Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1322 • Jörgen Tyge Holm to Carl Linnaeus, 8 September 1751 n.s.
Dated 8. Septembr. MDCCLI. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo D[omi]no Archiatro Carolo Linnaeo,
Botanicorum nostri aevi Principi longe celeberrimo,
Fautori ac Praeceptori aeternum colendo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Georgius Tycho Holm.

Pro immensa Tua erga me peregrinum et Tibi plane ignotum benevolentia ac humanitate, pro innumeris, queis me indignum cumulasti beneficiis, pro solidissima, fidelissima, laboriosissima ac plane gratuita per integrum annum informatione humillimas immortales et quam maximas Tibi ago habeoque gratias.

Ad Te prius scribere nolui quam Te simul certiorem facerem de Musa, quam Tibi promisi.

Professor Buchwald et ego hunc in finem duos abhinc dies profecti fuimus Fridericsbergam ad hortum Regium, extra civitatem situm, in quo coluntur Musae, ibique vidimus 3 plantas juniores hocce anno a Matre separatas ac seorsim plantatas, ita ut impossibile sit unam harum ad te mittere ante hyemem partim ob ingruens frigus partim ob teneritatem plantularum, quae nondum sufficientes egerunt radices. Persuasus autem sis, Te proximo vere unam harum Musae plantularum certissime participem fore.

In eodem Horto regio varios Cactos, Euphorbiam, Stapeliam, Mesembryanthemum aliasque in Horto Tuo Upsaliensi enumeratas nec alias offendi plantas. Inprimis hic magna habetur copia Bromeliae vulgo Ananas dictae, cujus fructus maturi mensae Regiae apponuntur.

An speciem Abietis, Larix dictam, necnon Arborem Coffeam habetis? Sin minus, Te jubente simul cum Musa proximo vere easdem ad Te mittam. Quo tempore simul mittam Cranium Phocae (F[au]n[a] Su[ecica], 11), si desideras, item Buchwaldi Specimen Medico-practico-Botanicum et Dissertationes Historiam naturalem Islandiae spectantes, si eadem a Prof[essore] Buchwaldo praeterlapsa hyeme missa adhuc non acceperis.

Mox post reditum in patriam, eundem Academiae Cancellario indicavit Prof[essor] Buchwald, missis simul Tuis literis commendatitiis, a quo tale responsum tuli, quod Regi nostro Clementissimo Tuas ac Buchwaldi ostendisset literas, Rex quoque retulisset, se data occasione mei fore memorem, si in posterum studia a me incepta cum eodem ac hactenus continuassem ardore; quantum vero ex tali promisso ad me redundat lucrum, cuique facillime patet.

Professor Buchwald et ego cunctis allaboramus viribus, ut proximo anno ad Indiam orientalem vel quandam Africae oram mihi daretur accessus.

Nullas hic inveni plantas sponte crescentes, nec insecta praeter ista, quae vel in Flora Tua Suecica vel Fauna allata ac descripta sunt. Sola Lactuca folio et caule spinoso excepta, sed longius ab urbe iter impedivere pluviae continuae.

Vidi Zoophyton a Cl[arissimo] Wormio in proprio Museo, sub nomine Stellarum arborescentium descriptum, quod in Mari Norvegico captum ad nostram Societatem misit Episcopus Nidrosiensis. An a quodam alio Auctore descriptum, an figura apta illustratum sit, simulque qualis ei a Te assignata sit differentia specifica, lubentissime scire vellem.

Episcopus Bergensis Norvegiae nomine Pontoppidan variis Historiae et antiquitatum scriptis antea clarus, in conscribenda plurimisque figuris aeneis illustranda Historia Naturali Norvegiae occupatus est, ad quod opus promovendum 500 Imperiales (vulgo Rixdaler) illi donavit Rex noster clementissimus. Quomodo vero tale in se susceptum opus expediet, eventus docebit.

Sequenti anno forte duo studiosi natione Islandi ad Islandiam mittantur historiae naturalis indagandae ac describendae ergo, sed cui usui? Dum nullus horum solidis ac veris Historiae naturalis fundamentis imbutus est.

Uxori Tuae dilectissimae plurimam a me dic salutem humillasque simul ac immortales meo nomine refer grates pro cuncta erga me benevolentia summaque humanitate. Saluta meis verbis Filium tuum amicissimum, Filias charissimas meamque, quoad nomen uxorem vulgo, min Kone Jomfrun Loëfling.

Lubentissime scirem, quomodo valet amicissimus meus quondam Contubernalis D[omi]nus Loëfling.

De coetero Tuum in posterum favorem mihi continuandum humillimus apprecor.

Vive quam diutissime felix in Scientiarum Augmentum, Patriae ac Discipulorum Tuorum singulare emolumentum, decus et gaudium. Ita vovet Tuus ad cineres usque devinctissimus ac humillimus servus, discipulorumque Tuorum omnium longe infimus Danus.

Dab[am] Havniae d[ie] 8 Septembr[is] 1751.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VII, 122-123). [1] [2]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 340-342   p.340  p.341  p.342.