Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1269 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1 April 1751 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Doctissime et amicissime Linnaee,

Jucundissimas Literas Vestras 20 Octob[ris] et 11 Decemb[ris] inscriptas recte accepi; ex priori certus factus, quod Supellex mea et Gorteri flora in tuas manus venerint. Doleo autem vehementer, quod de Ejus philosophia nihil tibi indicare queam. Cognovi tantum per Filium meum, quod sint tabulae quaedam, quas nulli tradit nisi discipulis suis, quos lege obstringit, ne aliis examinandas, imo vix visendas permittant. Plurimum devinctum me Tibi fateor, quod in Altera Hasselquistii observationes mecum communices. Autumno elapsi anni recedente Amstelodami haerebam, eoque tempore Bibliopol[am] Schouten conveni, qui valde ardens novam Bibliothecae tuae editionem in animo habebat priorem editionem sequi, quum ipso constaret placito Regio prohibitum, ne Suecus extra Regnum chartas imprimendas curet. Dissuasi autem, simul ostendens, quod ex Horto tuo Cliffortiano et aliis libris a Te editis multa possint addi, multaque corrigi. – Ut brevis sim nec hasce inanibus verbis augeam oneremve. Promittebam Homini Exemplar Bibliothecae, charta pura interpolatum, qua plurima adnotaveram, quae passim legendo mihi occurrebant. Editionis itaque curam in me suscepi, eaque fore absoluta. Index enim et praefatio modo imprimenda restant, quapropter nullum dubium, quin prima navi ad Te mittere possim. Spero Te persuasum, quod meritorum Tuorum et debitorum meorum erga Te memor cum libro isto egerim, ut honestum hominem decet. Precor autem, ut perlecto libro errores meos corrigas. Non possum interim reticere Tibi elegantissimum spectaculum, quo didici Harmoniam omnes generis animalium foedere velut amicitiae sibi junctorum. In memoriam Tibi revoces Diversorium istud, quod, ut Antonius Maginus in calendariis, notum est nomine Blauw Jan. Meministi in area quadrangulum, quod inferne caveis ligneis cinctum quadrupedibus et alitibus inserviebat. Superne vero omne genus Simiarum catenulis ligatarum tenebat. Hoc tempore magister istius diversorii, homo ingeniosus, totum istum quadrangulum ingentibus sumptibus catenis ferreis in altitudinem 12 pedum superne et ad latera cinxit; ibique varium simiarum genus, nullis catenulis ligatarum, sed liberarum omnino servatur, cervae quoque et variarum quadrupedum genus, alitumque, praecipue psittacorum species omnino liberae et harmonicae vivunt, ludentes inter se, nec ullo alter alterum nocentes. Cervarum dorsum amant insilire simiae, quae et miro modo cum alitibus conversantur. Fateor me per totam vitam nullum jucundius spectaculum vidisse nec visurum. Colunt Reges et principes aviaria etc., sed male singulae speciei privatas caveas curant.

Trachuri pavi brasiliensis (cujus figuram manu filii mei depictam A[nno] 1748 Tecum communicaveram) descriptione Tibi offero, quae plurimis partibus respondet Scambro in actis Upsaliensis 1742 descripto. Ex parvulo hoc pisciculo agnovi stupendam Artedii vestri in examinandis piscibus peritiam docens Membranae branchiostegae ossiculum supremum sub ipsis operculis tegi, quod in hoc pisce expertus sum.

Offero Tibi quoque descriptionem et iconem Percae cujusdam Labram dictae, Catvici nuper captae, a nullo bene descriptae vel depictae. Utramque descriptionem examini vestro submitto.

Amstelodami novum habemus Botanicum, cui Cuno nomen est, Mercator ditissimus, summus theologus, vir doctissimus, studii botanici amator et doctrinae tuae summus laudator, hortum colens amplissimum, poeta egregius. Plantas horti sui carmine descripsit lingua Teutonica. Operam dabo, ut proxima vice exemplar ejus libri mittere queam. Caeterum nihil novi, quod tecum communicare dignum.

NB. In descriptione Percae Labrax dictae, adde Squamae exiguae confertim sibi superimpositae imbricatim sitae, uno latere rectae, reliqua parte rotundae, durae et asperae Vertebrae 24. Costae quatuor utrinque.

Utinam mihi suppeditare posses nomen specificum Lapidis, quem depinxit Grew in Catal. reg. tab. 21 fig. ult. sub nomine Starred Wanen Vain, quemque describit pag. 312. Ex Londino accepi Literas, quae cistam e Pensilvania allatam denunciant simulque et descriptionem itineris, quod Bartramus petit e Pensilvania in Canadam. Quamprimum acceperim, tentabo Latine vertere et, si dignum, typis mandare.

Jam omnino persuasus sum me cum Artedio vestro in hist. literar. ichthyologiae pag. 55 iniquam fovisse sententiam de Valentini piscibus. Filius enim meus hic illic ex latebris (praecipue ex officinis pharmacopaeorum) plurimos collegit pisciculos, quorum figuras omnino ex ingenio fictas a Valentino statuebam, quas tamen nunc fateri debeo curiosissime ad vivos pisces esse depictas et aeri incisas; excellent autem inter eas variae Cottorum et Syngnatorum species. Verum est, quod confuse et nulla methodo pisces demonstret, attamen in descriptionibus plura docet, quae ad rem faciunt. Operaeque pretium foret, ut Tabulae piscium privatim ederentur.

Ingens frigus et immensa copia nivis me a scribendo deterruerunt, qua ratione hae per duas fere menses sub manu haesere. Interim Bibliotheca tua a prelo libera prodit, cujus exemplar ut et Cunonis plantas prima navi tibi mittam, ut et elegantissimum piscem Labracis nomine cognitum.

Rediit hodie ex Itinere suo Orientali Dom[inus] van der Muden; per quem cognovi Seguierium novam molitum editionem Viridarii Lusitani Grislei, cui accedit Judicium Raji de hoc auctore et Index alter Lusitanarum plantarum ex variis auctoribus excerptus. Janus Plancus quoque doctissime scripsit Epistolam de Monstris & Monstrosis quibusdam.

Crastino filius meus petet Amstelodamum, eaque quae memoravi, ut et Labracem piscem et fascicul[um] seminum a Dom[ino] van Royen, cognatis meis tradet, ut prima navi mittantur Holmiam tradanturque Apothecae Svanen. Vale, mi Linnaee, et vive felix cum optima uxore et familia!

Joh[annes] Fred[ericus] Gronovius

Lugd[uni] Bat[avorum] 1 Aprilis.

Quaeso, indices mihi, an in Doctiss[imi] Celsii Hierobotanicon nullae occurrunt Tabulae, et quales eae sint, quibusque paginis.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 509). [1] [2]