Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1236 • Bernard de Jussieu to Carl Linnaeus, 19 February 1751 n.s.
Dated 19a Februarii anni 1751. Sent from Paris (France) to (). Written in Latin.

Illustrissimo clarissimoque viro,
D[omio] D[octori] Carolo Linnaeo,
Botanices Professori Upsaliensi Celeberrimo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Bernardus de Jussieu.

Annis proxime elapsis semina habui quamplurima, quorum amplissimam copiam e Peruvia miserat frater carissimus, eheu nondum redux! Aliam segetem uberrimam subministravit ex Africa D[ominus] Adanson, de quo scripsi olim, cum Senegalam peteret; alteram non mediocrem collegit vir apostolicus P[ater] D’Incarville jesuita circa Pekin Sinarum metropolin. Ex his omnibus selegi quae recentiora erant aut quae jam e plantis in horto regio educatis maturuere semina. Utinam haec opum nostrarum pars opima sit tibi jucundum sinceri nostri erga te studii et grata recordationis testimonium!

Vianelli vermes in aqua marina noctu lucentes vel potius scintillantes nunquam observavi. Proposita ab authore figura indicat hos esse minutissimas colopendras seu nereides a te nominatas, quas iterum recognovit et microscopii ope accuratius delineavit Griselini alter Italus. Ab illis animalculis lumen per aequora sparsum et late diffusum proficisci dixerunt nonnulli physici, et ab alia causa oriri nuperrimis observationibus et experimentis demonstravit juvenis medicus Le Rois Parisinus, scilicet a materia quadam phosphorina aquis immixta marinis. Hanc opinionem tueri videntur, aestuantes maris fluctus lucidi, ampla illius superficies noctu saepe fulgens, vestigia navium corusca, ipsam navem circumfluentes undae radiosae, remigia, quorum pars immersa splendet emersa, aqua marina cum in tenebris effunditur, quasi lumine plena. Tandem linteum guttis ejusdem aquae irroratum, postea manibus fricatum, per spatia irradians, etsi prius in illa, aqua nulli fuerint detecti vermes vel cujuslibet generis insecta. Curiosam hac de re coram academia regia scientiarum legit dissertationem. Donati historiam Maris Adriatici non novi; quaeso, scribas, quo prodierit anno, titulum hujus operis, et qua in urbe editum, inde protinus comparabo, et dicam, si fuerint recte depicti vermes corallii. Spica florum, quam habuisti a Sueco e Parisiis reduce, est Phytolacca Americana, in horto dudum culta. Stamina numero sunt triginta et amplius, styli vero quinque; hinc polyandris pentagynis annumeranda; singularis admodum species, quae tantopere distat a constituto caractere. Sicca specimina vidisti in nostro museo et hanc plantam vocabas Phytolaccam caule arboreo; a Plumerio nec descripta nec observata, licet calidas Americae regiones habitet, sed ditionis Hispanae.

Diversum a Lonicera reposcit genus chamseperidymenum canadense seu Baccifera mariana, &c. Pet. Mus. 363, nec ullum cum Linnaea habet consortium Titulis aliis insignita a coffea in ordine naturali non longe recedit, simulque galii, rubiae, crucianellae, &c. prosapiam ingreditur. In Horto Regio floruit quondam et brevi periit. Plantam virentem fructus et specimina sicca ab amico Regis conciliario et medico in urbe Quebec Novae Galliae expostulavi, quae omnia versus hujusce autumni finem accipiam, et protinus tibi mittam; nostra enim specimina floribus destituuntur, aliunde figura delineata a D[omino] Aubriet imperfecta adhucdum superest.

Nata in horto Upsaliensi hybrida est vere singularis progenies, quae si felices habuerit eventus, prolemque dederit fertilem, novum erit in natura spectaculum prorsus stupendum, unde generis alterius a mutuo diversarum plantarum concursu facile demonstratur procreatio; quod mirum et huc usque inauditum in solo vegetabili regno forte obvium.

Praeclara sunt ea quae invenit, observavit et descripsit tuus discipulus D[ominus] Hasselquist; curiosa, quae de Sycomori floribus narrat, a te edoctus plura videbit, quae caeterorum oculos effugissent; varia scitu digna actis Upsaliensibus inserenda polliceris, quam primum, ut facias, rogo et obtestor.

Kalmius alter discipulus pretiosam ex America mercedem tibi renuntiavit, specificum indorum sylvestrium adversus luem veneream, medicamentum nobile experimentis et observationibus saepe confirmatum, cujus vires eximiae probantur facili medicatione, et prompta morbi hujus curatione. Optandum superest, ut eosdem salutares apud nos sortiatur effectus, medicina aegris tantopere utilis.

E gemmis arborum, quo die prodierint folia sedulo annotabo, sylvestrium praecipue arborum, uti mones et desideras. Eodem modo hordei seminati et resecti diem observabo. Hoc fiet anno. Alia si a me cupieris, scribas velim; me semper reperies ad vota tua exequenda paratissimum. Non vidi cardiacae caracterem essentialem, globulos nempe illos minutissimos niveos supra antheras ab utroque latere aspersos; cum primum florebunt species hujus generis a te designatae, huic indulgebo spectaculo. Florae Parisiensis Prodromus Dalibardi incuriam ostendit; erravit enim non semel in illis, quae a te mutuatus est; sed nihil mirum, cum in re herbaria sit parum versatus. Neminem consultum voluit, ne quid forte gloriae detraheretur, quam lucrari autumavit tuis, sic et aliorum spoliis indutus.

Methodus, qua spiritus vini coercetur, ne avolet, descriptam a D[omino] Daubenton reperies in praefatione historiae naturalis cymelii regii, vol. 3o, et a D[omino] Reaumur in eo volumine actorum Regiae academiae scientiarum, quod praelo subactum mox tradetur curiosis. Quidquid hac de re tentatum fuit et comprobatum a pluribus annis uterque seorsim declaravit; artem hanc melius ab authoribus accipies depromptam, quam si tibi illam brevi compendio enarrare susciperem. Schierae dissertationes nondum apud nostros bibliopolas prostant et sero venient. Quas vero misisti varias et multiplices accepi, Philosophiam Botanicam, Acta Upsaliensia, et alia bene multa. Vigent Poa vivipara et chamaerubus; qui haec attulit simul semina tradidit. Pro tot donis grates amplissimas refero, et vix spero posse me unquam collata erga me beneficia tua aequare.

Quae de calamistri floribus scripsisti legere aveo, et figuram videre tuo junctam itineri Scanico. Causam morbi equorum lethifici detectam a te didici, necnon hordei exesi et evanidi. Sic me edocere semper allaboras, ubi primum quamlibet rem e tenebris eduxisti; sic se prodit tuus in me ubique amor.

Oxyridis et napaeae nova genera placent. Linaria scoparia gaudet floribus hermaphroditis. Grata fuere plantarum vestrae Lapponiae a D[omino] Montin oblata. Fac, quaeso, ut me agnoscat istius munificentiae memorem. Ingratus rediit Missa. Quomodo se gesserit in Suecia et apud Batavos ignoro. Vidi solummodo propositum novae materiae conspectum ab illo editum Amstelodami, sed ridiculum. Accessit bis apud me; siluit de suo itinere; totum se praxi medicae vovere jactitat, et quasi novus homo fugit, quos coluerat antea et amicos et collegas. Nulla verba de te fecit. Ille laudat, ut audio, Hallerum, Baeckium, Burmannum, Royenum et alios medicos, cum quibus familiaritate conjunctum esse dicit.

Si volueris, novum quid deinceps mittere, uti poteris benevolentia D[omini] Baeck aut D[omini] Salvii, qui ambo curabunt deferri ad D[ominum] Delaisemant pharmacopaeum, vel ad D[ominum] Dangerville, Rothomagi, et tuto res quaecumque venient. Optarem, ut Salvius Systematis Naturae exemplaria nonnulla Parisiis divenderet; hujus editio Lipsiensi anteponenda est. Salutat te frater meus. Diu vivas artis nostrae decus. Te semper colere amant D[ominus] Laserre et D[omina] Basseporte. Me vero diligere ne desinas, et inter nos vigeat perpetuum idem et mutuum studium. Vale!

Dabam Parisiis die 19a februarii anni 1751.

    Förteckning uppå hosgående Frö-pacquet

N.1. Plumeria flore niveo foliis longis angustis et acuminatis. Plum.
2. Granadilla, fructu vitriformi, foliis oblongis. Plum.
3. Melissa altissima globularia. Plum. lat.
4. Mimosa seu frutex sensibilis. Inst.
5. Urula. Pis.
6. Ketmia americana hirsuta, flore flavo et semine moschato. Inst.
7. Guaiava. Clus. hist.
8. Abrus. Prosp. alp.
9. Mimosa spuria pernambucana Zan.
10. Malva pampinea fronde. fructu subrotundo echinato. Plum. cat.
11. Guazuma arbor ut mifolia fructu ex purpureo nigro. Plum. N. G.
12. Ludwigia
13. Aeschinomene caule scabro folio infimo quadripinni. Linn. h. Cliff.
14. Ketmia brasiliana folio ficus fructu pyramidato sulcato. Inst.
15. Hedysarum triphyllum majus. Plum. lat.
16. Ketmia Sinensis, fructu subrotundo flore simplici. Inst.
17. Petiveria solani foliis loculis spinosis. Plum. N. G.
18. Poinciana flore pulcherrimo. Inst.
19. Ketmia gossipii folio acetosae sapore. Plum.
20. Karatas foliis altissimis angustissimis et aculeatis. Plum. N. G.
21. Malpighia
22. Papaia fructu melopeponis effigie Plum.
23. Guibara alia racemosa foliis oblongis. Plum.
24. Volkameria - donglassia. Houst.
25. Guanabanus fructu e viridi lutescente molliter aculeato. Plum. N.G.
26. Mimosa altera spinis horridiuscula et sensitiva magis. h. R. Par.
27. Sapindus foliis costae alatae nascentibus. Plum. et inst.
28. Tamarindus. Raii hist.
29. Solanum molle foliorum nervis et aculeis flavescentibus, fructu mammoso. Plum.
30. Tribulus terrestris, fructu aculeato, amplis caeti floribus luteis. Plum.
31. Mimosa humilis frutescens et spinosa siliquis conglobatis. Plum. Cat.
32. Jalapa flore purpureo fructu rugoso. Inst.
33. Hura americana abutili folio. h. et inst.
34. Lavandula frutescens foliis latioribus crenatis. Plum. verbenae species.
35. Guanabanus fructu subcaeruleus. Plum.
36. Malva frutescens hirsuta floribus luteis in capitulum congestis. Plum. cat.
37. Guaialum flore caeruleo fimbriato, fructu tetragono. Plum. N. G.
38. Triumfetta fructu echinato racemoso. Plum.
39. Guanalbanus fructu purpureo. Plum.
40. Parkinsonia aculeata, foliis minutis unicosta adnexis. Plum. N. G.

Amorpha. Lin. g.
Linaria Bellidis folio. C. B.
Tarchonanthos folio trinervi dentato e Mississipi.
Arachidua
Papaya. Plum. & Linn. g.
Parkinsonia
Bauhinia ex Africa
Pereskia fructu foliis destitit. spec. nova ex Amer.[a][a] : MS1 Opuntia arbor spinosissima
foliis portulaccae cor. Actis. Plum. 6.
[added by Linnaeus]

Thuya ramis erectis e Sina.
Guanabanus fructu purureo. Plum.
Penthorum. Linn. Gen.
Styrax folio mali coton.
Cephalanthus. Linn. Pericarpium capsulis duabus.&c.
Hura
Babbab. Pros. alp.
Ferbum
Chamaecrista pavonis. Cassiae species ex Africa.
Aristolochia scandens longa foliis ferri equini effigie. Plum.
Mimosa altera spinis horridiuscula M. R. P.
Guaiacum flore caeruleo fimbriato fructu tetragono. Plum.
Aristolochia scandens foliis oblongis, radice repente. Plum.
Lupulus Sylv. Americ. claviculis donata Wilde hopfe red.
Barbadensibus dicta est.[b][b] : MS1 Paulinia [added by
Linnaeus
]

Aralia canad. Zassd [?] radicibus &c.
Abrus Prosp. alp.
Mimosa humilis frutescens et spinosa siliquis conglobatis. Plum.
Aralia canadensis. Inst.
Trinatea. Clus. hist.
Arapubuca. Plum.
Liquidambar. Linn. G.
Indigo sativa sive domestica ex America.
Mimosa sive frutex sensibilis. Inst.
Psoralea foliis quinis. &c.
Mimosa sive frutex sensibilis. Inst.
Guanabanus fructu subcaeruleo. Plum.
Guanabanus fructu e viridi lutescente molliter aculeato Plum.
Ptelea Linn. G.
Morina. Lin. G.
Cassine. Linn. e Missisippi.
Indigo ex Africa.
Galium flore luteo. &c.
Indigo sylvestris seu spuria. Ex America.
Guaiacana s. Pishamin Virginianum
Sanguinaria. Diss. et Linn. Gen.
Mimosa spuria &c. Zan.

1. Bonduc vulgare majus polyphyllum. Plum.
2. Aristolochia scandens longa foliis ferri equini effigie. Plum.
3. Cassia minor altera arborescens siliquis planis articulatis. Plum.
4. Cassia foetida foliis oblongis glabris. Inst.
5. Cannacopus foliis minoribus glaucis flore amplo luteo.
6. Cassia hexaphylla, siliqua bicapsulari. Plum. cat.
7. Cassia sylvestris foetida siliquis alatis. Plum.
8. Arapabaca quadrifolia fructu testiculato. Plum.
9. Emerus siliqua incurva, ex quo paratur indigo. Inst.
10. Cassia humilis siliquis faenugraeci. Plum.
11. Corallodendron foliis pseudo-acaciae subtus tomentosis, flore luteo. Plum. cat.
12. Corallodendron triphyllum spinosum flore ruberrimo. Inst.
13. Arachidna quadrifolia villosa, flore luteo. Plum.
14. Convolvulus luteus. Polyanthos. Plum. Cat.
15. Convolvulus major heptaphyllos flore sulphureo odorato speciosissimo. Sloane hist. Jam.
16. Abutilon fruticosum folio oblongo, flore luteo, fructu aculeato minori. Inst.
17. Acacia indica farnesiana Ald.
18. Styrax folio mali cotonei. Inst.
19. Cytisus arborescens fructu eduli albo. Plum.
20. Convolvulus pentaphyllos hirsutus. Plum.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, VII, 398-399). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 2, p. 221-227   p.221  p.222  p.223  p.224  p.225  p.226  p.227.
2. Epistolæ Caroli a Linné ad Bernardum de Jussieu ineditæ (1854), p. 215-218   p.215  p.216  p.217  p.218.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 Opuntia arbor spinosissima foliis portulaccae cor. Actis. Plum. 6. [added by Linnaeus]
b.
MS1 Paulinia [added by Linnaeus]