Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1338 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 15 November 1751 n.s.
Dated 15 9bris 1751. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Monspelli 15 [Novem]bris 1751. gelu rigente.

Amice colendissime,

Dudum optaveras, ut, qua die singulae arbores gemmas suas extrudunt, apud nos inquirerem. Pudet me nondum tuis in hac re jussis satisfecisse, et nondum etiam satisfacere posse. Larboribus variis obrutum et potissimum charissimorum trium parentum vel affinium morte turbatum, distractum animum excusatum habeas, quaeso; amisi matrem, amisi fratris uxorem charissimam, et uxoris meae patrem. Memini tamem me elapso vere observasse in horto regio; die vero nescio qua, quod sequitur:

Esculus. corylus, fraxinus carpimus, populus, lycium fol. cuneiformib[us] syringa lilac. folia.

Lonicera fructu genuino rubro, sambucus (ante mensem) tinus, padus, evonimus philadelphus (dudum) armeniaca – explicant actu – flores.

Platanus oriental. morus, vulnus, therebintus, pistacia, vitex, viburnum, cotinus, Rhus-sumach, vitis, aceres, melia, pyrus, malus, sorbus punica. Cornus faemina, cercis, ficus, Ketmia, celtis – nondum folia nec gemmas explicuere.

Hortulanus interrogatus dixit seri consuevisse apud nos:
Secale circa finem septembris.

Triticum hybernum tum aristatum tum muticum 15 diebus ante vel potest festum omnium sanctorum (hoc anno 1 novembris).

Hordeum polystichum vernum toto decembris mense.

Hordeum distichum (pamoule) (mense martio cum vetus luna februarii lucet).

Avena sativa. Mense decembri.
Hordeum distichum spica nitida (e Pautre) mense martio.

Mays T. aprili
milium mense junio sorghim.aprili
coix martio

Hoc anno praemium academiae Burdigalensis retuli. Scriptum versatur circa quaestiones, an dentur medicamina, quae certas corporis humani partes determinate afficiant prae aliis et quaenam foret hujus effectus causa? Praemium est numisma aureum centum nummis aequivalens. Nondum typis mandatum est scriptum.

Pervenit demum nuper ad nos tua philosophia botanica, quam nondum accurate perlegi; vidi summa cum voluptate, criticam botanicam, bibliothecam, fundamenta illustrata, distinctius ordinata; exspectabam explicationem physicam phaenomenum vegetationis, titulo delusus, quia juxta Wolfium cognitio philosophica dicitur cognitio causarum, sed hanc partem brevissime perstringis; opus tamen vere aureum est, mole parvum, at reipsa maximum; miror tuam sapientissimam breviloquentiam, tuum ordinem nitidissimum. Alii autores pauca multis verbis, tu multa paucis profers pro more solito. Optimam tuam observationem de cura syphylidis per decoctum dulcamarae nondum licuit repetere, sed eam cum collegis communicavi, ita ut plures occasionem experiundi inquirant. Doleo, quod unica sit observatio. Accepi radicem luteam pollicis crassitie, quam ad me tulit amicus Parisiis redux pro medicamento optimo ad syphyliticas morbos (non inveteratos). Nonne est radix lobeliae tuae americanae? Quandonam reversurus est tuus Kalmius? Quandonam hanc radicem in usum vertere mihi dabitur? Magno certe gentis chirurgiae detrimento, si se res habeat, ut scribit D[ominus] Kalm.

Tandem methodus mea foliorum lucem aspexit, cum epistola Gallica tibi nuncupata, instar praefationis et dedicationis opus 350 paginar[um]. Ejusdem voluminis vel formae ac tuum systema regnorum, eo fine, ut nostri botanophyli utrumque opus colligare queant et sic commodius herbationibus incumbere. In hac epistola, fundamenta denominationis reformatae rationibus, quas potui afferre, maximis, corrobare studeo. Doleo, quod nec per alias occupationes licuit eamdem methodum in duabus classibus prosequi quam in caeteris pro disponendis plantis secundum ordinem corollistarum, cum in classibus disponuntur juxta situm et numerum ac proportionem foliorum, et subdividuntur iuxta foliorum figuram in duabus illis tantum classibus. Doleo etiam, quod errores typographi Avenionensis culpa, aliquot irripserint. Videbis, quo modo paucis confutem D[ominum] Buffonem, qui existimat, mirum dictu, sine ulla methodo addiscendam esse et docendam historiam naturalem, quod certe numquam in mentem cordati hominis venerat. Malo certe te ab homine ita transverse cogitante, carptum esse quam laudatum. Decorum etenim, ut illis displicere, quibus ipsa ratio displicet. D[ominus] Hill, ut audio, edidit historiam naturalem Anglice, ubi methodum tuam omnino in plantis excribit. Numquam, ne nomine quidem, ante tuam philosophiam botan[icam] cognoveram D[ominum] Waschendorf, si bene nomen retinui. Ipsi nomina Bellevalii haud dubie placuissent, ut pote Graeca et sesquipedalia. Doce me, quaeso, utrum academia regia Suecica exceperit commentariolum meum de fibrarum positura in musculis intercostatibus geometrice determinata, et Upsaliae, ni fallor, alterum de doloribus per electricitatem curatis Monspellii.

Summa cum voluptate et magno meo emolumento accepi et legi dissertationes octo succi plenas; potissimum mihi summe profuere, quae de materie medica ex regno animali, de Taenia, de pane Suecico & profers. Lignum colubrinum nullum in nostris officinis reperitur. Miror certe tuam eruditionem; ita scribis de singulis medicinae partibus, ac si eam solam, de qua agis, excoluisses, et satis foret uni auctori ad famam maximam consequendam vel unam historiae naturalis partem excoluisse, eo modo, quo tu omnes adornasti.

Gratias ago pro commendatione tua apud D[ominum] Hallerum; monitum tuum e memoria non excidet; sentio quidem aut mihi videor sentire, quod monueras, quoniam tamen novit ipse, quanti te faciam, nil scribit ad me, quod tibi displicere possit. In opusculis anatomicis recantare videtur palynodiam et clariss[imo] cum Hambergo in gratiam reverti conatur. Utinam tam turpia quondam cessarent convitia, quibus D[omini] Halleri discipulus quidam clariss[imum] Hambergerum onerare ausus est impudentissime. D[ominus] Hallerus cum senaco nostro rixatur. Credo ego tutius esse critica scripta contemnere, ipsis nihil respondere, nisi meliora praestando; haec est, ut mihi videtur tua philosophia certe optima. Opuscula scilicet polemica vel utrumque vel alterutrum antagonistam laedunt et lectori post breve tempus oscitationem movent.

Nuper adolescens se in carcere fune suspenderat; secto fune et v[ini] s[piritu] adhibito revixit. Scire arcebam, num, ut vulgo fertur, pedibus doleant suspensi; ast ille respondit se semel fune suspensum illico omnem sensum amisisse et peractorum nullatenus se recordari.

Prostant Parisiis epistolae criticae adversus histor[iam] natur[alem] D[omini] Buffon sub titulo letres jaunes, quas nondum vidi. Gazette ecclesiastica hanc histor[iam] naturalem merito carpsit, quod religioni adversetur in multis. Ridentur ab omnibus illius machinulae organicae, opiniones absurdae circa methodum aliaque multa paradoxa.

Primo vere attentius investigabo, quod exoptas circa foliorum exortum.

Demum pervenit ad nos primum volumen autor[um] Upsaliens[is] academ[iae] continens 3 annos, in quorum primo genus orchidis et affinium tradis. Num caetera volumina prodiere?

Scripsit D[ominus] Haller te quidpiam scripsisse circa morbos in classes et genera digestos quam maxime optarem, ut hanc spartam velles excolere; nec enim ego solus possum tantum opus perficere. Et si quis exemplo suo me sustentaret animosius, illud opus prosequerer. Anne verum est, ut ait, quod illud scriptum suppresseris? Dolerem. Sub praelo sudat altera meae pathologiae editio Genevae, aucta, et propediem edam 4 disserationes medicas, nec non opusculum de doloribus electrisatione curatis et coram academia legetur opusculum publice.

Prima navi quidquid ex illis collegero, mittam. Vale, amice dulcissime et colendissime, te tuamque prolem ulterius servet et fortunet deus optimus pro tuis in rempublicam medicam meritis et me redamare perge! Vale!

Franc[iscus] de Sauvages

Illustriss[imae] academiae r[egni] Suec[ici] secretarium meo nomine humillime salutatum velim. Devotissima officia mea colendissimae tuae conjugi offero et clariss[im]o tuo filio basia. Mihi est puerulus 28 menses natus vegetus et pulchellus cum filiola novimestri.

a Monsieur
Monsieur Linnaeus
conseiller medecin du Roy professeur
royal de medecine et d’histoire naturelle
a Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 65-66). [1] [2] [3] [4]