Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1166 • Carl Linnaeus to Bernard de Jussieu, 23 September 1750 n.s.
Dated 1750 d. 12 Sept:. Sent from Uppsala (Sweden) to Paris (France). Written in Latin.

Illustrissimo Botanico,
D[OMINO] D[OCTORI] BERN[HARDO] JUSSIEU,
S[alutem] pl[urimam]
C[arolus] Linnaeus.

Discedente alumno medicinae et praeprimis Chirurgiae ad vestras beatas terras, non possum intermittere testari gratum animum in Amicum, quem prae omnibus colo et magni facio.

Mitto una simul Poam viviparam Fl[orae] Lapp[onicae] 79. β. ex Alpibus Lapponicis, quod apud nos in Horto laete germinat, et perennat necnon seritur, modo terra sit humidiuscula, postquam fuerit satum seminibus vel potius propaginibus non exsiccatis. Gramen hoc non est proliferum sed vere viviparum, nec in folia excrescunt glumae, sed semina. Propagatur omnino more muscorum; cui simile in herbis non vidi praeterquam in graminibus alpinis.

Nuper vidi characterem essentialem Cardiacae, qui consistit in punctis glandulosis vel globis minutissimis niveis adspersis supra antheras ab utroque latere. Haec nota obtinet in Cardiaca vulgari, Leonuro utroque Horti Upsaliensis et Sideritide 1 et 2 Horti Cliffort[ii]. Quaeso, inspicias nudis vel armatis oculis, si non antea vidisti hoc phaenomenon, qui omnia vides plus quam Lynceus.

In horto crevere Veronica prima Fl[orae] Suecicae et Verbena vulgaris in eodem pulvillo per plures annos. Juxta hos mihi hoc anno enata est planta hybrida, quae agnoscit Veronicam matrem et Verbenam patrem. Ita similis est Verbenae, ut demtis floribus vel maxime Lynceus ipse D[ominus] D[octor] Jussieu juraret esse Verbenam; at flores omnino sunt Veronicae, at corollae non majores corolla Verbenae; caetera Veronicae omnia, ut pistillum, stamina. Folia in caule plerumque duo opposita, sed summa folia infra spicam terna sunt ut in Veronica. Folia lata sunt ut in Verbena; similiter secundum vasa sulcata et singulari modo laciniata uti Verbenae, ut demtis foliis nullus distingueret folia a Verbena. Floruit egregie hoc anno, et Glaux et Veronica et Verbena juxta positae fructus maturabant; haec planta tamen fructum non maturavit, sed germina non majora quam in flore contabescunt; at radix vivax esse videtur; nescio, utrum unquam exstitit per exemplum de certitudine plantarum hybridarum earumque existentia.

His vale et fave tuo cultori!

Dabam Upsaliae 1750 d[ie] 12 Sept[embris].

upSUMMARY

Linnaeus sends a letter to Bernhard de JussieuJussieu, Bernard de
(1699-1777). French. Professor of
botany, brother of Antoine and Joseph de
Jussieu. Demonstrator at the Jardin des
plantes. Sébastien Vaillant’s
successor. Uncle of Antoine Laurent de
Jussieu. Correspondent of Linnaeus.
with a student leaving for France. At the same time, he also sends a specimen of Poa vivipara and adds some comments and advice on that species.

After a short comment on Cardiaca, Linnaeus describes an interesting hybrid of Veronica and Verbena which he just has had in his garden. These two plants had grown very close together in the same bed for some years.