ut aliquis proximo anno observet in arbores, quibus diebus veris folia explicant et e gemma frondescunt, praesertim in iis arboribus, quae apud nos crescunt vel sponte vel in hortis, et omnino in Betula, si adsit, Fraxino, Quercu, aliisque; item, quo die Hordeum polysticum vernum apud vos seritur, et quo die idem maturatum dissecatur eodem anno in eodem agro. Haec, quaeso, cures, ut aliquis observet et mecum communicet.

Dabam Upsaliae 1750, 21 Augusti.

upSUMMARY

Not yet available