Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1244 • Christian Gottlieb Ludwig to Carl Linnaeus, 5 February 1751 n.s.
Dated 5 Febr. 1751. Sent from Leipzig (Germany) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Excellentissimo et Experientissimo,
D[omi]n[o] D[octori] Carolo Linnaeo,
multis nominibus illustri,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
D[ominus] Ludwig.

His literis occasionem potissimum praebet Cel[eberrimus] BruckerusBrucker, August (?-?). German.
Editor of Pinacotheca scriptorum
illustrium
.
Augustanus editione Historiae Philosophiae clarus, qui per plures jam annos Pinacothecam scriptorum illustrium tradit, in qua imagines artificiosa[e] D[omi]n[i] HaydHaid, Johann Gottfried
(1710-1776). German. Engraver.
manu exaratae sistuntur et Elogia eorum adduntur. Is diu jam Tuam quoque imaginem addere cogitavit, quam tamen nondum obtinere potuit. Itaque a Te petit, ut vel picturam mittas, vel, cum hoc ob locorum distantiam minus commodum videatur, judices, an imago Tua editioni Lipsiensi Systematis naturae[1] affixa Tibi et aliis, qui Te norunt, probata inveniatur. Cum vero is praeterea primaria vitae momenta et scripta potissimum eruditorum addat, id a Te exigit, ut vitae[a][a] : MS1 <pri> vitae Tuae summam in schedula exaratam eidem communices et expectes elogia, quae meritis tuis conveniunt, eaque ad seram posteritatem conservent. Te interim ex voto valere semper ex amicorum literis[b][b] : MS1 literis <cognovi> et ex scriptis variis studiose elaboratis cognovi. Ego vero, qui per aliquot annos studia botanica neglexi, aliis negotiis intentus non neglexi culturam plantarum in hortulo et nunc in eo sum, ut ad amicissimam mihi Floram regrediar. Si quid est Lipsiae, quod Tua attentione dignum videtur, exigas, quaeso, et habebis me semper ad quaelibet officia promptissimum.

Vale et
mihi fave!

Dabam Lipsiae d[ie] 5 Febr[uarii] 1751.

[address] Viro Excellentissimo et Experientissimo / Dn. D. Linnaeo Medico Regio / Professori Celeberrimo et plurimorum / Societatum eruditarum Socio dignissimo / Upsaliae.

upSUMMARY

August Brucker, famous for his edition of Historia philosophiae, has for a long time considered adding a portrait of Linnaeus to the Pinacotheca scriptorum illustrium. If Linnaeus cannot send a portrait the one in the Leipzig edition of Systema naturae can be used. A curriculum vitae should be sent over. Christian Gottlieb Ludwig knows through friends that Linnaeus is well.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IX, 518-519). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 <pri> vitae
b.
MS1 literis <cognovi>