Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1172 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 5 September 1750 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Celeberrime ac Charissime Linnaee,

Octiduo elapso ad manus venit fasciculus continens Acta Upsaliensia Anni 1743 et novem dissertationes, quibus me summopere exhilarasti, gratias idcirco plurimas pro iis agens. Herique ex Haga redeunti, quo tenderam, ut Serenissimo Principi, qui me tertio inter Scabinos loco honeravit, debita praestarem, traduntur Literae vestrae 6 Julii inscriptae. Vehementer gaudebam, quum in Actis Upsaliensibus Partem Plantarum Dom[ini] Colden iis insertam cognoscebam, speroque modo, quod quum characteres istos Tibi miserim, inter eos ultimus sit, qui notatur num. 262 an Osmunda. Tunc enim habes omnes. Gratulor Philosophiam Botanicam typis editam, ejusque lectionem avide desidero. Jam inquisivi primum apud Steckhovium et van Hafre, dein apud hortulanum horti publici et privatos amicos in candidatum Horticulturae, sed nullibi potui talem comparare, neque spes effulgit, quum Haganaeo mortuo nullus mihi innotescat inter primates qui plantas curat. Ad amicos quoque Harlemenses per literas hac de re, sed sine ullo fructu, scripsi. Sic ut doleam, quod hac in re Tibi nequem Satisfacere. Pro Seminibus Canadensibus multas Tibi ago gratias. Mihi longe alius vivendi mos incumbit. Hagae aula frequentanda, hac in Urbe Curiae res observandae. Interim Musaeum non negligendum, ubi Rauwolfii plantae me plurimum delectant. Nuper Littus Schevelingense obambulans detexi ovarium cochleae quam in itin. Westr. p. 200 appellas Cochleam spiris octo oblongam utrinque productam lineis duabus elevatis. Meministi procul dubio frequens ad littus nostrum reperiri corpus quoddam lutescentis coloris recematim uvarum instar sibi adhaerens, quod Sepiarum ova falso censent quodque Barrelierius tab. 1298 nomine Holothurium uva marina seu ovis sepiae fecundis septum proponit. Alii Faraginem Aristotelis censent. Plancus nucem marinam in iis detexit et Listerus ostrearum faetus. Hinc exactiori examine forte detegemus plurimas cochlearum concharumque species ovariis suis produci. Ante octiduum navis ex Amstelodamo Holmiam petens adducet tibi novam editionem Indicis Supellectilis lapideae, quem ut grato animo accipias oro speroque. Nullus enim mihi charior. Addidi simul Gorteri hortum, ex quo facile percipies, quantum ille valeat. Correspondentes cognati mei Holmiae curarunt fasciculum ad Apothecam Suanen, unde Tibi repetendus erit. Ex America nihil accepi. Hic loci nihil prodiit, si excipias duo postrema volumina Herbarii Amboinici D[omini] Rumphii. Royenum quoque novam moliri editionem prodromi fama est; nescio an verum. Doctiss[imus] Alberti Professor Theologiae dignissimus et diligentissimus, postquam primum volumen lexici, quod Hesychio attribuitur, in dolores colicos, quos La colique de Pointura Galli vocant, incidit, tandemque manuum et pedum usu destitutus, Aquisgranum petiit, ubi optime reconvalescit. Dolendum, quod morbus ille tam familiaris sit in Hollandia.

=====

Haec ante 14 dies scripseram ea intentione, ut primo tabellario ad Te mitterentur. Sed quum Hortulanus Hase me monet de quodam Nietzel, quem plantas hieme bene curare noverat, ilico ad eum scripsi, conditionesque in literis exposui. Sed quum nihil respondeat, non audeo has deferre.

Interim literas accepi a Collinsonio, quae me monent de cista cum virginibus speciminibus Londini Mercatori meo traditis, ac de quibus Cupri mineris ex Fodinis Tasselot in monte Atlas.

Jucunde nuper Littus obambulans Catvicense observavi Fungum manum referentem Tournefortii esse congeriem tabularum, qui constituunt nidos Polyporum, quos vivos oculis non armatis potui discernere, eaque quae Jussieu in actis A[nni] 1742 satis convenire.

Hisce Vale cum uxore et familia, et perge amare Tuum

Joh[annem] Fred[ericum] Gronovium.

Lugd[uni] Bat[avorum] 1 Septemb[ris] 1750.

Viro Doctissimo
Carolo Linnaeo
Upsaliis

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 508). [1] [2]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [At the back of the letter there are illegible scribbles by Linnaeus]