Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1221 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 20 January 1751 n.s.
Dated 20 januarii 1751. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Monspelii 20 januarii 1751.

Scriptas augusto et alteras decembri litteras, summo cum gaudio accepi, quasque suo tempore, amice Suavissime et colendissime, an primis responderim dubito. Interea accepit frater meus Parisiis fasciculum thesium medicarum, quas mihi destinas et quas data opportunitate mittet, pro quibus grates rependo. Item litteras testimoniales meae in academia regia Suecica cooptationes a D[omino] Wargentin dudum scriptas post trimestre accepi atque statim responsorias dedi, cum exiguo commentario calculis infinitesimalibus exasperato; hunc vero honorem iterum tibi acceptum refero. Malui Schediasma mathematicum quam alterius generis offerre, ut perciperet clariss[imus] Helvius me in hac scientia non esse omnino peregrinum, quod cum non crederet idcirco diploma mihi ante triennium concessum, suppresserat. D[ominus] Hallman aliquot menses cum fratre meo est commoratus; sperabam fore, ut nos inviseret; ast accepi nuper eum Parisiis excessisse, et Italiam petivisse. Interea huc appulit D[ominus] Malmstein fratri meo antea amicus et adhuc istic degit, magno meo commodo; quippe cum ipso lubentissime de te colloquia necto et ab ipso pulcherrima de te et tuis audio v.g. tuum filiolum Carolum praecocis ingenii puerulum, plantas fere omnes Hort[i] Upsal[iensis] jam nosse, numisma aureum in tui honorem fuisse cusum, te vix 5 vel 6 horas dormire, et hora 4a vel 5a matutina jam operibus incumbere, te jam excogitasse modum rangiferos in Sueciam advocandi, ibique educandi, quantum et quam utile foret hoc inventum, si feliciter cederet, te plantarum cryptogamarum flores fere omnes dudum compertos habere, methodum margaritas producendi a te detectam et expertam inter arcana senatui reservanda retinere. Quid multa? Servet te deus optimus incolumem, ut tam pulchra, tam utilia detegere et perficere pergas. Hujusce provinciae praefectus, nostri acedemici aliique benemulti, cum primum a te litteras accipio, quaerunt avidi, quid novi contineant et hodienum undiquaque petunt, quid resciverim circa novum illud syphylidis remedium. Certe mira profert tuus Kalmius. Si locum et nomen Americanum Lobeliae illius me doceas, hic sunt multi qui hanc radicem huc adsportandum curarent; hocque, ut a te petam, expostulant. Numquid illam cognovit p[ater] Feuillée? Spero fore, ut, cum primum radicem illam acceperis, ad me tam pretiosam medicam emittas. Verum timeo, ne tanta praeconia eodem recidant, quo ligni sanati, sassafras &c. encomia reciderunt.

Mea methodus foliorum Avenione cuditur; quarta pars jam fere impressa est, sed ita lente procedit opus, ut, si plantas tibi residuas, tum meas tum magnolianas remitteres; eas, quas in duplo habet, suo nomine inscriptas, illis uti possem ad floram meam perficiendam.

Humanissimas a tuo amico Hallero accepi litteras. Certe professor ille de republica medica maxime meretur propter floram Helveticam, icones anatomicas et commentaria in Boerhavium. Doleo, quod contentionis serram cum claro Hambergero reciprocent, atque litem eruditam conviciis dedecorent. Jam Hambergeri tabulas botanicas insectatur Hallerus atque excitavit adoloscentem geometram, ut demonstrationes illius de respirationis mechanismo, si possit fieri, convelleret, ut scribit ill[ustrissimus] Hambergerus, qui praematuram filii sui jam professoris obitum luget. Misit ad me sex dissertationes succulentas de opio, de catharticis, de pulsu &c. D[ominus] Hallerus etiam, antequam ad ipsum scriberem, miserat ad me dissertionum suarum fasciculum; quod ejus amicitia frui datum sit, hoc tuum est, mi charissime Linnaee.

Insectum, quod decem circiter abhinc annis nostras vitiabat segetes, intra quinquennium evasit; illud erat pulicis magnitudine et colore; latitabat in tritici geniculis inter folia convoluta, quae flavescebant et marcescebant. Illud insectum ex ovis ad D[ominum] Realmurium missis exclusum erat volatile papilionaceis accensendum, quantum memini. Ad illius destructionem quidam ocius, quidam serius grana terrae committebant; alii triticum aqua calcis prius eluebant, sed cuncta incassum. Seu ignoratur, quo artificio abactum fuerit.

Audio a D[omino] Malmsten, qui cito Parisios revertitur D[ominum] Hallman Italiam peragrare et intra paucos menses huc appulsurum esse.

Vidi nuper tantum floram D[omini] Dalibard et D[omini] de Villars acad[emiae] Rup[ellensis] correspondens, qui Rupellae (a la Rochelle) degit similem floram Rupellensem; meditatur tuis nominibus, tua methodo exornatam. Misit nuper ad me illustriss[imus] Turinensis professor Bianchi, notus dudum ex historia hepatica, librum de monstris, in quo sic legitur pag. praefation. XV, “Celebratissimus Linnaeus methodum sexualem omnium optimam in plantis cognoscendis aperuit, quam sane Botanici omnes, si bene sapiant, imitentur.” Existimat omnia monstra animalia ex ovorum coalitione intra ovarium facta exoriri. Non dubitat, quin primis faecundationis diebus, non ultra, matris imaginatio valeat illum ovorum coalitum excitare. Et pulchras hac de re observationes novas affert.

Curabo pro virili, ut foliorum exortus in arboribus notetur. Doleo, quod ipse observare nequeam in media urbe satis occupatus.

Uxor mea, quae te tuamque eximiam conjugem devotissime salutat, cito secundum est enixura filium; primus 20 mensem attigit, et lepidus ab omnibus vicinis amatur. Coram ipso cum quartum annum attigerit, Latine tantum loquemur, ut huic linguae sine verberibus et ferulis assuescat sicut celebris apud nos philosophus Michel de Montagne.

Num ex similitudine plantarum Camschatensium cum Canadensibus debeat conjectari olim Americam nostri continentis partem fuisse?

Caeanothi genus nullibi repperio a te constitutum, licet habeam nova genera.

Si tuo hortatu D[ominus] Hasselquist, Kalmius aliive morbos exoticos methodice vellent describere, distinguendo symptomata successiva et simultanea, pergratum certe et omnibus medicis et mihi potissimum foret, atque inde meae morborum classes adornarentur.

A Montaubam seritur ab aliquot annis Arum vulgare in locis sterilibus bulbillis terrae commisis, qui intra triennium mire multiplicati avelluntur; exsiccantur et dein mola frumentaria verticaliter gyrante conteruntur. Ea farina infunditur et conquassatur intra dolium aqua plenum, ad cujus dolii latus sunt aliquot foramina altiora et depressiora. Fluidum lacterum ex hac infusione ortum ex foramine altiori, dein ex sequenti decantatur, evaporatur et residuum ex evaporatione est Amylum cereali longe praestantius ad caesaries et capillos adspergendos, ad glutten in artibus utile conficiendum, faex etiam ad sues nutriendas. Praefectus hujus provinciae Ruthenicae hoc artificium sedulo promovet, quia sic magna frumenti impensa vitatur, et terrae frumento inutiles, non minoris sunt reditus quam frumento satae. Centum librae hujus radicis Ari siccae vaeneunt 40 assibus; privilegium inventori a rege concessum est. Vidi illud novum amylum certe candidius vulgari, etjam Parisiis copiose emitur.

D[ominus] Malmsten artium singularium hujusce regionis officinas invisere cogitaverat, et tamen aliis detentus praetermisit. Potuisset observare, quo modo paretur Tournesol ex Crotone, cremor tartari a Aniane, viride aeris Monspelii, sal marinum a Peccais, salicor vulgo soude</u< a Aiguesmortes, undenam extrahatur cobaltum vel cobolt aliaque quamplura, si voluisset tempus et hisce impendere, ut animo praefixerat primum.

Si qua arte posses detegere et mecum communicare modum, quo Batavi Amstelodami et Harlemi ulterius praeparant nostrum Tournesol, certe pergratum mihi et toti provinciae faceres. Nescio, quo pretio redimendum.

Duos patronos amisi, cancellarium Franciae, qui secessit ab aula et provinciae praefectum, qui recens obiit, unde evanescunt spes obtinendorum a rege stipendiorum. Superest tua amicitia quae mihi magno solatio est.

Electrisatio multos dolores Rheumaticos quotidie sanat; nuper Leucophlegmatiam inveteratam intra paucos dies sanavit, quod portentosum est. Actu in nobili viro per annum vertiginoso administratur.

Tuam philosophiam botanicam et materiam medicam nondum vidi; prius mire extollit, dum ad me scribit D[ominus] Wargentin. Duae naves Suecicae sunt in portu Cette; mittam dissertationes, quas colligere potero. Non novi Lichenem, ex quo paratur l’orseille. Si frustulum habeas uti et Lichenis cinerei terrestris, quaeso, communices. Academia Tolosona multum a tua cooptatione decoratur et illa tibi, non tu illi, grates referre debes. Quaerebam in ultima epistola, num D[ominus] Desmarets, egregium mercatorem, commendasses D[omi]no Grill Stockolmiensi.

Rursus cuditur Genevae mea pathologia et Tolosae dissert[atio] de Hydrophobia, quae aliquot medicorum livorem in me concitavit, unde exorta duae criticae, quas flocci facio.

Istic nulla inventa in re medica, quia omnes lucro magis quam studio incumbunt.

Ita ut non dubito, quin scientiae, quae ex oriente dudum secesserunt, ex nostra regione omnino migrent in septentrionem. Accepi multas dissert[ationes] medicas ex scholis Germanicis; inter eas vidi opuscula professoris Erlangensis D[omini] Delii, qui de principio vitali loquitur ipsissima, quae cogito.

Utinam illum cognoscerem! Amantissimum filium tuum suavissime amplector et deosculor; parcat fratri suo Nicolao, quod adhuc infantulus officiosam ejus salutem intelligere nequeat, nec reciproce reddere.

Videbis in act[is] acad[emiae] Parisin[ae] aliquot commentarios circa petras et mineras Alesienses. Utinam tibi arrideant! Numquid notasti in tuo systemate naturae mineram, quae Gallis dicitur Castine, qua ad ferri fusionem utuntur? Quid est? Si nomina Gallica ubique adderentur, utilius multo foret opus illud; immortale tamen et quod unius hominis vires aetatem superare videtur.

Legi tractatum D[e] Corde D[omini] Senae, autoris aeris, qui lubens alios morsibus impetit. Plura eggregia circa sanguinis observationes microscopicas addidit, quae verae prius ipse compereram. Longe tamen a Leewnoekianis diversa. Cuditur apud nos Encyclopedia 10 vol. in folio, quam tamen encyclopediae D[omini] Chambers praeponendam censeo. Optimus liber est Dictionarium commercii 4 vol. in fol., quod mereretur Latine interpretari. Vale, vir optime, et nostri aevi decus, meque tua amicitia beare perge! Cura semper, ut valeas et me dolores artriticos labore nimio exasperes; meos vero electrisatione mitigavi, aestate recrudescunt.

[a][a] : MS1 [added in margin, on fol.
63v, by Sauvages
]
definitionem paniculae.thyrsi corymbi, et spicae, quaeso, mecum communices.
ex qua arbore balsamum canadense?
ex qua baculi manu divitum gestari soliti?
vulgo cannes, jones an ex canna. H. Cliff.

à Messieurs
Messieurs De la Societé royale
Des sciences d’upsal
à Upsal
Illustrissimo viro D[omino] D[octori] Car[olo] Linnaeo.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 63-64). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [added in margin, on fol. 63v, by Sauvages]